- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa006.humanitext-lat2:19.1-19.7
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
セネカは母ヘルウィアに対し、自らを献身的に養育・支援し、かつて海難の中で夫の遺体を命懸けで守り抜いた妹(セネカの叔母)の徳と存在を最大の慰めとして頼るよう勧める。
Maximum adhuc solacium tuum tacueram, sororem tuam, illud fidelissimum tibi pectus, in quod omnes curae tuae pro indiviso1 transferuntur, illum animum omnibus nobis maternum. Cum hac tu lacrimas tuas miscuisti, in huius primum respirasti sinu. Illa quidem adfectus tuos semper sequitur;
私はこれまであなたの最大の慰めについて口を閉ざしていました。あなたの妹、あなたに対して最も忠実なあの胸、あなたのあらゆる心配事が分割されずに委ねられる相手、私たち皆に対するあの母親のような心についてです。彼女とともにあなたは涙を流し合い、彼女の懐において真っ先に安息の息を吹き返しました。彼女は常にあなたの心情に寄り添っています。
in mea tamen persona non tantum pro te dolet. Illius manibus in urbem perlatus sum, illius pio maternoque nutricio per longum tempus aeger convalui; illa pro quaestura mea gratiam suam extendit et, quae ne sermonis quidem aut clarae salutationis sustinuit audaciam, pro me vicit indulgentia verecundiam. Nihil illi seductum vitae genus, nihil modestia in tanta feminarum petulantia rustica, nihil quies, nihil secreti et ad otium repositi mores obstiterunt, quo minus pro me etiam ambitiosa fieret.2
しかし、私の身の上に際しては、彼女はあなたのために悲しむだけではありません。彼女の手によって私は都へと運ばれ、彼女の情愛深く母のような看護によって、私は長い闘病の末に回復しました。彼女は私の財務官職獲得のために尽力し、会話を交わすことや公然と挨拶することの図太さにさえ耐えられなかった人が、私のために愛情によって慎ましさを克服してくれたのです。人里離れた生き方も、女性たちの甚だしい厚かましさの中での田舎めいたつつましさも、静寂も、隠遁的で余暇に向けられた習性も、彼女が私のために選挙運動にすら奔走することを少しも妨げませんでした。
Hoc est, mater carissima, solacium quo reficiaris. Illi te, quantum potes, iunge, illius artissimis amplexibus alliga. Solent maerentes ea, quae maxime diligunt, fugere et libertatem dolori suo quaerere. Tu ad illam te, quidquid cogitaveris, confer; sive servare istum habitum voles sive deponere, apud illam invenies vel finem doloris tui vel comitem.
最愛の母よ、これこそがあなたが元気を回復するための慰めです。できる限り彼女に身を寄せ、彼女の固い抱擁に自分を結びつけなさい。悲嘆に暮れる者たちは、自らが最も愛する者たちから逃れ、自らの悲しみのために気ままな自由を求めがちです。しかしあなたは、何を考えるにせよ彼女のところへ行きなさい。その喪の装いを保ちたいと望むのであれ、脱ぎ捨てたいと望むのであれ、彼女のもとであなたは、自らの悲嘆の終わりを見出すか、あるいはその道連れを見出すでしょう。
Sed si prudentiam perfectissimae feminae novi, non patietur te nihil profuturo maerore consumi et exemplum tibi suum, cuius ego etiam spectator fui, narrabit. Carissimum virum amiserat, avunculum nostrum, cui virgo nupserat, in ipsa quidem navigatione; tulit tamen eodem tempore et luctum et metum evictisque tempestatibus corpus eius naufraga evexit.
