- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa006.humanitext-lat2:10.1-10.11
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
セネカはマルケッルスの例を引いて流刑における清貧の無害さを説き、富や美食に執着するカリグラやアピキウスの狂気的な豪奢と破滅を対比させつつ、自然の欲求は僅かなもので満たされるため真の賢者にとって貧困は何の妨げにもならないと論じる。
Bene ergo exilium tulit Marcellus nec quicquam in animo eius mutavit loci mutatio, quamvis eam paupertas sequeretur. In qua nihil mali esse, quisquis modo nondum pervenit in insaniam omnia subvertentis avaritiae atque luxuriae, intellegit. Quantulum enim est, quod in tutelam hominis necessarium sit! Et cui deesse hoc potest ullam modo virtutem habenti?
それゆえ、マルケッルスは流刑を立派に耐え忍び、場所の変更も彼の心の中の何ものをも変えはしなかった。たとえ貧困がそれに伴っていたとしてもである。その貧困の中にいかなる悪もないということは、すべてを覆す貪欲と贅沢の狂気へとまだ達していない者ならば誰でも理解している。というのも、人間を養い支えるために必要なものが、どれほどわずかなものにすぎないか。そしていささかでも徳を持つ者にとって、どうしてこれが不足することがありえようか。
Quod ad me quidem pertinet, intellego me non opes sed occupationes perdidisse. Corporis exigua desideria sunt. Frigus summoveri vult, alimentis famem ac sitim extinguere; quidquid extra concupiscitur, vitiis, non usibus laboratur.1 Non est necesse omne perscrutari profundum nec strage animalium ventrem onerare nec conchylia ultimi maris ex ignoto litore eruere; dii istos deaeque perdant, quorum luxuria tam invidiosi imperii fines transcendit!
私自身に関することについて言えば、私は富を失ったのではなく、多忙を失ったのだと理解している。身体の欲求はわずかなものである。〔身体は〕寒さが払いのけられることを望み、食物によって飢えと渇きを癒やすことを望んでいる。それ以外に求められるものは何であれ、実用のためではなく悪徳のために労苦が重ねられるのである。あらゆる深海を探り回る必要も、動物を殺戮して腹を満たす必要も、見知らぬ海岸から世界の果ての海の貝を掘り出す必要もない。その贅沢がこれほど嫉視される帝国の境界をも超越しているような者たちを、神々と女神たちよ滅ぼし給え!
Ultra Phasin capi volunt, quod ambitiosam popinam instruat, nec piget a Parthis, a quibus nondum poenas repetimus, aves petere. Undique convehunt omnia, nota ignota, fastidienti gulae; quod dissolutus deliciis stomachus vix admittat, ab ultimo portatur oceano; vomunt ut edant, edunt ut vomant, et epulas, quas toto orbe conquirunt, nec concoquere dignantur. Ista si quis despicit, quid illi paupertas nocet? Si quis concupiscit, illi paupertas etiam prodest; invitus enim sanatur et, si remedia ne coactus quidem recipit, interim certe, dum non potest, illa nolenti similis est.
彼らは気取りかえった料理店を整えるために、ファシス川の向こうで獲物が捕らえられることを望み、我々が未だ報復を取り立てていないパルティア人から鳥を求めることを恥じもしない。彼らはあらゆる場所から、知られたものも知られぬものも、うんざりした喉のためにすべてを運び集める。美食によって緩みきった胃が辛うじて受け入れるようなものが、最果ての海洋から運ばれる。彼らは食べるために吐き、吐くために食べ、全世界から集めてくるご馳走を、消化することさえ良しとしない。もし誰かがこれらを軽蔑するならば、貧困がその者に何の害を及ぼそうか。もし誰かがこれらを熱望するならば、貧困はその者にとってもむしろ有益である。なぜなら彼は意志に反して癒やされるのであり、強制されてさえ治療を受け入れないとしても、少なくともそれが不可能な間は、それらのものを望まない者と同じだからである。
C. Caesar, quem mihi videtur rerum natura edidisse, ut ostenderet, quid summa vitia in summa fortuna possent, centiens sestertio cenavit uno die; et in hoc omnium adiutus ingenio vix tamen invenit, quomodo trium provinciarum tributum una cena fieret.
