- 底本
- Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa028.humanitext-lat1:1
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
ボエティウスは父・子・聖霊という三位格の呼称が神性について実体的にではなく関係的に述語づけられることを論じ、神や真理などの実体的述語と区別した上で、助祭ヨハネスに検討を求めている。
utrum pater et filius Anicii Manlii Severini Boethii V.C. et inl. excons. ord. patricii ad Iohannem Diaconum utrum pater et filius et spiritus sanctus de diuinitate substantialiter praedicentur quaero an pater et filius ac spiritus sanctus de diuinitate substantialiter praedicentur an alio quolibet modo; uiamque indaginis hinc arbitror esse sumendam, unde rerum omnium manifestum constat exordium, id est ab ipsis catholicae fidei fundamentis. Si igitur interrogem, an qui dicitur pater substantia sit, respondetur esse substantia. Quod si quaeram, an filius substantia sit, idem dicitur. Spiritum quoque sanctum substantiam esse nemo dubitauerit. Sed cum rursus colligo patrem filium spiritum sanctum, non plures sed una occurrit esse substantia. Una igitur substantia trium nec separari ullo modo aut disiungi potest nec uelut partibus in unum coniuncta est, sed est una simpliciter. Quaecumque igitur de diuina substantia praedicantur, ea tribus oportet esse communia; idque signi erit quae sint quae de diuinitatis substantia praedicentur, quod quaecumque hoc modo dicuntur, de singulis in unum collectis tribus singulariter praedicabuntur.1 Hoc modo si dicimus: Pater deus est, filius deus est, spiritus sanctus deus est, pater filius ac spiritus sanctus unus deus. Si igitur eorum una deitas una substantia est, licet dei nomen de diuinitate substantialiter praedicari. Ita pater ueritas est, filius ueritas est, spiritus sanctus ueritas est; pater filius et spiritus sanctus non tres ueritates sed una ueritas est. Si igitur una in his substantia una est ueritas, necesse est ueritatem substantialiter praedicari. De bonitate de incommutabilitate de iustitia de omnipotentia ac de ceteris omnibus quae tam de singulis quam de omnibus singulariter praedicamus manifestum est substantialiter dici. Vnde apparet ea quae cum in singulis separatim dici conuenit nec tamen in omnibus dici queunt, non substantialiter praedicari sed alio modo; qui uero iste sit, posterius quaeram. Nam qui pater est, hoc uocabulum non transmittit ad filium neque ad spiritum sanctum. Quo fit ut non sit substantiale nomen hoc inditum; nam si substantiale esset, ut deus ut ueritas ut iustitia ut ipsa quoque substantia, de ceteris diceretur. Item filius solus hoc recipit nomen neque cum aliis iungit sicut in deo, sicut in ueritate, sicut in ceteris quae superius dixi. Spiritus quoque non est idem qui pater ac filius. Ex his igitur intellegimus patrem ac filium ac spiritum sanctum non de ipsa diuinitate substantialiter dici sed alio quodam modo; si enim substantialiter praedicaretur, et de singulis et de omnibus singulariter diceretur. Haec uero ad aliquid2 dici manifestum est; nam et pater alicuius pater est et filius alicuius filius est, spiritus alicuius spiritus. Quo fit, ut ne trinitas quidem substantialiter de deo praedicetur; non enim pater trinitas (qui enim pater est, filius ac spiritus sanctus non est) nec trinitas filius nec trinitas spiritus sanctus secundum eundem modum, sed trinitas quidem in personarum pluralitate consistit, unitas uero in substantiae simplicitate. Quod si personae diuisae sunt, substantia uero indiuisa sit, necesse est quod uocabulum ex personis originem capit id ad substantiam non pertinere;3 at trinitatem personarum diuersitas fecit, trinitas igitur non pertinet ad substantiam. Quo fit ut neque pater neque filius neque spiritus sanctus neque trinitas de deo substantialiter praedicetur, sed ut dictum est ad aliquid. Deus uero ueritas iustitia bonitas omnipotentia substantia inmutabilitas uirtus sapientia et quicquid huiusmodi excogitari potest substantialiter de diuinitate dicuntur. Haec si se recte et ex fide habent, ut me instruas peto; aut si aliqua re forte diuersus es, diligentius intuere quae dicta sunt et fidem si poterit rationemque coniunge.