しかし、もし私がこの上なく完全な女性の思慮分別を知っているとすれば、彼女はあなたが何の実りもない悲嘆によって消耗するのを許さず、私自身も目撃者であった彼女自身の手本をあなたに語るでしょう。彼女は最愛の夫、私たちが叔父と呼ぶ、乙女のときに嫁いだ人を、まさに航海の途上で失いました。それでも彼女は、悲嘆と恐怖を同時に耐え忍び、嵐を克服して、難破しながらもその遺体を運び出したのです。
O quam multarum egregia opera in obscuro iacent! Si huic illa simplex admirandis virtutibus contigisset antiquitas, quanto ingeniorum certamine celebraretur uxor, quae, oblita imbecillitatis, oblita metuendi etiam firmissimis maris, caput suum periculis pro sepultura obiecit et, dum cogitat de viri funere, nihil de suo timuit! Nobilitatur carminibus omnium, quae se pro coniuge vicariam dedit. Hoc amplius est, discrimine vitae sepulcrum viro quaerere; maior est amor, qui pari periculo minus redimit.3
おお、いかに多くの女性の際立った事績が闇の中に埋もれていることでしょうか。もし彼女に、感嘆すべき徳を尊んだあの純朴な古代が巡り合っていたなら、己の弱さを忘れ、最も屈強な者たちでさえ恐れる海をも忘れ、埋葬のために我が身の危険を顧みず、夫の葬儀を案じるあまり自らの葬礼については何も恐れなかったこの妻は、どれほど多くの才能ある者たちの競演によって称えられたことでしょう。夫の身代わりとして命を差し出した女性は、万人の詩によって名声を博しています。しかし、命の危険を冒して夫のために墓を求めることは、それ以上のものであります。同等の危険を冒して、より少ないものを買い戻す愛のほうが、より大きいのです。
Post hoc nemo miratur, quod per sedecim annos, quibus Aegyptum maritus eius optinuit, numquam in publico conspecta est, neminem provincialem domum suam admisit, nihil a viro petit, nihil a se peti passa est. Itaque loquax et in contumelias praefectorum ingeniosa provincia, in qua etiam qui vitaverunt culpam non effugerunt infamiam, velut unicum sanctitatis exemplum suspexit et, quod illi difficillimum est, cui etiam periculosi sales placent, omnem verborum licentiam continuit et hodie similem illi, quamvis numquam speret, semper optat. Multum erat, si per XVI annos illam provincia probasset; plus est, quod ignoravit.4
この出来事ののちには、彼女の夫がエジプトを治めた十六年間、彼女が一度も公の場に姿を見せず、属州民を一人も自宅に迎え入れず、夫に何一つ懇託せず、自分に対しても何一つ懇託されるのを許さなかったことに、誰も驚きません。それゆえ、饒舌で、総督たちを誹謗することに長け、過ちを免れた者でさえ悪評を免れなかったあの属州が、彼女を類まれな純潔の手本として敬い、危険な機知を好むあの属州にとって最も困難なことですが、言葉のあらゆる放埓さを差し控え、今日でも、決して望めないと知りつつも、彼女に似た女性を常に切望しているのです。もし十六年間にわたって属州が彼女を賞賛したとすれば、それだけでも大したことでした。しかし、〔属州が〕彼女の存在を知りもしなかったということは、それ以上のことなのです。
Haec non ideo refero, ut laudes eius exsequar, quas circumscribere est tam parce transcurrere, sed ut intellegas magni animi esse feminam, quam non ambitio, non avaritia, comites omnis potentiae et pestes, vicerunt, non metus mortis iam exarmata nave naufragium suum spectantem deterruit, quo minus exanimi viro haerens non quaereret, quemadmodum inde exiret, sed quemadmodum efferret. Huic parem virtutem exhibeas oportet et animum a luctu recipias et id agas, ne quis te putet partus tui paenitere.
私がこれらを語るのは、彼女の賛辞を述べ尽くすためではありません。これほど控えめに通り過ぎることは、その賞賛を切り詰めることにしかなりません。そうではなく、野心も貪欲も――あらゆる権力に伴う災いですが――屈服させることができず、船の武装を奪われ自身の難破を目の当たりにしながらも、死の恐怖に妨げられることなく、息絶えた夫にしがみつきながら、いかにしてそこから脱出するかではなく、いかにして夫の遺体を運び出すかだけを求めた彼女が、大いなる魂の女性であることをあなたが理解するためなのです。あなたはこの女性に匹敵する徳を示し、悲嘆から心を取り戻し、誰もあなたが我が子を産んだことを後悔していると思わないように振る舞うべきなのです。
- 19.1pro indiviso
法用語(不可分所有・共有)を比喩的に用いた表現。「分割されずに」「そっくりそのまま」「共有財産として余すところなく」を意味し、母ヘルウィアの抱える苦悩のすべてが叔母へと分かち合われ、引き受けられている様子を表す。
- 19.2quo minus pro me etiam ambitiosa fieret
複数の名詞主語を伴う阻害・妨害の動詞 obstiterunt(Nihil illi seductum vitae genus... obstiterunt)が、後続に quo minus 節を導く典型的な妨害構文。「彼女の静かな隠棲の習性も、彼女が私のために選挙運動に奔走すること(ambitiosa fieret)を妨げなかった」と解釈される。
- 19.5maior est amor, qui pari periculo minus redimit
直前のアルケースティス(夫アドメートスの身代わりとなって命を差し出した伝説の妻)との対比。アルケースティスが生きた夫を買い戻したのに対し、叔母は等しい命の危険(pari periculo)を冒して「より少ないもの(minus)」、すなわち生命ではなく夫の遺体・埋葬を贖った(redimit)のであり、それゆえにその愛はより偉大(maior)であるとする逆説的論理を述べている。
- 19.6Multum erat, si per XVI annos illam provincia probasset ; plus est, quod ignoravit
事実に反する仮定・評価を表す直説法過去(Multum erat)と、客観的事実を提示する quod 節(plus est, quod ignoravit)の対比構文。「16年間属州が彼女を称賛しただけでも大変なことであった(実際はそれにとどまらない)。属州民が彼女の存在を意識すらしないほど慎ましく過ごしたことは、それ以上のことである」という修辞的強調。
