- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 1. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1928.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:2.21.1-2.21.11
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
教育において少年の気概を損なわずに怒りを防ぐため、甘やかしや追従を退け、節度ある規律と質素な生活環境を与えるべきだと論じられる。
Plurimum, inquam, proderit pueros statim salubriter institui; difficile autem regimen est, quia dare debemus operam, ne aut iram in illis nutriamus aut indolem retundamus.
私は言う、少年たちをただちに健全にしつけることは大いに役立つであろうと。しかしその指導は困難である。我々は彼らの内に怒りを育てることも、その生まれつきの気骨を挫くこともないよう配慮せねばならないからである。
Diligenti observatione res indiget; utrumque enim, et quod extollendum et quod deprimendum est, similibus alitur, facile autem etiam adtendentem similia decipiunt.
この事柄には綿密な観察が必要である。というのも、引き立てるべきものも抑えるべきものも、どちらも似通ったものによって育まれるのであり、よく注意を払っている者をも似通ったものが容易に欺くからである。
Crescit licentia spiritus, servitute comminuitur; adsurgit, si laudatur et in spem sui bonam adducitur, sed eadem ista insolentiam et iracundiam generant; itaque sic inter utrumque regendus est, ut modo frenis utamur modo stimulis.
気概は放任によって増長し、隷属によって挫かれる。賞賛され、己に対する良い希望へと導かれるならば奮い立つが、これらまさに同じものが傲慢と怒りっぽさを生み出す。それゆえ、時には手綱を用い、時には拍車を用いるように、双方の間で導かれねばならない。
Nihil humile, nihil servile patiatur; numquam illi necesse sit rogare suppliciter nec prosit rogasse, potius causae suae et prioribus factis et bonis in futurum promissis donetur.1
卑しいことや奴隷的なことは何ひとつ忍ばせてはならない。彼が卑屈に懇願する必要が決して生じないようにし、懇願したことが役にも立たないようにせよ。むしろ彼自身の正当な理由、過去の行い、そして将来への善い約束に免じて与えられるようにせよ。
In certaminibus aequalium nec vinci illum patiamur nec irasci; demus operam, ut familiaris sit iis cum quibus contendere solet, ut in certamine adsuescat non nocere velle sed vincere; quotiens superaverat et dignum aliquid laude fecerit, attolli non gestire patiamur, gaudium enim exultatio, exultationem tumor et nimia aestimatio sui sequitur.
同年代の者たちとの競い合いにおいて、彼が負かされることも怒ることも許してはならない。彼が日常競い合う相手と親密であるよう配慮し、競技においては害を与えることを望むのではなく勝つことに慣れるようにせよ。彼が相手に勝ち、賞賛に値する何事かを成し遂げたときはいつでも、高揚することは許しても狂喜することは許してはならない。喜びには狂喜が続き、狂喜には傲慢と過度の自惚れが続くからである。
Dabimus aliquod laxamentum, in desidiam vero otiumque non resolvemus et procul a contactu deliciarum retinebimus; nihil enim magis facit iracundos quam educatio mollis et blanda. Ideo unicis quo plus indulgetur, pupillisque quo plus licet, corruptior animus est. Non resistet offensis cui nihil umquam negatum est, cuius lacrimas sollicita semper mater abstersit, cui de paedagogo satisfactum est.2
我々はある程度の気晴らしを与えるであろうが、決して怠惰や無為へと弛緩させず、過度の贅沢との接触から遠ざけておくであろう。過度に柔らかく甘やかす教育ほど、人を怒りっぽくするものはないからである。それゆえ、一人っ子がより多く甘やかされるほど、また孤児により多くの気ままが許されるほど、心はより堕落する。かつて何ひとつ拒まれたことがなく、心配性な母が常にその涙を拭い、家庭教師に関して不満を晴らしてもらった者は、侮辱に耐えることができない。
Non vides, ut maiorem quamque fortunam maior ira comitetur? In divitibus et nobilibus et magistratibus praecipue apparet, cum quidquid leve et inane in animo erat secunda se aura sustulit. Felicitas iracundiam nutrit, ubi aures superbas adsentatorum turba circumstetit: "Tibi enim ille respondeat? non pro fastigio te tuo metiris; ipse te proicis "et alia quibus vix sanae et ab initio bene fundatae mentes restiterunt.