父と子は 元通常執政官・貴族にして卓越した名高き貴人、アニキウス・マンリウス・セウェリヌス・ボエティウスより助祭ヨハネスへ。父、子、聖霊は神性について実体的に述語づけられるか否か。 私は、父、子、聖霊が神性について実体的に述語づけられるのか、あるいは他のいかなる様態によるのかを問う。そして探求の道は、万物の明白な始原が存することが定まっているところ、すなわちカトリック信仰そのものの基礎から取り出されるべきであると考える。それゆえ、もし私が父と呼ばれるものは実体であるかと問うならば、実体であると答えられる。もし私が子は実体であるかと問うならば、同じことが言われる。聖霊もまた実体であることは誰も疑わないであろう。しかし、私が父、子、聖霊を再び併せて考えるとき、複数の実体ではなく一つの実体であることが見出される。それゆえ、三者の一つの実体はいかなる様態においても分離されたり分割されたりすることはありえず、部分によるかのように一つに結合されたのでもなく、端的に一つである。それゆえ、神的実体について述語づけられるいかなるものも、三者に共通でなければならない。そして、神性の実体について述語づけられるものが何であるかの徴となるのは、この様態で言われるいかなるものも、一つに集められた三者について、個別にも全体としても単数的に述語づけられるということである。この様態において、もしわれわれが次のように言うならば――父は神であり、子は神であり、聖霊は神である、父、子、聖霊は唯一の神である。それゆえ、もし彼らの神性が一つであり、実体が一つであるならば、神という名が神性について実体的に述語づけられることは正当である。同様に、父は真理であり、子は真理であり、聖霊は真理である。父、子、聖霊は三つの真理ではなく一つの真理である。それゆえ、もしこれらにおいて実体が一つであり、真理が一つであるならば、真理が実体的に述語づけられることは必然である。善性について、不変性について、正義について、全能について、また個々のものについても全体についてもわれわれが単数的に述語づける他のすべてのものについて、実体的に言われることは明白である。ここから、個々のものにおいて別々に言われることが適当でありながら、全体において言われることができないものは、実体的に述語づけられるのではなく他の様態によることが明らかとなる。ただし、それがどのようなものであるかは後で問うことにしよう。というのも、父であるものは、この呼称を子にも聖霊にも伝達しないからである。これにより、付与されたこの名が実体的ではないという事態が生じる。なぜなら、もしそれが実体的であるならば、神や真理や正義や実体そのものと同様に、他者についても言われるであろうからである。同様に、子だけがこの名を受け取り、神において、真理において、また私が上で述べた他のものにおけるようには、他者と結合しない。聖霊もまた、父や子と同じではない。それゆえこれらから、われわれは父、子、聖霊が神性そのものについて実体的に言われるのではなく、ある別の様態によって言われるのだと理解する。というのも、もし実体的に述語づけられるのであれば、個々のものについても全体についても単数的に言われるであろうからである。しかし、これらは関係として言われることが明白である。というのも、父は何者かの父であり、子は何者かの子であり、霊は何者かの霊であるからである。これにより、三位一体すらも神について実体的に述語づけられないという事態が生じる。なぜなら父は三位一体ではなく(父であるものは子でも聖霊でもないからである)、同様の様態に従って子も三位一体ではなく、聖霊も三位一体ではないが、三位一体はペルソナの複数性のうちに存し、一致(単一性)は実体の単純性のうちに存するからである。だが、もしペルソナが区別され、実体は区別されないとすれば、ペルソナから起源を取る呼称が実体に属さないことは必然である。しかるにペルソナの相違が三位一体を作り出したのであるから、したがって三位一体は実体に属さない。これにより、父も子も聖霊も三位一体も神について実体的に述語づけられることはなく、先に述べたように関係として述べられるという事態が生じる。しかし、神、真理、正義、善性、全能、実体、不変性、徳、知恵、およびこの種の考えうる限りのあらゆるものは、神性について実体的に言われる。もしこれらが正しく信仰に適っているならば、私を教示してくださるよう願う。あるいは、もし何かにおいて万一見解を異にされるならば、述べられたことをより注意深く考察し、可能であるならば信仰と理性を結合させてくださらんことを。
- 1idque signi erit quae sint quae de diuinitatis substantia praedicentur, quod quaecumque hoc modo dicuntur, de singulis in unum collectis tribus singulariter praedicabuntur
id は主語代名詞で、signi は部分の属格(あるいは規定の属格)として述語的に用いられ、「そのことが〜の徴(印)となろう」を意味する。quae sint は間接疑問節で signi を修飾・限定し、何が実体的に述語づけられるものであるかを示す。その内容が接続詞 quod(「すなわち〜ということ」)が導く名詞節によって説明される構造である。
- 1ad aliquid
アリストテレス『範疇論』の πρός τι の定訳。前置詞句全体が不変化の名詞句(関係、付帯的関係)として機能し、対格不定詞構文(dici の主語補語)において述語的に用いられている。
- 1Quod si personae diuisae sunt, substantia uero indiuisa sit, necesse est quod uocabulum ex personis originem capit id ad substantiam non pertinere
Quod si は文頭の接続的用法(「だがもし」)。先行の条件節内で現在直説法 sunt と現在接続法 sit が並列されているが、sit は潜在的譲歩あるいは事態の前提を表す。主節では necesse est の後に quod uocabulum... id...(関係詞 quod の節を受けた指示代名詞 id を主語とする対格不定詞構文)が続く相関構造となっている。
