- 底本
- Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa023.humanitext-lat1:pr
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
著者は集会で紛糾したエウテュケス派と正統信仰の神学論争(「二つの本性から」「二つの本性のうちに」の相違)を振り返り、自らの思索を経て到達した真理を整理・解明するため、友人へ宛てて本性の定義と異端論駁を行う執筆の意図を表明する。
Anxie te quidem diuque sustinui, ut de ea quae in conuentu mota est quaestione loquerentur. Sed quoniam et tu quominus uenires occupatione distractus es et ego in crastinum constitutis negotiis implicabor, mando litteris quae coram loquenda seruaueram. Meministi enim, cum in concilio legeretur epistola, recitatum Eutychianos ex duabus naturis Christum consistere confiteri, in duabus negare:1 catholicos uero utrique dicto fidem praebere, nam et ex duabus eum naturis consistere et in duabus apud uerae fidei sectatores aequaliter credi. Cuius dicti nouitate percussus harum coniunctionum quae ex duabus naturis uel in duabus consisterent differentias inquirebam, multum scilicet referre ratus nec inerti neglegentia praetereundum, quod episcopus scriptor epistolae tamquam ualde necessarium praeterire noluisset.2 Hic omnes apertam esse differentiam nec quicquam in eo esse caliginis inconditam confusumque strepere nec ullus in tanto tumultu qui leuiter attingeret quaestionem, nedum qui expediret inuentus est.3 Adsederam ego ab eo quem maxime intueri cupiebam longius atque adeo, si situm sedentium recorderis, auersus pluribusque oppositis, ne si aegerrime quidem cuperem, uultum nutumque eius aspicere poteram4 ex quo mihi aliqua eius darentur signa iudicii. Atqui ego quidem nihil ceteris amplius afferebam, immo uero aliquid etiam minus. Nam de re proposita aeque nihil ceteris sentiebam; minus uero quam ceteri ipse afferebam, falsae scilicet scientiae praesumptionem. Tuli aegerrime, fateor, compressusque indoctorum grege conticui metuens ne iure uiderer insanus, si sanus inter furiosos haberi contenderem. Meditabar igitur dehinc omnes animo quaestiones nec deglutiebam quod acceperam, sed frequentis consilii iteratione ruminabam. Tandem igitur patuere pulsanti animo fores et ueritas inuenta quaerenti omnes nebulas Eutychiani reclusit erroris. Vnde mihi maxime subiit admirari, quaenam haec indoctorum hominum esset audacia qui inscientiae uitium praesumptionis atque inpudentiae nube conentur obducere, cum non modo saepe id quod proponatur ignorent, uerum in huiusmodi contentionibus ne id quidem quod ipsi loquantur intellegant, quasi non deterior fiat inscientiae causa, dum tegitur. Sed ab illis ad te transeo, cui hoc quantulumcumque est examinandum prius perpendendumque transmitto. Quod si recte se habere pronuntiaueris, peto ut mei nominis hoc quoque inseras chartis; sin uero uel minuendum aliquid uel addendum uel aliqua mutatione uariandum est, id quoque postulo remitti, meis exemplaribus ita ut a te reuertitur transcribendum. Quae ubi ad calcem ducta constiterint, tum demum eius cuius soleo iudicio censenda transmittam. Sed quoniam semel res a conlocutione transfertur ad stilum, prius extremi sibique contrarii Nestorii atque Eutychis summoueantur errores; post uero adiuuante deo, Christianae medietatem fidei temperabo. Quoniam uero in tota quaestione contrariarum sibimet αἱρεσέων de personis dubitatur atque naturis, haec primitus definienda sunt et propriis differentiis segreganda.