私には、至高の運命において至高の悪徳が何をなしうるかを示すために自然が生み出したとしか思えないガイウス・カエサルは、ある一日に一千万セステルティウスを費やして会食した。そしてこの企てにおいて万人の知恵の助けを借りながらも、三つの属州の租税が一回の宴席となる方法を辛うじて見出したにすぎなかった。
O miserabiles, quorum palatum nisi ad pretiosos cibos non excitatur! Pretiosos autem non eximius sapor aut aliqua faucium dulcedo sed raritas et difficultas parandi facit. Alioqui, si ad sanam illis mentem placeat reverti, quid opus est tot artibus ventri servientibus? Quid mercaturis? Quid vastatione silvarum? Quid profundi perscrutatione? Passim iacent alimenta, quae rerum natura omnibus locis disposuit, sed haec velut caeci transeunt et omnes regiones pervagantur, maria traiciunt et, cum famem exiguo possint sedare, magno irritant.
おお、高価な食物に対してでなければ味覚が刺激されない哀れな者たちよ!だが食物を高価にするのは、並外れた風味や喉を喜ばせる甘美さではなく、希少さと調達の困難さである。そうでなく、もし彼らが健全な心へと立ち戻ることを良しとするならば、腹に奉仕するこれほど多くの技術が何の役に立とうか。通商が何の役に立とうか。森林の荒廃が何の役に立とうか。深海の探索が何の役に立とうか。自然があらゆる場所に配置した食物はあちこちに転がっている。だが彼らは盲人のようにそれらを通り過ぎ、あらゆる地域を彷徨い、海を渡り、ごくわずかなもので飢えを鎮められるというのに、莫大な出費をもってそれを刺激するのである。
Libet dicere: "Quid deducitis naves? Quid manus et adversus feras et adversus homines armatis? Quid tanto tumultu discurritis? Quid opes opibus adgeritis? Non vultis cogitare, quam parva vobis corpora sint? Nonne furor et ultimus mentium error est, cum tam exiguum capias, cupere multum? Licet itaque augeatis census, promoveatis fines; numquam tamen corpora vestra laxabitis. Cum bene cesserit negotiatio, multum militia rettulerit, cum indagati undique cibi coierint, non habebitis, ubi istos apparatus vestros conlocetis.
こう言いたくもなる。「なぜお前たちは船を海に出すのか。なぜ野獣に対しても人間に対しても手を武装させるのか。なぜそれほどの大騒ぎをして駆けずり回るのか。なぜ富の上に富を積み上げるのか。お前たちの身体がいかに小さいかを考えようとしないのか。これほどわずかなものしか受け入れられないのに、多くを欲するのは、狂気であり精神の究極の迷妄ではないか。それゆえ、お前たちが資産を増やし、境界を広げるがよい。だが決して身体を広げることはできないだろう。商売が見事に成功し、軍功が多くをもたらし、あらゆる場所から探し出された食物が集まろうとも、お前たちのその贅沢な備えを収容する場所を、お前たちは持つことがないだろう。
Quid tam multa conquiritis? Scilicet maiores nostri, quorum virtus etiamnunc vitia nostra sustentat, infelices erant, qui sibi manu sua parabant cibum, quibus terra cubile erat, quorum tecta nondum auro fulgebant, quorum templa nondum gemmis nitebant. Itaque tunc per fictiles deos religiose iurabatur; qui illos invocaverant, ad hostem morituri, ne fallerent, redibant.
なぜそれほど多くのものを集め求めるのか。まさか、その徳がいまなお我々の悪徳を支えている我らの先祖たちは、不幸であったというのか。彼らは自らの手で食物を用意し、大地が寝床であり、その屋根はまだ黄金に輝かず、その神殿はまだ宝石で煌めいていなかった。それゆえ当時は、素焼きの神々にかけて敬虔に誓いが立てられた。彼らに誓った者たちは、欺くことがないよう、敵のもとへ死ぬために戻っていったのである。
Scilicet minus beate vivebat dictator noster, qui Samnitium legatos audit, cum vilissimum cibum in foco ipse manu sua versaret, illa, qua iam saepe hostem percusserat laureamque in Capitolini Iovis gremio reposuerat,2 quam Apicius nostra memoria vixit, qui in ea urbe, ex qua aliquando philosophi velut corruptores iuventutis abire iussi sunt, scientiam popinae professus disciplina sua saeculum infecit." Cuius exitum nosse operae pretium est.
まさか、かつて青年を堕落させる者として哲学者たちが追放を命じられたあの都市において、料理屋の技術を教授して自らの教えによって時代を汚染した、我らの記憶にも新しいアピキウスが生きたよりも、暖炉のそばで自らの手で最も粗末な食物をひっくり返しながら――すでにしばしば敵を打ち倒し、カピトリウムのユーピテルの膝の上に月桂冠を捧げたその手で――サムニウム人の使節たちを引見した我らの独裁官のほうが、より幸福でなく生きていたというのだろうか。」このアピキウスの最後を知ることは有益である。
Cum sestertium milliens in culinam coniecisset, cum tot congiaria principum et ingens Capitolii vectigal singulis comisationibus exsorpsisset, aere alieno oppressus rationes suas tunc primum coactus inspexit. Superfuturum sibi sestertium centiens computavit et velut in ultima fame victurus, si in sestertio centiens vixisset, veneno vitam finivit.
