← 小セネカ

ポリュビウスへの慰め

§13.1-13.4

皇帝クラウディウスの徳と追放解除への希望

セネカは運命に対して皇帝クラウディウスに手出ししないよう命じ、皇帝の対外征服事業と寛厚さを称賛しつつ、自らの追放からの赦免に望みを託す。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§13.1

​Abstine ab hoc manus tuas, fortuna, nec in isto potentiam tuam nisi ea parte, qua prodes, ostenderis!1 Patere illum generi humano iam diu aegro et affecto mederi, patere quicquid prioris principis furor concussit in suum locum restituere ac reponere! Sidus hoc, quod praecipitato in profundum et demerso in tenebras orbi refulsit, semper luceat!

運命よ、この方からそなたの手を引くがよい。そしてこの方に対しては、そなたが益をもたらす側面以外では力を示すことのないようにせよ!この方が、長きにわたり病み衰えていた人類を癒やすのを許せ。前の皇帝の狂気が揺るがしたすべてのものを、元の場所へと復元し再建するのを許せ!深淵へと突き落とされ闇に沈んでいた世界を再び照らし出したこの星が、永久に輝かんことを!

§13.2

​Hic Germaniam pacet, Britanniam aperiat, et patrios triumphos ducat et novos; quorum me quoque spectatorem futurum, quae ex virtutibus eius primum optinet locum, promittit clementia.2 Nec enim sic me deiecit, ut nollet erigere, immo ne deiecit quidem, sed impulsum a fortuna et cadentem sustinuit et in praeceps euntem leniter divinae manus usus moderatione deposuit; deprecatus est pro me senatum et vitam mihi non tantum dedit sed etiam petit. Viderit:3 qualem volet esse, existimet causam meam.

この方がゲルマニアを平定し、ブリタンニアを切り開き、父祖の凱歌をも新たな凱歌をも挙げられんことを。彼の徳の中で第一の地位を占める寛厚さが、私をもそれらの目撃者とするであろうと約束している。というのも、彼は私を起き上がらせまいとして打ち倒したのではないし、それどころか打ち倒しさえしなかった。むしろ運命に突き飛ばされて倒れゆく私を支え、破滅へと向かっていた私を、神のごとき御手の手加減を用いて穏やかに降ろしてくださったのだ。彼は私のために元老院にとりなしを請い、私に命を与えただけでなく、自ら請い求めさえしてくださった。どう扱われるかは彼にお任せしよう。私の申し立てを、彼が望むままの性質のものであるとみなしてくださればよい。

§13.3

​Vel iustitia eius bonam perspiciat vel clementia faciat bonam; utrumque in aequo mihi eius beneficium erit, sive innocentem me scierit esse, sive voluerit. Interim magnum miseriarum mearum solacium est videre misericordiam eius totum orbem pervagantem; quae cum ex ipso angulo, in quo ego defixus sum, complures multorum iam annorum ruina obrutos effoderit et in lucem reduxerit, non vereor ne me unum transeat. Ipse autem optime novit tempus, quo cuique debeat succurrere; ego omnem operam dabo, ne pervenire ad me erubescat.

彼の正義がそれを正当なものと認めるにせよ、彼の寛厚さがそれを正当なものにするにせよ、どちらであっても私にとっては等しく彼の恩恵となろう。彼が私を無実と知るにせよ、無実とすることを望むにせよ。その一方で、私の数々の悲惨に対する大いなる慰めとなるのは、彼の慈悲が全世界に行き渡っているのを見ることである。私が釘付けにされているまさにこの片隅から、慈悲が、すでに長年の破滅に埋もれていた多くの人々を掘り起こし光の中へと連れ戻してくれた以上、私一人を見過ごすのではないかと恐れることはない。しかし、いつ誰を救うべきかという時節を最もよく知っているのは彼ご自身である。私は、彼が私のところまで来るのを恥じることがないよう、あらゆる努力を尽くそう。

§13.4

​O felicem clementiam tuam, Caesar, quae efficit, ut quietiorem sub te agant vitam exules, quam nuper sub Gaio egere principes! Non trepidant nec per singulas horas gladium expectant nec ad omnem navium conspectum pavent; per te habent ut fortunae saevientis modum ita spem quoque melioris eiusdem ac praesentis quietem. Scias licet4 ea demum fulmina esse iustissima, quae etiam percussi colunt.

おお、カエサルよ、あなたの寛厚さはいかに幸いなことか。そのおかげで、かつてガイウスのもとで貴顕たちが送った生活よりも、あなたのもとでは追放者たちが穏やかな生活を送っているのだ!彼らは怯えず、刻一刻と刃を待ち受けることもなく、船の姿を見るたびに恐れおののくこともない。あなたのおかげで彼らは、荒れ狂う運命の歯止めを、そしてその運命が好転するという希望と現在の静けさとを、等しく手にしているのだ。撃たれた者たちでさえ崇敬する雷電こそが、真に最も正義に適ったものであると知るがよい。

構文注4 件
  1. 13.1nec in isto potentiam tuam nisi ea parte, qua prodes, ostenderis

    nec に続く ostenderis は完了接続法二人称単数であり、禁止を表す命令(prohibitive subjunctive)として機能している。in isto の isto は前文の ab hoc と同じく皇帝(クラウディウス)を指す指示代名詞(奪格)。

  2. 13.2quorum me quoque spectatorem futurum, quae ex virtutibus eius primum optinet locum, promittit clementia

    文頭の quorum は直前の triumphos(凱歌・凱旋式)を受ける関係代名詞属格。骨格は promittit clementia me quoque spectatorem futurum [esse] quorum という対格不定詞構文(主動詞 promittit、主語 clementia)であり、その間に clementia を先行詞とする関係節 quae ex virtutibus eius primum optinet locum が前置されて割り込んでいる。

  3. 13.2Viderit

    完了接続法または未来完了三人称単数を用いた慣用表現で、「彼自身が考慮・決定すればよい(彼の判断に任せる)」を意味する。直後の qualem volet esse, existimet causam meam(彼が望むような性質のものであると、私の申し立てを判断するがよい)へと続く。

  4. 13.4Scias licet

    非人称動詞 licet(〜してもよい)が接続法現在 scias(知るがよい、知ることができる)を直接従える構文(ut の省略)。「〜と知るがよい/〜と確信してよい」という言明の強調として機能する。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:stoa0255.stoa008.humanitext-lat2:13.1-13.4