← 小セネカ

賢者の不動心について

§6.1-6.8

メガラ陥落におけるスティルポンの不動心

デメトリオスによるメガラ陥落の惨禍において、哲学者スティルポンは財産や家族を失っても自身の徳と真の善は損なわれていないと宣言し、賢者が外的な災厄や不正によって害されないことの生きた証人として提示される。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§6.1

​Cogita nunc, an huic fur aut calumniator aut vicinus impotens aut dives aliquis regnum orbae senectutis exercens1 facere iniuriam possit, cui bellum et hostis et ille egregiam artem quassandarum urbium professus eripere nihil potuit.

今や考えてみるがよい。戦争や敵、そして都市を打ち砕く卓越した技術を公言したかの人物でさえ何一つ奪い取ることができなかったこの者に対して、泥棒や中傷者、あるいは横暴な隣人、あるいは子のない老境の専制を振るうどこかの富裕者が、不正をなしうるだろうか。

§6.2

​Inter micantis ubique gladios et militarem in rapina tumultum, inter flammas et sanguinem stragemque impulsae civitatis, inter fragorem templorum super deos suos cadentium uni homini pax fuit. Non est itaque, quod audax iudices promissum,2 cuius tibi, si parum fidei habeo, sponsorem dabo. Vix enim credis tantum firmitatis in hominem aut tantam animi magnitudinem cadere; sed is prodit in medium qui dicat:

いたるところで煌めく剣と略奪における兵士たちの騒乱のさなか、倒壊した都市の炎と流血と殺戮のさなか、自らの神々の上に崩れ落ちる神殿の轟音のさなかにあって、唯一人の人間に平和があったのである。それゆえ、君がこの約束を大胆なものと判断する理由はない。もし私自身の信憑性が乏しいならば、私は君に保証人を引き合わせよう。というのも、人間の中にそれほどの堅固さやそれほどの魂の偉大さが宿りうるなどとは、君には信じ難いからである。だが、こう語る者が皆の前に進み出るのである。

§6.3

" Non est quod dubites, an attollere se homo natus supra humana possit, an dolores, damna, ulcerationes, vulnera, magnos motus rerum circa se frementium securus aspiciat et dura placide ferat et secunda moderate, nec illis cedens nec his fretus, unus idemque inter diversa sit nec quicquam suum nisi se putet, et se quoque ea parte qua melior est.

「人間として生まれた者が人間的な事柄を超えて自らを高めることができるのか、苦痛、損失、潰瘍、傷、自らの周囲で轟く情勢の大動乱を泰然として眺め、過酷なことを穏やかに耐え、順境を控えめに受け止め、前者に屈服することも後者を頼みとすることもなく、異なる境遇にあっても一様かつ同一であり続け、自分自身以外のいかなるものも自らのものとは見なさず、しかも自分自身をも自分がより優れている部分においてのみ自らのものと見なすことができるのか、君が疑う理由はない。

§6.4

​En adsum hoc vobis probaturus, sub isto tot civitatium eversore munimenta incussu arietis labefieri et turrium altitudinem cuniculis ac latentibus fossis repente desidere et aequaturum editissimas arces aggerem crescere, at nulla machinamenta posse reperiri, quae bene fundatum animum agitent. Erepsi modo e ruinis domus et incendis undique relucentibus flammas per sanguinem fugi;

見よ、私は君たちにこれを証明するためにここにいる。あのように多くの都市を覆滅した者のもとで、破城槌の一撃によって防壁が揺るがされ、坑道や隠された塹壕によって高い塔が突如として沈下し、最も高い城砦に匹敵する土塁が盛り上がろうとも、堅固に打ち立てられた魂を揺るがすいかなる攻城具も見出されえないのだということを。私は今、我が家の瓦礫から這い出し、四方に火災が照り映えるなか、血をかき分けて炎から逃れてきた。

§6.5

​filias meas quis casus habeat, an peior publico, nescio; solus et senior et hostilia circa me omnia videns tamen integrum incolumemque esse censum meum profiteor. Teneo, habeo quicquid mei habui.

