← カルタゴのキュプリアヌス

善行と施しについて

§1-3

洗礼後の罪を清める手段としての施し

著者は神による救いの道と、洗礼後に犯した罪を清めるための手段として「施し」という治療薬が神の慈悲によって与えられていることを説き、良心の傷を負うすべての信徒にその実行を促す。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§1

​Multa et magna sunt, fratres carissimi, beneficia diuina > quibus1 in salutem nostram Dei patris et Christi larga et copiosa clementia et operata sit et semper operetur, quod2 conseruandis ac uiuificandis nobis pater filium misit ut reparare nos posset quodque filius missus esse et hominis filius uocari uoluit ut nos Dei filios faceret: humiliauit se ut populum qui prius iacebat erigeret, uulneratus est ut uulnera nostra curaret, seruiuit ut ad libertatem seruientes extraheret. mori sustinuit ut immortalitatem mortalibus exhiberet. multa haec sunt et magna diuinae misericordiae munera. sed adhuc qualis prouidentia illa et quanta clementia est, quod nobis salutari ratione prospicitur, ut homini qui redemptus est reseruando3 plenius consulatur. nam cum Dominus adueniens sanasset illa quae Adam portauerat uulnera et uenena serpentis antiqua curasset, legem dedit sano et praecepit ne ultra iam peccaret, ne quid peccanti grauius eueniret. coartati eramus et in angustum innocentiae praescriptione conclusi. nec haberet quid fragilitatis humanae infirmitas adque inbecillitas faceret, nisi iterum pietas diuina subueniens iustitiae et misericordiae operibus ostensis uiam quandam tuendae salutis aperiret, ut sordes postmodum quascumque contrahimus eleemosynis abluamus.

最愛の兄弟たちよ、神の恩恵は多く、かつ大いなるものであり、それらによって、父なる神とキリストの寛大で豊かな慈悲が、私たちの救いのために働き、かつ常に働き続けている。すなわち、私たちの維持と生命付与のために、父が御子を遣わされ、私たちを回復できるようにされたこと、そして、遣わされた御子が、自ら人の子と呼ばれることを望まれ、私たちを神の子らとされるようにしたことである。彼は自らを低くされ、かつて倒れていた民を引き起こし、傷つけられたのは、私たちの傷を癒やすためであり、仕えられたのは、奴隷となっている者たちを自由へと引き出すためであった。死を耐え忍ばれたのは、死すべき者たちに不滅性を示すためであった。これらは、神の慈悲の、多くの、そして大いなる賜物である。しかし、救いの道理によって私たちのために備えがなされ、贖われた人間を救い保つことによって、より十全に配慮がなされているということは、いかに優れた摂理であり、いかに大いなる慈悲であることか。なぜなら、主は到来されたとき、アダムが身に負うていたあの傷を癒やし、古き蛇の毒を治療されたのち、癒やされた者に律法を与え、これ以上罪を犯さないように、罪を犯す者にさらに重い事態が起こらないようにと命じられたからである。私たちは、無垢の規定によって窮地に追い込まれ、狭い場所に閉じ込められていた。そして、もし神の慈愛が再び助けに現れ、義と慈悲の業を示すことによって、救いを守るための道を開いてくださらなかったならば、人間の脆弱さの弱さと無力さは、なすべき術を何も持たなかったであろう。その道によって、私たちは、その後に被るいかなる汚れをも施しによって洗い流すのである。

§2

​Loquitur in scripturis Spiritus sanctus et dicit: eleemosynis et fide delicta purgantur. non utique illa delicta quae fuerant ante contracta: nam illa Christi sanguine et sanctificatione purgantur. item denuo dicit: sicut aqua ignem extinguet, sic eleemosyna extinguet peccatum. hic quoque ostenditur et probatur quia sicut lauacro aquae salutaris gehennae ignis extinguitur, ita eleemosynis adque operationibus iustis delictorum flamma sopitur. et quia semel in baptismo remissa4 peccatorum datur, adsidua et iugis operatio baptismi instar imitata Dei rursus indulgentiam largiatur. hoc et Dominus in euangelio docet. nam cum denotarentur discipuli eius quod ederent nec prius manus abluissent, respondit et dixit: qui fecit quod est intus fecit et quod foris est. uerum date eleemosynam, et ecce uobis munda omnia, docens5 scilicet et ostendens non manus lauandas esse sed pectus et sordes intrinsecus potius quam extrinsecus detrahendas, uerum qui purgauerit quod est intus eum quoque id quod foris est repurgasse et emundata mente cute quoque et corpore mundum esse coepisse. porro autem monens et ostendens unde mundi et purgati esse possimus, addidit eleemosynas esse faciendas. misericors monet misericordiam fieri, et quia seruare quaerit quos magno redemit post gratiam baptismi sordidatos docet denuo posse purgari.

