- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 1. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1928.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa009.humanitext-lat2:18.1-18.5
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
カリグラの異常な侮辱癖と肉体的な醜さが述べられ、彼の侮辱が引き金となったカエレアによる暗殺と、侮辱を行う者ほど自身への些細な呼称に激怒する矛盾が暴かれる。最後にソクラテスやアンティステネスの忍耐が対比される。
C. Caesar inter cetera vitia, quibus abundabat, contumeliosus mira libidine ferebatur omnis aliqua nota feriendi, ipse materia risus benignissima: tanta illi palloris insaniam testantis foeditas erat, tanta oculorum sub fronte anili latentium torvitas, tanta capitis destituti et emendicaticiis capillis aspersi deformitas; adice obsessam saetis cervicem et exilitatem crurum et enormitatem pedum. Immensum est, si velim singula referre, per quae in parentes avosque suos contumeliosus fuit, per quae in universos ordines; ea referam, quae illum exitio dederunt.
ガイウス・カエサルは、彼が満ち満ちていた他の悪徳の中でも、あらゆる者を何らかの汚名で傷つけようとする異常な欲望に駆られた侮辱癖の持ち主であったが、彼自身がこの上なく豊かな嘲笑の種であった。狂気を証言する青白さの醜悪さ、老婆のような額の下に潜む眼差しのおぞましさ、剥げ落ちてかき集めの髪がまばらに散る頭部の醜さは、それほど甚だしかったのである。さらに、剛毛に覆われた首、やせ細った脚、不釣り合いに巨大な足を付け加えるがよい。彼が自らの両親や祖父母たちに対して、またあらゆる身分に対して侮辱的であった事柄を、もし私が一つ一つ語ろうとすれば果てしないことになる。私は彼を破滅に導いた事柄を語ろう。
Asiaticum Valerium in primis amicis habebat, ferocem virum et vix aequo animo alienas contumelias laturum; huic in convivio, id est in contione, voce clarissima, qualis in concubitu esset uxor eius, obiecit. Di boni, hoc virum audire, principem scire et usque eo licentiam pervenisse, ut, non dico consulari, non dico amico, sed tantum marito princeps et adulterium suum narret et fastidium!1
彼はウァレリウス・アシアティクスを第一の友として遇していたが、この勇猛な男は他人の侮辱を平然と耐えるような人物ではなかった。彼に対し、ガイウスは宴席で、すなわち公衆の面前で、彼の妻が寝所でいかなる様子であるかを大声で難詰した。善き神々よ、一人の夫がこれを聞かされ、元首がこれを知っており、元首が――執政官経験者にとは言わぬ、友人にとは言わぬ――ただ夫に対して、自らの姦通と嫌悪の情を語るほどまでに放縦が達していたとは!
Chaereae contra, tribuno militum, sermo non pro manu erat, languidus sono et, ni facta nosses, suspectior. Huic Gaius signum petenti modo Veneris, modo Priapi dabat aliter atque aliter exprobrans armato mollitiam; haec ipse perlucidus, crepidatus, auratus. Coegit itaque illum uti ferro, ne saepius signum peteret! Ille primus inter coniuratos manum sustulit, ille cervicem mediam uno ictu decidit; plurimum deinde undique publicas ac privatas iniurias ulciscentium gladiorum ingestum est, sed primus vir fuit, qui minime visus est.
