- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa007.humanitext-lat2:26.1-26.7
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
クレムティウス・コルドゥスの霊が天上の高みから娘マルキアに語りかけ、地上の悲惨や歴史の無常、そして世界が炎によって崩壊・更新される宇宙的破滅の運命を説いて、息子が早く世を去り天上の至福に達したことを喜ぶよう諭す。
Puta itaque ex illa arce caelesti patrem tuum Marcia, cui tantum apud te auctoritatis erat quantum tibi apud filium tuum, non illo ingenio, quo civilia bella deflevit, quo proscribentis in aeternum ipse proscripsit, sed tanto elatiore, quanto est ipse sublimior, dicere;1
それゆえ、マルキアよ、あの天上の砦からあなたの父が——あなたに対して父がもっていた権威は、あなたが息子に対して持っていた権威と同じほど大きかったのですが——あの内乱を嘆き、処刑宣告を下した者たちをみずから永遠の処刑宣告に処した時の精神ではなく、自身がいま高められているのと同じほど高められた精神で、次のように語りかけていると考えなさい。
“Cur te, filia, tam longa tenet aegritudo? Cur in tanta veri ignoratione versaris, ut inique actum cum filio tuo iudices, quod integro domus statu integer ipse se ad maiores recepit suos? Nescis quantis fortuna procellis disturbet omnia? Quam nullis benignam facilemque se praestiterit nisi qui minimum cum illa contraxerant? Regesne tibi nominem felicissimos futuros, si maturius illos mors instantibus subtraxisset malis? an Romanos duces, quorum nihil magnitudini deerit, si aliquid aetati detraxeris? an nobilissimos viros clarissimosque ad ictum militaris gladi composita cervice curvatos?
「娘よ、なぜこれほど長く悲嘆があなたを捕らえているのか。なぜこれほど真理を知らぬ状態にとどまり、家が無事であるうちに彼自身も無傷のまま先祖のもとへ去ったのに、息子が不当な扱いを受けたと判断するのか。運命がどれほど激しい嵐で万物を覆すかを知らないのか。運命と最も関わりを持たなかった者たち以外には、いかなる人にも親切でも寛容でもなかったことを知らないのか。もし死が差し迫る災厄からもっと早く救い出していたなら、極めて幸福であったはずの王たちの名を挙げようか。それとも、もし寿命からいくらかを差し引いていたなら、その偉大さに何ひとつ欠けることがなかったはずのローマの将軍たちの名を挙げようか。あるいは、兵士の剣の一撃に首を整えて身をかがめた最も高貴で最も輝かしい人々を挙げようか。
Respice patrem atque avum tuum: ille in alieni percussoris venit arbitrium; ego nihil in me cuiquam permisi2 et cibo prohibitus ostendi tam magno me quam uidebar animo scripsisse. Cur in domo nostra diutissime lugetur qui felicissime moritur? Coimus omnes in unum videmusque non alta nocte circumdati nil apud vos, ut putatis, optabile, nil excelsum, nil splendidum, sed humilia cuncta et gravia et anxia et quotam partem luminis nostri cernentia!3
あなたの父(私)と祖父を顧みなさい。祖父は他人の刺客の意のままとなりましたが、私は自分に対して誰にも何も許さず、食を断つことで、見かけ通りに気高い心をもって著作を著したのだということを示しました。なぜ我が家では、最も幸福に死んだ者が最も長く嘆かれるのか。私たちはみな一つに集い、深い夜に包まれることなく見ています。あなた方の世界には、あなた方が思っているような望ましいもの、気高いもの、輝かしいものは何ひとつなく、すべてが卑しく、重苦しく、不安に満ち、私たちの光のいかにわずかな部分しか見ていないかを!
Quid dicam nulla hic arma mutuis furere concursibus nec classes classibus frangi nec parricidia aut fingi aut cogitari nec fora litibus strepere dies perpetuos, nihil in obscuro, detectas mentes et aperta praecordia et in publico medioque vitam et omnis aevi prospectum venientiumque?
ここでは武器が互いに衝突して狂乱することもなく、艦隊が艦隊を粉砕することもなく、親族殺害が企てられることも思索されることもなく、法廷が終日訴訟で騒がしくなることもなく、暗がりにあるものは何もなく、心は露わにされ、胸襟は開かれ、公衆の眼前で人生が営まれ、あらゆる時代と来たるべき事柄の見通しがあることを、私が語る必要があるだろうか。
Iuvabat unius me saeculi facta componere in parte ultima mundi et inter paucissimos gesta. Tot saecula, tot aetatium contextum, seriem, quicquid annorum est, licet visere; licet surrectura, licet ruitura regna prospicere et magnarum urbium lapsus et maris novos cursus.
