← 小セネカ

怒りについて

§3.26.1-3.26.5

人間の過ちやすさと相互の寛容による心の平静

著者は、誰もが無思慮や過ちから免れ得ないという人間の共通の条件を提示し、侮辱を行ったこと自体が既に最大の懲罰であると説いて、互いの寛容こそが心の平静をもたらすと論じる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§3.26.1

" Non possum," inquis, "pati; grave est iniuriam sustinere." Mentiris; quis enim iniuriam non potest ferre, qui potest iram? Adice nunc quod id agis, ut et iram feras et iniuriam. Quare fers aegri rabiem et phrenetici verba, puerorum protervas manus? Nempe quia videntur nescire quid faciant. Quid interest, quo quisque vitio fiat imprudens?

「耐えられません」と君は言う。「侮辱に甘んじるのは耐え難いことです」。嘘をついている。怒りに耐えることができる者に、どうして侮辱に耐えられないことがあろうか。今や君が、怒りをも侮辱をも耐えるように自ら仕向けているということを付け加えよ。なぜ君は病人の錯乱や狂人の言葉、子供たちの生意気な手を我慢するのか。彼らは自分が何をしているのか知らないように見えるからに他ならない。誰がどのような欠点によって無分別になるかなど、何の違いがあろうか。

§3.26.2

​Imprudentia par in omnibus patrocinium est. "Quid ergo? "inquis, "impune illi erit? "Puta velle te, tamen non erit; maxima est enim factae iniuriae poena fecisse,1 nec quisquam gravius adficitur quam qui ad supplicium paenitentiae traditur.

無分別さは、すべての人において同等の弁護となる。「では何ですか」と君は言う。「あの者は罰を受けないままで済むのですか」。君がそれを望んでいると考えてみるがよい。それでもそうはならない。なぜなら、為された侮辱に対する最大の罰とは、侮辱を為してしまったことそのものであり、後悔という処罰に引き渡された者以上に重い苦痛を受ける者はいないからだ。

§3.26.3

​Deinde ad condicionem rerum humanarum respiciendum est, ut omnium accidentium aequi iudices simus; iniquus autem est, qui commune vitium singulis obiecit. Non est Aethiopis inter suos insignitus color, nec rufus crinis et coactus in nodum apud Germanos virum dedecet. Nihil in uno iudicabis notabile aut foedum, quod genti suae publicum est; et ista, quae rettuli, unius regionis atque anguli consuetudo defendit. Vide nunc, quanto in iis iustior venia sit, quae per totum genus humanum vulgata sunt.

次に、起こりうるあらゆる出来事の公平な裁判人となれるよう、人間的事象の境遇に目を向けるべきである。しかし、万人に共通する欠陥を個々の人間に責め立てる者は不公正である。エチオピア人においてその皮膚の色は同族の中で異様ではなく、ゲルマン人においては赤毛で結び目に束ねられた髪も男を不名誉にすることはない。同族全体に共通している事柄を、個人において特異あるいは醜いと判断することはあるまい。そして私が引き合いに出したそれらの事柄は、ある一つの地域や片隅の慣習が擁護している。今や、全人類に広く浸透している事柄において、寛恕がいかにいっそう正当であるかを見よ。

§3.26.4

​Omnes inconsulti et improvidi sumus, omnes incerti, queruli, ambitiosi,—quid lenioribus verbis ulcus publicum abscondo?—omnes mali sumus. Quidquid itaque in alio reprenditur, id unusquisque in sinu suo inveniet. Quid illius pallorem, illius maciem notas? Pestilentia est. Placidiores itaque invicem simus; mali inter malos vivimus. Una nos res facere quietos potest, mutuae facilitatis conventio.2

我々は皆、無分別で思慮を欠き、皆定まりがなく、不満を抱き、野心に満ちている――なぜ私は公共の潰瘍をより穏やかな言葉で隠そうとするのか?――我々は皆悪人なのだ。それゆえ、他者において非難されることは何であれ、各人が自らの胸の内にそれを見出すであろう。なぜ君はあの者の青白さを、あの者の痩せ細りを指摘するのか。疫病が流行しているのだ。それゆえ互いに対してより穏やかであれ。我々は悪人の中で悪人として生きているのだ。唯一の事柄、すなわち互いの寛容という合意のみが、我々を穏やかにすることができる。

§3.26.5

" Ille iam mihi nocuit, ego illi nondum." Sed iam aliquem fortasse laesisti, sed laedes. Noli aestumare hanc horam aut hunc diem, totum inspice mentis tuae habitum; etiam si nihil mali fecisti, potes facere.

「あの者はすでに私を害したが、私はまだあの者を害していない」。しかし君もかつてはおそらく誰かを傷つけたし、今後も傷つけるであろう。この一時やこの一日を評価するのではなく、君自身の心の全体のあり方を検分せよ。たとえ何も悪いことをしなかったとしても、君は悪事を為しうるのである。

構文注2 件
  1. 3.26.2maxima est enim factae iniuriae poena fecisse

    完了不定詞 fecisse が文の真の主語であり、maxima poena が述語名詞として機能している。「為された侮辱(factae iniuriae、客体属格)に対する最大の罰は、それを為してしまったこと(fecisse)である」という骨格の倒置構造。

  2. 3.26.4Una nos res facere quietos potest, mutuae facilitatis conventio.

    不定詞 facere に対し、代名詞 nos が対格目的語、形容詞 quietos が述語対格として二重対格を形成する。文末の mutuae facilitatis conventio は、主語 Una... res を説明する同格句である。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:3.26.1-3.26.5