これに対して軍務大隊長のカエレアは、言葉遣いがその武勇に見合っておらず、響きが弱々しく、彼の行動を知らぬ者なら疑わしく思うような人物であった。ガイウスは合言葉を求めてくる彼に対し、ある時はウェヌス、ある時はプリアーポスの合言葉を与え、武装した戦士に向かってその柔弱さをあれこれとなじった。しかもガイウス自身は透き通るような薄絹をまとい、ギリシア風のサンダルを履き、金で身を飾っていたのである。それゆえ、ガイウスは彼に剣を振るわせることになったのだ、二度と合言葉を求めに来ないようにするために!共謀者たちの中で最初に手を上げたのは彼であり、一撃で首の半ばを切り裂いたのも彼であった。その後、公私の不正に復讐する者たちの無数の剣が四方から浴びせられたが、最初に真の男であったのは、最も男らしく見えなかった者であった。
At idem Gaius omnia contumelias putabat, ut sunt ferendarum impatientes faciendarum cupidissimi;2 iratus fuit Herennio Macro, quod illum Gaium salutaverat, nec impune cessit primipilari, quod Caligulam dixerat; hoc enim in castris natus et alumnus legionum vocari solebat, nullo nomine militibus familiarior umquam factus, sed iam Caligulam convicium et probrum iudicabat cothurnatus.3
だが、侮辱を加えることに最も熱心な者たちが、受けることには我慢がならないのが常であるように、同じガイウスがすべてのことを自分への侮辱とみなした。彼はヘレンニウス・マケルが彼に「ガイウス」と挨拶したことに激怒し、また「カリグラ」と呼んだ筆頭百人隊長を罰せずにはおかなかった。というのも、彼は陣営で生まれ、軍団の養い子としてそう呼ばれるのが常であり、いかなる名によっても兵士たちに〔この名〕以上に親しまれたことはなかったのだが、今や悲劇役者の厚底靴を履いた身となっては、「カリグラ」を悪口であり侮辱であると判断したからである。
Ergo hoc ipsum solacio erit, etiam si nostra facilitas ultionem omiserit, futurum aliquem qui poenas exigat a procace et superbo et iniurioso, quae vitia numquam in uno homine et in una contumelia consumuntur. Respiciamus eorum exempla, quorum laudamus patientiam, ut Socratis, qui comoediarum publicatos in se et spectatos sales in partem bonam accepit risitque non minus quam cum ab uxore Xanthippe immunda aqua perfunderetur. Antistheni mater barbara et Thraessa obiciebatur; respondit et deorum matrem Idaeam esse.
したがって、たとえ私たちの寛大さが復讐を差し控えるとしても、厚顔で傲慢で不正な者に罰を下す誰かが現れるというこの事実そのものが慰めとなるであろう。それらの悪徳は決して一人の人間、一度の侮辱で尽きることはないのだから。私たちがその忍耐を称賛する人々、例えばソクラテスの模範に目を向けよう。彼は自らに向けて公にされ、観客に披露された喜劇の嘲弄を善意をもって受け止め、妻クサンティッペから汚水を浴びせられた時と同様に笑ったのである。アンティステネスは母が異民族のトラーキア人であると非難されたが、神々の母もイダ山の出(異民族)であると答えた。
- 18.2Di boni, hoc virum audire, principem scire et usque eo licentiam pervenisse, ut, non dico consulari, non dico amico, sed tantum marito princeps et adulterium suum narret et fastidium!
感嘆不定詞構文(accusativus cum infinitivo of exclamation)。対格主語と不定詞(hoc virum audire, principem scire, licentiam pervenisse)によって強い義憤や驚きを表す。後続の ut 節は結果節で、元首(princeps)の破廉恥な告白が夫(marito)自身に向けられている異常性を強調している。
- 18.4ut sunt ferendarum impatientes faciendarum cupidissimi
対句的・格言的表現。動形容詞 ferendarum および faciendarum の前で、直前の文脈から contumeliarum(侮辱の)が了解されている。形容詞 impatientes と cupidissimi はそれぞれ目的格的属格を支配し、「侮辱を受けることには耐えられないが、侮辱を加えることには極めて熱心である」という性格的特徴を簡潔に対比している。
- 18.4cothurnatus
悲劇役者の厚底靴(cothurnus)を履いた状態を指す分詞形容詞。ここでは比喩的に用いられ、幼少期の軍営の愛称「カリグラ(小さな軍靴)」と対比されつつ、絶対君主としての尊大さ・悲劇的な気取りを身にまとったガイウスの有様を描写している。
