- 底本
- Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.5-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa002.humanitext-lat1:21-23
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-24
キリスト教徒と不信心者が地上で同じ苦難を被るのは肉体の一時的な条件にすぎず、世の終わりにキリストの印を帯びた者だけが救われることを聖書の預言から示し、速やかに神へと回心することを促す。
Nemo sibi itaque blandiatur quod nobis et profanis, Dei cultoribus et Deo aduersantibus sit interim per aequalitatem carnis et corporis laborum saecularium condicio communis, ut ex hoc opinetur non omnia ista quae accidunt nobis inrogari,1 cum Dei ipsius praedicatione et prophetica contestatione ante praedictum sit uenturam super iniustos iram Dei, persecutiones quae nos humanitus laederent non defuturas, sed et ultiones quae laesos diuinitus defenderent secuturas.
それゆえ、我々と不信心者、神の礼拝者と神に敵対する者の間で、当面の間は肉体と身体の同等性によって地上の労苦の条件が共通であるからといって、そこから、これらの起こるすべての苦難が我々に科されているのだと誰も自分を欺いて考えてはならない。なぜなら、神ご自身の宣教と預言者の証言によって、不義なる者の上には神の怒りが臨むこと、我々を人間的に傷つける迫害が欠けることはないこと、しかし同時に、傷つけられた者を神的に守る報復がそれに続くであろうことが、あらかじめ告げられているのだから。
Et quanta sunt quae istic pro nobis interim fiunt. in exemplum aliquid datur, ut Dei uindicis ira noscatur. ceterum retro2 est iudicii dies quem scriptura sancta denuntiat dicens: ululate. proximus est enim dies Domini, et obtritio a Deo aderit. ecce enim dies Domini uenit insanabilis indignationis et irae ponere orbem terrae desertum et peccatores perdere3 ex eo. et iterum: ecce dies Domini uenit ardens uelut clibanus, eruntque omnes alienigenae et omnes iniqui stipula, et succendet illos adueniens dies, dicit Dominus. succendi et cremari alienigenas praecanit Dominus id est alienos a diuino genere et profanos, spiritaliter non renatos nec Dei filios factos. euadere enim solos posse qui renati et signo Christi signati fuerint alio in loco Deus loquitur, quando ad uastationem mundi et interitum generis humani angelos suos mittens grauius in ultimo comminatur dicens: uadite et caedite et nolite parcere oculis uestris. nolite misereri seniores aut iuuenes et uirgines et mulieres et paruulos interficite ut perdeleantur. omnem autem super quem signum inscriptum est ne tetigeritis. quod autem sit hoc signum et qua in parte corporis positum manifestat alio in loco Deus dicens: transi mediam Hierusalem et notabis signum super frontes uirorum qui ingemunt et maerent ob iniquitates quae fiunt in medio ipsorum. et quod ad passionem et sanguinem Christi pertineat hoc signum et ille saluus adque incolumis reseruetur quisque in hoc signo inuenitur, item Dei testimonio conprobatur dicentis: et erit sanguis in signo uobis super domos in quibus ibi eritis, et uidebo sanguinem et protegam uos, et non erit in uobis plaga deminutionis, cum percutiam terram Aegypti. quod ante occiso agno praecedit in imagine4 impletur in Christo secuta postmodum ueritate. ut illic percussa Aegypto Iudaicus populus euadere non nisi sanguine et signo agni potuit, ita et cum uastari coeperit mundus et percuti quisque in sanguine et signo Christi inuentus fuerit solus euadit.
