- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa008.humanitext-lat2:11.1-11.6
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
語り手は、身内の死を突発的と嘆くのは死の必然性を忘却した人間の歪みであるとし、息子の死を平然と受け止めた哲人の態度を模範として挙げたのち、著名な英雄や国家も死を免れえないことを想起させ、ポリュビオスに対し、彼が翻訳した壮大な文学作品を顧みて毅然とした心を取り戻すよう促す。
"At inopinanti ereptus est." Sua quemque credulitas decipit et in eis, quae diligit, voluntaria mortalitatis oblivio. Natura nulli se necessitatis suae gratiam facturam esse testata est. Cotidie praeter oculos nostros transeunt notorum ignotorumque funera, nos tamen aliud agimus et subitum id putamus esse, quod nobis tota vita denuntiatur futurum. Non est itaque ista fatorum iniquitas, sed mentis humanae pravitas insatiabilis rerum omnium, quae indignatur inde excidere, quo admissa est precario.1
「しかし、思いがけない時に彼は奪われたのだ」と。各々を欺くのは自らの軽信であり、愛するものにおける死すべき定めへの意図的な忘却である。自然は自らの必然の免除を何人にも施さないと明言した。日々我々の目の前を知人や見知らぬ人々の葬列が通り過ぎるのに、我々は上の空で、起ころうとしていると一生を通じて我々に予告されていることを突発的なものとみなす。それゆえ、それは運命の不正ではなく、仮に立ち入りを許された場所から失脚することに憤る、あらゆるものに飽くことを知らぬ人間の精神の歪みなのである。
Quanto ille iustior, qui nuntiata fili morte dignam magno viro vocem emisit: "Ego cum genui, tum moriturum scivi." Prorsus non mireris ex hoc natum esse, qui fortiter mori posset. Non accepit tamquam novum nuntium filii mortem; quid enim est novi hominem mori, cuius tota vita nihil aliud quam ad mortem iter est? "Ego cum genui, tum moriturum scivi."
息子の死が告げられた時、偉人にふさわしい言葉を放ったあの人物は、どれほど公正であったことか。「私は彼を生んだ時、死ぬべき者と知っていた。」この人から雄々しく死ぬことのできる者が生まれたことに、いささかも驚くことはないだろう。彼は息子の死を思いがけない知らせとしては受け取らなかった。一生が死への旅路以外の何物でもない人間が死ぬことに、何の目新しいことがあるだろうか。「私は彼を生んだ時、死ぬべき者と知っていた。」
Deinde adiecit rem maioris et prudentiae et animi: "Et huic rei sustuli.2" Omnes huic rei tollimur; quisquis ad vitam editur, ad mortem destinatur. Gaudeamus ergo eo, quod dabitur, reddamusque id, cum reposcemur. Alium alio tempore fata comprehendent, neminem praeteribunt. In procinctu stet animus et id quod necesse est numquam timeat, quod incertum est semper expectet.
続いて彼は、さらに大きな知恵と勇気を示す言葉を付け加えた。「そして、このことのために私は育てたのだ。」我々は皆、このことのために育てられる。命へと生み出される者は誰であれ、死へと定められている。それゆえ、与えられるものに喜び、求められた時にはそれを返却しようではないか。運命はある者をある時に、別の者を別の時に捉え、誰一人見過ごすことはない。精神を常に戦闘態勢に保ち、必然であるものを決して恐れず、不確定なものを常に待ち構えるようにせよ。
Quid dicam duces ducumque progeniem et multis aut consulatibus conspicuos aut triumphis sorte defunctos inexorabili? Tota cum regibus regna populique cum regentibus tulere fatum suum; omnes, immo omnia in ultimum diem spectant. Non idem universis finis est; alium in medio cursu vita deserit, alium in ipso aditu relinquit, alium in extrema senectute fatigatum iam et exire cupientem vix emittit; alio quidem atque alio tempore, omnes tamen in eundem locum tendimus. Utrumne stultius sit nescio mortalitatis legem ignorare, an impudentius recusare.
指導者たちや指導者たちの子孫、数々の執政官職や凱旋式で名高かった者たちにして、容赦ない定めによって生命を終えた者たちについて、何を語るべきだろうか。王国全体が王たちと共に、民衆が支配者たちと共に自らの運命を受け入れた。すべての人々が、否、すべての事物が最後の日を見つめている。万人に同一の終わりがあるわけではない。ある者は道半ばで生命に見放され、ある者はまさにその入り口で捨て去られ、ある者は極度の老齢に達してすでに疲れ果て去ることを望みながら辛うじて放免される。ある者と別の者とで時期は異なれど、我々は皆同じ場所へと向かっている。死すべき定めという法則を知らないでいることがより愚かしいのか、それともそれを拒むことがより恥知らずであるのか、私には分からない。
Agedum illa, quae multo ingenii tui labore celebrata sunt, in manus sume utriuslibet auctoris carmina,3 quae tu ita resolvisti, ut quamvis structura illorum recesserit, permaneat tamen gratia—sic enim illa ex alia lingua in aliam transtulisti, ut, quod difficillimum erat, omnes virtutes in alienam te orationem secutae sint: — nullus erit in illis scriptis liber, qui non plurima varietatis humanae incertorumque casuum et lacrimarum ex alia atque alia causa fluentium exempla tibi suggerat.
さあ、あなたの才能の大いなる労苦によって称賛されたあの作品、どちらの作家のものであれ、あなたが散文化して、その構造は失われたとはいえ優美さは保たれるようにした詩篇を手に取りなさい――実際あなたはそれらを一方の言語から他方の言語へ、最も困難であったこととして、あらゆる美点が異国の言葉の中へとあなたに従うように翻訳したのだから――それらの著作の中には、人間の無常、不確かな変転、そして様々な理由から流れる涙の無数の実例をあなたに提示しない巻は一つもないであろう。
Lege, quanto spiritu ingentibus intonueris verbis; pudebit te subito deficere et ex tanta orationis magnitudine desciscere. Ne commiseris, ut quisquis4 exemplaris modo scripta tua mirabatur quaerat quomodo tam grandia tamque solida tam fragilis animus conceperit.
あなたがどれほどの気迫を込めて偉大な言葉を轟かせたか、読み直しなさい。突如として気落ちし、言葉のそれほどの大いなる威厳から背反することは、あなたにとって恥となるであろう。手本のようにあなたの著作に感嘆していたすべての者が、あれほど壮大で確固としたものを、どうしてこれほど脆い精神が構想できたのかと訝しむような事態を招いてはならない。
- 11.1precario
副詞的奪格で「懇願によって、借用として、仮の恩恵として」の意。人間がこの世に生を享けて存在することを、永続的権利ではなく自然から仮に許可された恩恵であるとする対比の文脈。
- 11.3Et huic rei sustuli
tollere は生まれた赤子を抱き上げて認知し、養育する(「育てる」)という古代ローマの慣習的動詞。huic rei は与格で目的を表し、「このこと(=死)のために」の意。
- 11.5Agedum illa, quae multo ingenii tui labore celebrata sunt, in manus sume utriuslibet auctoris carmina
主動詞 sume の目的語となる carmina が、関係節 quae multo ... celebrata sunt の挿入によって後方に置かれる倒置構造(hyperbaton)。utriuslibet auctoris はホメロスあるいはウェルギリウスのいずれかを指し、ポリュビオスが行ったとされる散文化・翻訳作業に言及している。
- 11.6Ne commiseris, ut quisquis
ne commiseris ut... は完了接続法を用いた禁止表現で、「〜というような事態を招くな/引き起こすな」の意。committere ut は結果・事態を招くことを表す構文。