私はあなたを不安な面持ちで久しく待ち望んでいました。集会で提起された問いについて語り合おうと願ってのことです。しかし、あなたも多忙に阻まれて来訪できず、私自身も明日に予定された諸事に取り紛れることになりますので、面と向かって語るために留めておいた事柄を文字に託すことにします。覚えておいででしょう、公会議で一通の手紙が読み上げられた際、エウテュケス派はキリストが二つの本性から成る(ex duabus naturis)とは告白するものの、二つの本性のうちに(in duabus)あることは否定し、他方カトリック信徒は双方の表現に信を置いている、というのも真の信仰の信奉者の間では、彼が二つの本性から成るとともに二つの本性のうちにあることも等しく信じられているからである、と朗読されたことを。私はこの言表の新規さに心を打たれ、二つの本性から成るのか、それとも二つの本性のうちにあるのかというこれらの結合の違いを追究しようとしました。というのも、手紙の筆者である司教が極めて不可欠なものとして等閑に付すことを望まなかった事柄を、無気力な怠慢から見過ごすわけにはいかず、極めて重要なことであると考えたからです。ところがここでは、誰もが相違は明白であり、その点には何ら曖昧さもないと無秩序に叫び散らすばかりで、これほどの喧噪の中でこの問いに軽く触れる者さえ見出されず、ましてやそれを解決する者など見出せませんでした。私は、誰よりもその顔を見つめたいと願っていた人から離れて座っており、しかも座席の配置を思い出していただければ分かるように、背を向け、何人もの人が間に立ち塞がっていたため、たとえ切望したとしても、彼の表情や頷きを目にすることはできず、そこから彼の下す判断の何らかの兆しを汲み取ることは叶いませんでした。とはいえ、私自身も他の人々より多くのものを持っていたわけではなく、むしろいささか少ないほどでした。なぜなら、提起された事柄について、私は他の人々と同様に何も理解していなかったからです。ただし、私が他の人々よりも少なく持っていたのは、言うなれば偽りの知識といううぬぼれでした。私はこれを甚だ遺憾に思ったことを告白しますが、無学な者の群れに圧倒されて沈黙を守りました。もし狂人たちの間で正気であろうと主張すれば、当然ながら自らが狂気であると見なされかねないと恐れたからです。それゆえ、私はそれ以後すべての問いを心の中で思索し、耳にしたことをそのまま呑み込むのではなく、幾度も思いを重ねて反芻しました。かくてついに、門は叩く心に開かれ、見出された真理は、求める者に対してエウテュケス派の誤謬の霧をすべて吹き払ってくれました。ここから私には、無学な者たちのこの大胆さは一体何なのだろうという強い驚きが湧き起こりました。彼らは自らの無知という欠陥を、うぬぼれと無恥の雲で覆い隠そうと躍起になっており、提起されている事柄そのものをしばしば理解していないばかりか、この種の論争において自ら口走っていることさえ理解していないのです。あたかも、無知の事態が隠蔽されることによって一層悪化することがないかのように。しかし、彼らの話はこのくらいにして、あなたへと話を移しましょう。私はこのわずかばかりの論考を、まず吟味し熟考してもらうためにあなたへ送ります。もし正鵠を射ていると判断されたなら、私の名の書物にこれも加えてくださるようお願いします。しかし、もし何らかを削るか、付け加えるか、あるいは何らかの変更によって改めるべきであるなら、それも私に送り返され、あなたから戻された形通りに私の写本へと書き写されることを求めます。これらが終極に達して確定したとき、そのときにこそ、私が常としているあの人の判断による審査を受けるために送り届けましょう。しかし、事柄が一度口頭の対話から筆へと移された以上、まずは極端にして互いに相反するネストリオスとエウテュケスの誤謬を論駁することにしましょう。その上で、神の助けを得て、キリスト教の信仰の正道たる中庸を整えることにします。しかし、互いに敵対する異端の全論争においてペルソナと本性について疑念が生じている以上、これらをまず定義し、固有の差異によって区別しなければなりません。
- prrecitatum Eutychianos ex duabus naturis Christum consistere confiteri, in duabus negare
非人称の受動相完了分詞(recitatum [esse])が主動詞的役割を果たし、二重の対格不定詞構文(Eutychianos ... confiteri ... negare)を従えている構文。さらに confiteri および negare の意味上の目的語として「Christum consistere」が共通の不定詞節を形成している。
- prmultum scilicet referre ratus nec inerti neglegentia praetereundum, quod episcopus scriptor epistolae tamquam ualde necessarium praeterire noluisset
ratus の目的語として、非人称動詞 referre の不定詞(multum ... referre)と動形容詞構文(nec ... praetereundum [esse])が並列されている。末尾の quod 節は、接続法過去完了 noluisset を伴い、話者の主観的・間接的な理由づけ(「司教が〜しなかった以上」)を表す名詞節/理由節として機能している。
- prnedum qui expediret inuentus est
nedum は「ましてや〜ない」を表す接続詞的副詞で、先行する「qui leuiter attingeret」(関係代名詞+接続法未完了過去:特性の関係節)を受け、qui expediret(同じく特性の接続法)を従えている。文末の inuentus est は先行節の ullus と呼応する主節の動詞。
- prne si aegerrime quidem cuperem, uultum nutumque eius aspicere poteram
条件節(ne si ... quidem cuperem)には接続法未完了過去が用いられ、主節(aspicere poteram)には直説法未完了過去が置かれている。能力や可能性を表す動詞(possum)では、反実仮想的な文脈においても直説法過去(poteram)が客観的な「能力の欠如・不可能性」の事実として現れる古典語の標準的語法である。