そして、当面の間、我々のためにここでどれほど多くのことがなされていることか。復讐者たる神の怒りが知られるために、あることが例として与えられている。しかし、審判の日は後に控えており、聖書はそれを告げてこう言っている。「泣き叫べ。主の日は近い。そして、神からの破滅が到来するであろう。」「見よ、癒やしがたい憤りと怒りの主の日が、地球を荒野とし、そこから罪人たちを滅ぼすためにやって来る。」またこうある。「見よ、炉のように燃え盛る主の日がやって来る。すべての異邦人とすべての不義なる者は藁となり、到来するその日が彼らを焼き尽くすであろう、と主は言われる。」主が異邦人、すなわち神の家系から外れた不信心な者たち、霊的に再生せず神の子とされなかった者たちが燃やされ、焼き尽くされることをあらかじめ預言されているのである。再生し、キリストの印を押された者たちだけが逃れることができる、と別の場所で神は語っておられる。それは、世界の荒廃と人類の滅亡のために自らの天使たちを送り、最後の時により厳しく警告してこう言われるときのことである。「行け、打ち倒せ、お前たちの目を容赦させるな。憐れむな。老人も若者も、乙女も女も幼子も、彼らが滅ぼし尽くされるように殺せ。しかし、印が刻まれている者には誰も触れてはならない。」しかし、この印が何であり、身体のどの部分に置かれるかを、別の場所で神は明らかにしてこう言われる。「エルサレムのただ中を通り、彼らの中で行われている不義のゆえにため息をつき悲しんでいる者たちの額の上に、印を付けよ。」そして、この印がキリストの受難と血に関係していること、またこの印を帯びているのが見出される者は誰もが安全に無傷で守られるということは、やはり以下のように言われる神の証言によって証明される。「そして、あなたがたがいる家々の上で、血があなたがたのための印となる。私は血を見てあなたがたを保護し、私がエジプトの地を打つとき、あなたがたに滅びの災いは及ばないであろう。」あらかじめ屠られた小羊によって象徴において先行していたことが、その後に真実が続いたことで、キリストにおいて成就するのである。ちょうどあそこでエジプトが打たれたときに、ユダヤの民が小羊の血と印によらなければ逃れられなかったように、世界が荒廃し、打たれ始めるときにも、キリストの血と印を帯びているのが見出される者だけが逃れるのである。
Respicite itaque dum tempus est ad ueram et aeternam salutem, et quia iam mundi finis in proximo est ad Deum mentes uestras Dei timore conuertite. nec uos delectet in saeculo inter iustos et mites inpotens ista et uana dominatio, quando et in agro inter cultas et fertiles segetes lolium et auena dominetur, nec dicatis mala accidere, quia dii uestri a nobis non colantur, sed sciatis esse hanc iram Dei, Dei hanc esse censuram. ut qui beneficiis non intellegitur uel plagis intellegatur. Deum uel sero quaerite, quia iam pridem per prophetam Deus praemonens hortatur et dicit: quaerite Deum, et uiuet anima uestra. Deum uel sero cognoscite, quia et Christus adueniens hoc admonet et docet dicens: haec est autem uita aeterna ut cognoscant te solum et uerum Deum et quem misisti Iesum Christum. credite illi qui omnino non fallit. credite illi qui haec omnia futura praedixit. credite illi qui credentibus praemium uitae aeternae dabit. credite illi qui incredulis aeterna supplicia gehennae ardoribus inrogabit.
それゆえ、時があるうちに、真の永遠の救いに目を向け、世界の終わりがすでに近づいているのだから、神への恐れをもってあなたがたの心を神へと回心させなさい。畑において、耕され実り豊かな作物の間にあっても、毒麦や野カラス麦がはびこっているように、この世において義人や柔和な者たちの間にある、あなたがたのあの無力で空しい支配に悦に入ってはならない。そして、あなたがたの神々が我々によって崇拝されていないから災難が起こるのだと言ってはならない。むしろ、これが神の怒りであり、これが神の審判であることを知りなさい。恵みによって理解しない者が、せめて打撃によって理解するように。遅まきながらでも神を求めなさい。なぜなら、神ははるか以前から預言者を通じてあらかじめ警告し、勧め、こう言っておられるからである。「神を求めよ、そうすればあなたがたの魂は生きるであろう。」遅まきながらでも神を知りなさい。なぜなら、キリストが到来されたときにもこのことを警告し、教えてこう言っておられるからである。「これこそが永遠の命である。すなわち、彼らが唯一の真の神であるあなたと、あなたがお遣わしになったイエス・キリストを知ることである。」決して欺くことのない彼を信じなさい。これらすべての未来のことをあらかじめ預言した彼を信じなさい。信じる者たちに永遠の命の報酬を与える彼を信じなさい。信じない者たちに地獄の炎による永遠の刑罰を科す彼を信じなさい。
- 21non omnia ista quae accidunt nobis inrogari
inrogari(受け身不定詞)の与格補語としてnobisを解釈する。「起こるこれらすべてのことが我々に(罰として)科されているのではない」と誤解してはならない、という文脈を示す。
- 22retro
ここでのretroは、空間的な「後ろに」や時間的な「かつて」ではなく、キリスト教ラテン語に特有の「(将来に)留保されている、控えている」という意味で用いられている。
- 22ponere orbem terrae desertum... et peccatores perdere
運動の動詞uenitに続く目的を示す不定詞(ponere / perdere)。これは古典ラテン語の標準的な構文(ut節や動形容詞)とは異なり、ギリシア語の用法(不定詞の目的用法)の影響を受けた後期・キリスト教ラテン語の典型的な特徴である。
- 22quod ante occiso agno praecedit in imagine
occiso agno(屠られた小羊によって)は、先行する過去の出来事を表す絶対奪格。旧約聖書の「エジプトでの出来事」を、新約聖書の「キリストの血による救い」の予像(imago)として示す予型論的な表現。
翻訳:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 公開)・日本語訳と原文の修正履歴(4 件・最終 2026-09-22)
- 2026-09-22 AI校閲 — 原文 2 件
- 2026-09-21 AI校閲 — 訳文 2 件