彼は一億セステルティウスを厨房に投げ込み、皇帝たちからの幾多の下賜金やカピトリウムの莫大な収入を一回ごとの宴会で飲み尽くしたのち、借財に圧倒されて、その時初めて余儀なくされて自らの帳簿を点検した。彼は自分に残るのはわずか一千万セステルティウスにすぎないと計算し、もし一千万セステルティウスで暮らすならば極度の飢餓の中で生きることになるかのように、毒によってその生涯を終えた。
Quanta luxuria erat, cui centiens sestertium egestas fuit! I nunc et puta pecuniae modum ad rem pertinere, non animi. Sestertium centiens aliquis extimuit et, quod alii voto petunt, veneno fugit! Illi vero tam pravae mentis homini ultima potio saluberrima fuit. Tunc venena edebat bibebatque, cum immensis epulis non delectaretur tantum, sed gloriaretur, cum vitia sua ostentaret, cum civitatem in luxuriam suam converteret, cum iuventutem ad imitationem sui sollicitaret etiam sine malis exemplis per se docilem.
一千万セステルティウスが困窮であった男の贅沢は、いかばかりのものであったか!さあ、行って富の尺度こそが重要であり、心の尺度ではないと考えてみるがよい。一千万セステルティウスをある男は恐れおののき、他の者が祈願して求めるものを、毒によって逃れたのだ!だが、これほど歪んだ精神の持ち主にとっては、最後のその毒杯こそが最も健康に良いものであった。途方もないご馳走にただ歓喜するだけでなくそれを誇り、自らの悪徳を誇示し、国家を自らの贅沢に巻き込み、悪しき手本がなくともそれ自体で感化されやすい若者たちを自らを模倣するよう駆り立てていたとき、彼はそのときこそ毒を食べ、毒を飲んでいたのである。
Haec accidunt divitias non ad rationem revocantibus, cuius certi fines sunt, sed ad vitiosam consuetudinem, cuius immensum et incomprensibile arbitrium est. Cupiditati nihil satis est, naturae satis est etiam parum. Nullum ergo paupertas exulis incommodum habet; nullum enim tam inops exilium est, quod non alendo homini abunde fertile sit.3
これらは、富を確固たる限界を持つ理性にではなく、際限がなく理解しがたい専断を持つ悪しき習慣に従わせる者たちに起こることである。欲望にとっては十分なものは何もなく、自然にとってはわずかなものでさえ十分である。それゆえ、流刑者の貧困は何の不都合も持たない。というのも、人間を養うに余りあるほど豊かでない流刑地など、いかに貧しい土地であっても存在しないからである。
- 10.2vitiis, non usibus laboratur
非人称受動構文。自動詞 laboro が非人称受動態 laboratur(「労苦がなされる/苦心が払われる」)として用いられている。与格 vitiis と usibus は「目的・利益の与格」(実用のためではなく悪徳のために)と解釈するのが最も自然であるが、「原因の奪格」(悪徳によって苦しめられる)とする余地もある。文脈上、必要最小限の身体的充足(usibus)と、過剰な欲望(vitiis)との対比であるため、労苦が向けられる目的(目的の与格)として解釈した。
- 10.8illa, qua iam saepe hostem percusserat laureamque in Capitolini Iovis gremio reposuerat
名詞の省略を伴う照応構造。指示代名詞奪格の単数女性形 illa は、直前の manu sua(「自らの手で」)を先行詞とし、同一の名詞 manu を反復せずに代名詞単独で受けている(「かつてしばしば敵を打ち倒し……たあの手で」)。主節から関係節へと続く長い句の中で、道具の奪格としての核が離隔・省略されている点に注意を要する。
- 10.11alendo homini abunde fertile sit
形容詞 fertile に対する動名詞句の目的の与格、および特性の接続法。alendo homini は動名詞的形容詞(動形容詞)と名詞の一致による「目的の与格」(人間を養うために)。tam inops exilium... quod... sit は先行詞に否定・制限辞(nullum tam inops)を伴う「特性の相対節(consecutive/characteristic relative clause)」であり、接続法現在 sit が要求されている。