聖霊は聖書の中で語り、こう言われる。「施しと信仰によって罪は清められる。」むろん、かつて犯されたあの罪のことではない。なぜなら、それらはキリストの血と聖別によって清められるからである。また再びこう言う。「水が火を消すように、施しは罪を消す。」ここでもまた、救いの水の洗礼によってゲヘナの火が消されるように、施しと正しい行いによって罪の炎が静められるということが示され、証明されている。そして、洗礼において一度だけ罪の赦しが与えられるのであるから、絶えざる不断の実行が、洗礼のあり方に倣って、再び神の寛大さを分け与えるのである。このことを、主も福音書の中で教えておられる。なぜなら、主の弟子たちが手を洗わずに食事をしたことで非難されたとき、主は答えてこう言われた。「内側を作った方は、外側をも作ったのではないか。しかし、施しをせよ。そうすれば、見よ、あなたがたにとってすべてが清くなる。」すなわち、洗うべきは手ではなく心であり、外側よりもむしろ内側の汚れを取り除くべきであること、さらに、内側にあるものを清めた者は、外側にあるものをも再び清めたのであり、心が清められることで、皮膚も身体も清くなり始めているのだということを、教えて示されたのである。さらに、私たちがどのようにして清められ、浄化されうるかを忠告し、示すために、施しがなされるべきであることを付け加えられた。慈悲深いお方は、慈悲が示されることを勧め、また、大きな代価を払って贖った人々が、洗礼の恵みの後に汚れてしまったときに、彼らを救い保とうと望まれるがゆえに、再び清められうることを教えておられるのである。

§3

​Agnoscamus itaque, fratres dilectissimi, diuinae indulgentiae salubre munus [et emundandis6 purgandisque peccatis nostris, qui sine aliquo conscientiae uulnere esse non possumus medellis spiritalibus uulnera nostra curemus. nec quisquam sic sibi de puro adque immaculato pectore blandiatur, ut innocentia sua fretus medicinam non putet adhibendam esse uulneribus, cum scriptum sit: quis gloriabitur castum se habere cor aut quis gloriabitur mundum se esse a peccatis? et iterum in epistula sua Iohannes ponat et dicat: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est. si autem nemo esse sine peccato potest et quisque se inculpatum dixerit aut superbus aut stultus est, quam necessaria, quam benigna est diuina clementia, quae! cum sciat non deesse sanatis quaedam postmodum uulnera, dedit curandis denuo sanandisque uulneribus remedia salutaria.

それゆえ、最愛の兄弟たちよ、神の寛大さという救いの賜物を認めよう。[そして、私たちの罪を清め、浄化することによって]、良心のいかなる傷も持たずにいることのできない私たちは、霊的な治療薬によって私たちの傷を癒やそう。また、誰も自分の清く汚れのない心について、自惚れてはならない。自らの無垢に頼って、傷に薬を施す必要はないなどと考えてはならない。こう書かれているからである。「誰が、自分は清い心を持っていると誇りえようか。あるいは、誰が、自分は罪から清められていると誇りえようか。」そしてまた、ヨハネはその手紙の中に書き、こう言っている。「もし私たちが、自分には罪がないと言うなら、私たちは自分自身を欺いており、真理は私たちの内にはない。」もし誰も罪なしにいることができず、自らを罪なしと言う者が傲慢であるか愚かであるならば、神の慈悲はいかに必要であり、いかに恵み深いことか。それは、癒やされた者たちにも、その後いくつかの傷が欠けないことを知っておられるがゆえに、再び傷を治療し癒やすための救いの治療薬を与えてくださったのである。

構文注6 件
  1. 1quibus

    関係代名詞 qui の奪格複数(女性中性同形)。先行詞は中性名詞 beneficia diuina。ここでは手段・道具の奪格として機能しており、「それらの(恩恵)によって」と訳される。

  2. 1quod

    beneficia diuina の具体的内容を説明する同格の名詞節を導く接続詞。「すなわち〜こと」という意味。quod ... misit と quodque ... uoluit の二つの節が並列されている。

  3. 1reseruando

    動名詞(あるいは未来受動分詞の代用)の奪格。「救い保つことによって」という手段・方法を表す。対格の代名詞 eum または主節の homini を意味上の目的語とする。

  4. 2remissa

    キリスト教ラテン語で「罪の赦し」を意味する第一変化女性名詞 remissa, -ae。古典期の remissio に相当する。

  5. 2docens

    分詞 docens および ostendens に導かれる対格不定詞構文(A.C.I.)。主語は Dominus。一つ目は non manus lauandas esse...、二つ目は uerum qui purgauerit... eum quoque... repurgasse... となっている。後者において eum は repurgasse の主語対格。

  6. 3[et emundandis

    emundandis purgandisque peccatis nostris は奪格で手段を表す(「私たちの罪を清め、浄化することによって」)。ブラケット [ は、写本上の異文やテキストの挿入の可能性を示すもので、本訳ではそのまま残しつつ手段として解釈する。

翻訳:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 公開)・日本語訳と原文の修正履歴(1 件・最終 2026-09-22)
  • 2026-09-22 AI校閲 — 原文 1 件
urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa009.humanitext-lat1:1-3