我が娘たちがどのような運命にあるのか、国家の災難よりも悲惨なものなのか、私は知らぬ。一人きりで、老境にあり、我が身の周りに敵対的なあらゆるものを見ながらも、私は自分の財産が傷つくことなく無傷であると公言する。私は、自分のもののうち持っていたすべてを保持し、所有している。

§6.6

​Non est quod me victum victoremque te credas. Vicit fortuna tua fortunam meam. Caduca illa et dominum mutantia ubi sint nescio; quod ad res meas pertinet, mecum sunt, mecum erunt.

君が私を敗者とし、自分自身を勝者と信じる理由はない。君の運命が私の運命に勝ったのだ。はかなくも主を変える品々がどこにあるのか、私は知らぬ。我が財産に関する限り、それらは私とともにあり、私とともにあるだろう。

§6.7

​Perdiderunt isti divites patrimonia, libidinosi amores suos et magno pudoris impendio dilecta scorta, ambitiosi curiam et forum et loca exercendis in publico vitiis destinata; feneratores perdiderunt tabellas, quibus avaritia falso laeta divitias imaginatur. Ego quidem omnia integra illibataque habeo. Proinde istos interroga qui flent, lamentantur, qui strictis gladiis nuda pro pecunia corpora opponunt, qui hostem onerato sinu fugiunt."

かの富裕者たちは家産を失い、好色漢たちは自らの愛する者たちと、恥辱の大いなる出費をもって愛された娼婦たちを失い、野心家たちは元老院や広場や公衆の前で悪徳を振るうために定められた場所を失った。高利貸たちは、強欲が誤った喜びをもって富を幻視する証文を失った。私自身はといえば、確かにすべてのものを無傷かつ完全のまま保っている。それゆえ、泣き叫び、嘆き悲しみ、金銭のために抜き身の剣に対して裸の身体を晒す者たちや、胸元を重くして敵から逃れる者たちを尋問するがよい。」

§6.8

​Ergo ita habe, Serene, perfectum illum virum, humanis divinisque virtutibus plenum, nihil perdere. Bona eius solidis et inexsuperabilibus munimentis praecincta sunt. Non Babylonios illis muros contuleris, quos Alexander intravit, non Carthaginis aut Numantiae moenia una manu capta,3 non Capitolium arcemve, habent ista hostile vestigium. Illa, quae sapientem tuentur, et a flamma et ab incursu tuta sunt, nullum introitum praebent, excelsa, inexpugnabilia, diis aequa.

それゆえセレヌスよ、人間的および神的諸徳に満たされたかの完璧な人間は、何も失わないと心得よ。彼の善きものは、強固で克服し難い防壁によって囲まれている。アレクサンドロスが侵入したバビロンの城壁も、唯一人の手によって攻略されたカルタゴやヌマンティアの防壁も、カピトリウムも城砦も、それらと比べることはできまい。これらには敵の足跡が残されている。賢者を守るかの城壁は、火炎からも襲撃からも安全であり、いかなる侵入路も提供せず、高くそびえ、難攻不落であり、神々に比肩する。

構文注3 件
  1. 6.1regnum orbae senectutis exercens

    「orbae senectutis」は名詞 regnum に対する規定(同格的・内容指定)または目的語的属格である。ローマ社会において子を持たない裕福な老人は遺産目当ての追従者(captatores)たちにかしずかれ、専横な権勢を振るうことができたという当時の社会的文脈を背景とし、「子のない老境という専制権力を振るう」ことを意味する。

  2. 6.2Non est itaque, quod audax iudices promissum

    「non est quod + 接続法」は「〜する理由・根拠がない」を意味するラテン語の慣用表現である。関係代名詞 quod が導く節内の接続法 iudices は結果・特性の接続法として機能しており、「audax ... promissum(大胆な約束)」を先行詞とするのではなく、非人称構文として全体で「君がこの約束を無謀なものと判断する根拠はない」という意味をなす。第3段落の「Non est quod dubites」および第6段落の「Non est quod me victum victoremque te credas」も同一の構文である。

  3. 6.8una manu capta

    奪格句「una manu」は道具・手段の奪格(ablativus instrumenti)であり、比喩的に「唯一人の指揮官(将軍)によって」を意味する。歴史的には小スキピオ(Scipio Aemilianus)がカルタゴ(第3次ポエニ戦争、紀元前146年)とヌマンティア(ヌマンティア戦争、紀元前133年)の双方を陥落させた史実を指している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:stoa0255.stoa009.humanitext-lat2:6.1-6.8