- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa004.humanitext-lat2:14.1-14.5
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
セネカは、真の閑暇を享受して生きているのは古の哲学者たちと交わる者たちだけであると論じ、朝の挨拶回りに奔走して他者の傲慢や冷遇に耐える世俗の無益な交際と、いつでも誰にでも開かれている知者たちの交わりを対比する。
Soli omnium otiosi sunt qui sapientiae vacant, soli vivunt; nec enim suam tantum aetatem bene tuentur. Omne aevum suo adiciunt; quidquid annorum ante illos actum est, illis adquisitum est. Nisi ingratissimi sumus, illi clarissimi sacrarum opinionum conditores nobis nati sunt, nobis vitam praeparaverunt. Ad res pulcherrimas ex tenebris ad lucem erutas alieno labore deducimur; nullo nobis saeculo interdictum est,1 in omnia admittimur et, si magnitudine animi egredi humanae imbecillitatis angustias libet, multum, per quod spatiemur, temporis est.
万人のうちで知恵のために暇を作っている者たちだけが閑暇にあり、彼らだけが生きている。なぜなら彼らは自らの寿命だけをよく保っているのではないからである。彼らはあらゆる時代を自分たちの時代に付け加える。彼らより前に過ぎ去ったいかなる歳月も、彼らに獲得されているのだ。我々がこの上なく恩知らずでないかぎり、神聖な教説の創始者たるあの最も輝かしい人々は我々のために生まれ、我々のために生を整えてくれたのである。他者の労苦によって暗闇から光へと掘り出されたこの上なく美しい事柄へと、我々は導かれる。我々にはいかなる世紀も禁じられておらず、あらゆる時代への立ち入りを許されている。そして、もし精神の偉大さによって人間的無力さの狭小さを踏み出そうと望むなら、我々が逍遥すべき多くの時間があるのだ。
Disputare cum Socrate licet, dubitare cum Carneade, cum Epicuro quiescere, hominis naturam cum Stoicis vincere, cum Cynicis excedere. Cum rerum natura in consortium omnis aevi patiatur incedere, quidni ab hoc exiguo et caduco temporis transitu in illa toto nos demus animo, quae immensa, quae aeterna sunt, quae cum melioribus communia?
ソクラテスと論じ合い、カルネアデスとともに疑い、エピクロスとともに憩い、ストア派とともに人間の本性に打ち勝ち、キュニコス派とともにそれを超脱することが許されている。自然がすべての時代の集いへと分け入ることを許しているというのに、どうしてこの束の間のはかない時間の推移から離れて、あの広大で、永遠であり、より善き人々とともに共有されるものへと全心全意を傾けずにいられようか。
Isti, qui per officia discursant, qui se aliosque inquietant, cum bene insanierint, cum omnium limina cotidie perambulaverint nec ullas apertas fores praeterierint, cum per diversissimas domos meritoriam salutationem circumtulerint, quotum quemque2 ex tam immensa et variis cupiditatibus districta urbe poterunt videre?
義務の挨拶に駆け回り、自らをそして他者を不安に陥れるあの者たちは、大いに狂気じみた振る舞いをし、毎日あらゆる家の敷居を渡り歩いて開いている扉を決して見過ごさず、あちこちの様々な邸宅へと報酬目当ての朝の挨拶を持ち回ったところで、これほど広大で様々な欲望に引き裂かれた都市から、どれほどわずかな人間しか見ることができないであろうか。
Quam multi erunt, quorum illos aut somnus aut luxuria aut inhumanitas summoveat! Quam multi qui illos, cum diu torserint, simulata festinatione transcurrant! Quam multi per refertum clientibus atrium prodire vitabunt et per obscuros aedium aditus profugient, quasi non inhumanius sit decipere quam excludere! Quam multi hesterna crapula semisomnes et graves illis miseris suum somnum rumpentibus ut alienum expectent,3 vix adlevatis labris insusurratum miliens nomen oscitatione superbissima reddent!
彼らを眠気か、贅沢か、あるいは不親切によって締め出す者がどれほど多くいることか!彼らを長い間苛んだあげく、見せかけの急ぎ足で通り過ぎていく者がどれほど多くいることか!追従者たちで溢れかえった前庭を通って表へ出るのを避け、邸宅の隠れた通路を通って逃げ去る者がどれほど多くいることか。欺くことは締め出すことよりも非情ではないとでもいうかのように!昨夜の泥酔で半ば眠り重苦しい頭のまま、他人の目覚めを待つために自らの眠りを破っている哀れな者たちに対して、唇をかろうじて持ち上げ、千回も囁きかけられた名を傲慢極まりないあくび混じりに返す者がどれほど多くいることか!
Hos in veris officiis morari licet dicamus,4 qui Zenonem, qui Pythagoran cotidie et Democritum ceterosque antistites bonarum artium, qui Aristotelen et Theophrastum volent habere quam familiarissimos. Nemo horum non vacabit, nemo non venientem ad se beatiorem, amantiorem sui dimittet, nemo quemquam vacuis a se manibus abire patietur; nocte conveniri, interdiu ab omnibus mortalibus possunt.
毎日ゼノンやピタゴラス、デモクリトスや良き諸学芸の守護者たる他の者たち、アリストテレスやテオプラストスを可能なかぎり親しい友として持ちたいと望む人々こそ、真の義務に携わっていると言ってよい。これらの哲人のうち、閑暇を持たない者は一人もおらず、自らのもとへやって来る者をより幸福に、より自らに親愛の情を抱く者として帰さない者は一人もおらず、何人をも自らのもとから手ぶらで立ち去らせる者は一人もいない。彼らには夜でも昼でも、すべての死すべき人間が会うことができるのである。
- 14.1nullo nobis saeculo interdictum est
interdico の受動非人称構文(interdictum est)であり、与格 nobis(「我々に対して」)と分離の奪格 nullo saeculo(「いかなる時代からも」)を伴う。「〜に対して…を禁止する」を表す能動態構文(interdicere alicui aliqua re)の非人称受動態表現である。
- 14.3quotum quemque
quotus quisque の対格形。文字通りには「何番目の誰を」であるが、慣用表現として「いかにわずかな者を、どれほど少数の人間を」という強い限定・希少性を意味する修辞的疑問表現として機能している。
- 14.4illis miseris suum somnum rumpentibus ut alienum expectent
主動詞 reddent に対する間接目的語の与格名詞句。分詞節 rumpentibus は illis miseris に一致し、自らの睡眠を中断して他人の目覚めを待つという矛盾・皮肉な情景を表す。接続詞 ut に導かれる節は「他人の(眠り/目覚めを)待つために」という目的または結果を表す。
- 14.5Hos in veris officiis morari licet dicamus
非人称動詞 licet に接続法 dicamus が並列的・並置的(ut の省略を伴う併合)に結合した構文(licet [ut] dicamus)。dicamus が主節相当の枠組みを作り、その目的語として対格不定詞構文 Hos... morari(「これらの人々が〜に携わっていると」)を従えている。
