- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 1. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1928.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:3.2.1-3.2.6
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
怒りがいかなる年齢や民族をも免れさせず、他の情念とは異なり国家全体を巻き込む公的悪徳であることを論じ、集団的暴動や理性を欠いた異民族の破滅的な突撃を実例として提示する。
Nullam transit aetatem, nullum hominum genus excipit. Quaedam gentes beneficio egestatis non novere luxuriam; quaedam, quia exercitae et vagae sunt, effugere pigritiam; quibus incultus mos agrestisque vita est, circumscriptio ignota est et fraus et quodcumque in foro malum nascitur. Nulla gens est, quam non ira instiget, tam inter Graios quam inter barbaros potens, non minus perniciosa leges metuentibus quam quibus iura distinguit modus virium.1
怒りはいかなる年齢も見逃さず、いかなる人間種族も除外しない。ある諸民族は困窮のおかげで贅沢を知らず、ある諸民族は鍛錬され移動生活を送るがゆえに怠惰を免れており、粗野な風習と田舎の生活を持つ人々には、欺瞞や詐欺や広場で生じるありとあらゆる悪徳は知られていない。だが、怒りが駆り立てない民族は一つもなく、怒りはギリシア人の間でも異民族の間でも等しく強大であり、法を恐れる者たちにとっても、力の度合いが正義を定める者たちにとっても、劣らず破滅的である。
Denique cetera singulos corripiunt, hic unus adfectus est, qui interdum publice concipitur. Numquam populus universus feminae amore flagravit, nec in pecuniam aut lucrum tota civitas spem suam misit; ambitio viritim singulos occupat; impotentia una est malum publicum.
要するに、他の悪徳は個々人を捕らえるが、この情念だけは、時として公然と集団全体に宿るのである。人民全体が一人の女への愛に燃え上がったことは一度もなく、国家全体が金銭や利得に望みをかけたこともない。野心は一人一人個別に人間を捉えるが、自制の喪失だけは公的な災厄である。
Saepe in iram uno agmine itum est;2 viri feminae, senes pueri, principes vulgusque consensere, et tota multitudo paucissimis verbis concitata ipsum concitatorem antecessit; ad arma protinus ignesque discursum est et indicta finitimis bella aut gesta cum civibus;
しばしば一つの隊列となって怒りへと突進した。男も女も、老人も少年も、有力者も民衆も同心一体となり、極めてわずかな言葉によって煽動された全群衆は、煽動者本人をも追い越した。直ちに武器と火へ人々は散開して走り、隣国に戦争が布告されるか、同胞市民との間で戦われた。
totae cum stirpe omni crematae domus et modo eloquio favorabili habitus in multo honore iram suae contionis excepit; in imperatorem suum legiones pila torserunt; dissedit plebs tota cum patribus; publicum consilium senatus3 non expectatis dilectibus nec nominato imperatore subitos irae suae duces legit ac per tecta urbis nobiles consectatus viros supplicium manu sumpsit;
一家全員もろとも家屋が全焼し、ほんの先ほどまで受けのよい雄弁さによって大いなる栄誉のうちにあった者が、自らの民会の怒りをまともに受けた。軍団は自らの総司令官に向かって投槍を放ち、平民全体が貴族たちと分裂した。国家の評議機関たる元老院は、徴兵を待つこともなく、総司令官を任命することもなく、その怒りに任せて即座の指導者を選び出し、市内の屋敷伝いに高貴な人々を追い詰め、自らの手で処刑を行った。
violatae legationes rupto iure gentium rabiesque infanda civitatem tulit, nec datum tempus, quo resideret tumor publicus, sed deductae protinus classes et oneratae tumultuario milite; sine more, sine auspiciis populus ductu irae suae egressus fortuita raptaque pro armis gessit, deinde magna clade temeritatem audacis irae luit.
万民法は破られて使節団が害され、言語に絶する狂乱が国家を押し流した。公の激情が静まる猶予も与えられず、艦隊は直ちに海へ出され、急遽かき集められた兵で満載された。慣例も無視し、鳥占いも経ず、人民は自らの怒りの先導のもとに出撃し、手当たり次第に奪い取ったものを武器として身につけ、その後、この無謀な怒りの軽率さの代償を甚大な壊滅によって支払ったのである。
Hic barbaris forte ruentibus in bella exitus est; cum mobiles animos species iniuriae perculit, aguntur statim et qua dolor traxit ruinae modo legionibus incidunt incompositi, interriti, incauti, pericula adpetentes sua; gaudent feriri et instare ferro et tela corpore urgere et per suum vulnus exire.4
これこそ、やみくもに戦争へと突進する異民族の結末である。不正の兆候が彼らの移ろいやすい心を打つと、彼らは直ちに駆り立てられ、鬱憤が引きずり込んだ方へと、崩落のごとき勢いで軍団へと襲いかかる。隊列も組まず、恐れを知らず、警戒もせず、自らの破滅を求めながら。彼らは撃たれることを喜び、白刃に迫り、自らの肉体で槍を押し込み、自らの傷口を通じて命を投げ出すことを喜ぶのである。
- 3.2.1quibus iura distinguit modus virium
quibus は「〜にとって」を表す判断の与格(所有の与格的ニュアンスを含む)。主語は modus virium(力の度合い)、動詞は distinguit(区別する、定める)、目的語は iura(正義、権利)。先行する leges metuentibus(法を恐れる者たち)と対比され、「法の支配下にある文明社会」と「力こそが正義を決める無秩序社会」を対置している。
- 3.2.3in iram uno agmine itum est
自動詞 eo(行く)の非人称受動完了形 itum est(直訳:「行かれた」)に、副詞的奪格 uno agmine(一つの隊列となって、一丸となって)が組み合わさった構文。特定の主語を明示せず、群衆全体が一斉に怒りへとなだれ込む集団的な暴走状態を表現している。後続の ad arma... discursum est も同様の非人称受動構文である。
- 3.2.4publicum consilium senatus
publicum consilium(公の評議機関)は主格の名詞句で、主語 senatus(第4変化名詞・主格男性単数)に対する同格。この主語に対し、分詞構文 non expectatis dilectibus nec nominato imperatore が挿入された後、述語動詞 legit、男性単数主格の完了分詞 consectatus(分詞構文として主節動詞と結合)、および主動詞 sumpsit が呼応している。
- 3.2.6per suum vulnus exire
exire は比喩的に「(生命が身体から)脱出する」、転じて「死ぬ、絶命する」を意味する慣用表現。per suum vulnus(自らの傷口を通って)を伴い、敵の刃によって自らの体に開いた傷口から魂・命を押し出して死ぬこと、すなわち自滅を厭わない狂信的な戦いぶりを描写している。