私はかつて、世界の最果てで、ごく少数の者たちの間で行われた一時代の出来事を編纂することを喜んでいた。いまや、これほど多くの世紀、これほど多くの時代の連なりと継承、すべての歳月を眺めることができる。興るべき王国、滅びるべき王国を見渡し、巨大な都市の崩落や海の新たな流路を展望することができる。
Nam si tibi potest solacio esse desideri tui commune fatum, nihil quo stat loco stabit, omnia sternet abducetque secum vetustas. Nec hominibus solum (quota enim ista fortuitae potentiae portio est?), sed locis, sed regionibus, sed mundi partibus ludet. Totos supprimet montes et alibi rupes in altum novas exprimet; maria sorbebit, flumina avertet et commercio gentium rupto societatem generis humani coetumque dissolvet; alibi hiatibus vastis subducet urbes, tremoribus quatiet et ex infimo pestilentiae halitus mittet et inundationibus quicquid habitatur obducet necabitque omne animal orbe submerso et ignibus vastis torrebit incendetque mortalia. Et cum tempus advenerit, quo se mundus renovaturus extinguat, viribus ista se suis caedent et sidera sideribus incurrent et omni flagrante materia uno igni quicquid nunc ex disposito lucet ardebit.
なぜなら、あなたの喪失感にとって共通の運命が慰めとなりうるなら、いかなるものも今ある場所に留まることはなく、時の流れがすべてを打ち倒し、連れ去るからである。人間を弄ぶだけでなく(それすら偶発的な力のごくわずかな分け前にすぎない)、土地を、地域を、世界の諸部分を弄ぶであろう。山々をことごとく押し沈め、別の場所では新たな岩山を高く突き出させるだろう。海を飲み込み、川の流れを変え、諸民族の交易を断ち切って人類の共同体と集まりを解体させるだろう。別の場所では巨大な亀裂によって都市を沈め、地震によって揺るがし、深淵から悪疫の息を放ち、洪水によって人の住むすべての場所を覆い、世界を水没させてあらゆる生き物を殺し、広大な炎によって死すべきものを焼き焦がし焼き尽くすだろう。そして、世界が己を新たにするために自らを消滅させる時が訪れたなら、これらの事物は自らの力で互いを滅ぼし合い、星々は星々に衝突し、あらゆる物質が燃え上がる中、いま整然と輝いているすべてのものが一つの火によって燃え盛るだろう。
Nos quoque felices animae et aeterna sortitae, cum deo visum erit iterum ista moliri, labentibus cunctis et ipsae parva ruinae ingentis accessio in antiqua elementa vertemur.”4 Felicem filium tuum, Marcia, qui ista iam novit!5
私たち幸福な魂、永遠を分け与えられた者たちも、神が再びこれらを創造することを良しとされる時には、万物が崩れ去る中で、私たち自身も巨大な破滅への小さな付け足しとして、かつての元素へと戻るのだ。」 マルキアよ、これらのことをすでに知っているあなたの息子は、なんと幸福なことでしょう!
- 26.1Puta itaque ex illa arce caelesti patrem tuum Marcia... dicere
puta(命令法「考えよ」)が主動詞で、対格不定詞構文(acc. c. inf.)を支配している。意味上の主語は patrem tuum、不定詞は文末の dicere である。修飾句(関係節 cui tantum...、対比句 non illo ingenio... sed tanto elatiore...)が主語と不定詞の間に長く挿入されている。
- 26.3Respice patrem atque avum tuum : ille in alieni percussoris venit arbitrium ; ego nihil in me cuiquam permisi
語り手自身(クレムティウス・コルドゥス)がマルキアの父(patrem)であり、文脈上 ille は「祖父(avum tuum)」、ego は「父(patrem)」に対応する配分(chiasmus/correspondence)となっている。直前の語順と逆転して遠い方の祖父が ille で、語り手自身である父が ego で受けられている。
- 26.3quotam partem luminis nostri cernentia
cernentia は中性複数対格の現在分詞で、直前の cuncta(すべて)と同格的に呼応している。quota pars は疑問・感嘆文で「いかにわずかな部分」という僅少さを表す慣用表現であり、「私たちの光のいかにわずかな部分しか知覚していないか」という感嘆の意味を帯びている。
- 26.7labentibus cunctis et ipsae parva ruinae ingentis accessio in antiqua elementa vertemur
labentibus cunctis は絶対的奪格(「万物が崩れ去る時」)。et ipsae(私たち自身も)は主語の魂たち(felices animae)と同格の女性複数主格。parva... accessio(小さな付加物/添え物)も述語同格(apposition to subject)として機能し、ストア派の宇宙的大火(ekpyrosis)において魂すら根源的元素(火)へ還元されることを示している。
- 26.7Felicem filium tuum, Marcia, qui ista iam novit !
Felicem filium tuum は感嘆対格(accusativus exclamationis)。話し手はクレムティウス・コルドゥスの言葉を終え、セネカ自身の語りに戻ってマルキアの息子を讃えている。