より大きな幸運にはより大きな怒りが伴うのを、お前は見ないだろうか。心の中にあったあらゆる軽薄で空虚なものが順風に乗って舞い上がるとき、富者、貴族、政務官においてそれは特に顕著に現れる。追従者たちの群れが傲慢な耳を取り囲むとき、幸運は怒りっぽさを育てる。「あの者がお前に言い返すなどとあろうか。お前は己の高い地位に応じて自分を測っていない。自らを卑しめているのだ」といった言葉は、健全で当初からしっかりと基礎を固めた心でさえ、かろうじて抵抗しえたものなのである。
Longe itaque ab adsentatione pueritia removenda est; audiat verum. Et timeat interim, vereatur semper, maioribus adsurgat. Nihil per iracundiam exoret; quod flenti negatum fuerit, quieto offeratur. Et divitias parentium in conspectu habeat, non in usu.
したがって少年期は追従から遠く引き離されねばならない。真実を聞かせるべきである。そして時には恐れ、常に敬い、目上の者たちには立ち上がるようにせよ。怒りによって何事も懇願して得ることがあってはならない。泣いているときに拒まれたものは、静かにしているときに与えられるようにせよ。そして両親の富は、目に触れさせはしても、用いさせてはならない。
Exprobrentur illi perperam facta. Pertinebit ad rem praeceptores paedagogosque pueris placidos dari. Proximis adplicatur omne quod tenerum est et in eorum similitudinem crescit; nutricum et paedagogorum rettulere mox adulescentium mores.3
誤ってなされた行いは彼に対して責め咎められるべきである。少年たちには穏やかな教師や家庭教師が与えられることが適切であろう。柔軟なものはすべて身近なものに馴染み、それらの似姿へと成長する。やがて若者たちの気風は、乳母や家庭教師の気風を再現したのである。
Apud Platonem educatus puer cum ad parentes relatus vociferantem videret patrem: "Numquam," inquit, "hoc apud Platonem vidi." Non dubito quin citius patrem imitatus sit quam Platonem.
プラトンのもとで育てられた少年は、両親のもとに連れ戻された際、父親が大声を張り上げているのを見て、「プラトンのもとでは決してこのようなものを見ませんでした」と言った。私は彼がプラトンよりも速やかに父親を真似たことを疑わない。
Tenuis ante omnia victus sit et non pretiosa vestis et similis cultus cum aequalibus. Non irascetur aliquem sibi comparari quem ab initio multis parem feceris.
何よりもまず質素な食事、高価でない衣服、そして同年代の者たちと同様の生活様式であるべきである。お前が最初から多くの者と同等にした者は、誰かが自分と比較されたからといって怒りはしないであろう。
- 2.21.4potius causae suae et prioribus factis et bonis in futurum promissis donetur
動詞 donare は「人(対格)に物(奪格)を与える」構文を取るが、ここでは少年(ille)を主語とする受動態 donetur に対し、causae suae 以下の名詞句が与格として結びついている。「懇願の身振りではなく、少年の正当な言い分や過去の善行・将来の約束に対して免じて(配慮して)与えられる」という譲歩・赦免の転用構文である。
- 2.21.6cui de paedagogo satisfactum est
satisfactum est は非人称受動構文で、関係代名詞 cui は利害の与格。前置詞句 de paedagogo は不満の原因となった対象(家庭教師)を表す。親が家庭教師を叱責するなどして、少年の言い分を全面的に認めて機嫌をとった状況を指す。
- 2.21.9nutricum et paedagogorum rettulere mox adulescentium mores
rettulere は完了3人称複数の短縮形(rettulerunt)。主語は後置された adulescentium mores であり、referre はここでは「模倣する」「再現する」の意。目的語となる mores は先行する属格句 nutricum et paedagogorum に照らして補われて理解される。
