← ボエティウス

エウテュケスとネストリウスへの反駁

§8#1

引き受けられた肉の状態と三つの人間的状態

キリストの肉身がマリアに由来することを否定する立場からの「キリストが無罪・不死でないならば、堕落前・堕落後のいずれのアダムの本性を引き受けたのか」という難問を提示し、それに対してアダムの持ち得た三つの人間的状態を区分して論駁の足がかりを設ける。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§8#1

​Verumtamen est etiam nunc et alia quaestio quae ab his inferri potest qui corpus humanum ex Maria sumptum esse non credunt, sed alias fuisse sequestratum praeparatumque quod in adunatione ex Mariae utero gigni ac proferri uideretur.1 Aiunt enim: si ex homine sumptum est corpus, homo uero omnis ex prima praeuaricatione non solum peccato et morte tenebatur, uerum etiam affectibus peccatorum erat implicitus, eaque illi fuit poena peccati, ut, cum morte teneretur obstrictus, tamen esset reus etiam uoluntate peccandi, cur in Christo neque peccatum fuit neque uoluntas ulla peccandi? Et omnino habet animaduertendam dubitationem talis quaestio. Si enim ex carne humana Christi corpus adsumptum est, dubitari potest, quaenam caro haec quae adsumpta sit esse uideatur. Eum quippe saluauit quem etiam adsumpsit; sin uero talem hominem adsumpsit qualis Adam fuit ante peccatum, integram quidem uidetur humanam adsumpsisse naturam, sed tamen quae medicina penitus non egebat. Quomodo autem fieri potest, ut talem adsumpserit hominem qualis Adam fuit, cum in Adam potuerit esse peccandi uoluntas atque affectio, unde factum est ut etiam praetergressis diuinis praeceptis inoboedientiae delictis teneretur adstrictus? In Christo uero ne uoluntas quidem ulla creditur fuisse peccandi, cum praesertim si tale corpus hominis adsumpsit quale Adae ante peccatum fuit, non debuerit esse mortalis, quoniam Adam, si non peccasset, mortem nulla ratione sensisset. Cum igitur Christus non peccauerit, quaerendum est cur senserit mortem, si Adae corpus ante quam peccaret adsumpsit. Quod si talem statum suscepit hominis qualis Adae post peccatum fuit, uidetur etiam Christo non defuisse necessitas, ut et delictis subiceretur et passionibus confundentur2 obductisque iudicii regulis bonum a malo non sincera integritate discerneret, quoniam has omnes poenas Adam delicti praeuaricatione suscepit. Contra quos respondendum est tres intellegi hominum posse status: unum quidem Adae ante delictum in quo, tametsi ab eo mors aberat nec adhuc ullo se delicto polluerat, poterat tamen in eo uoluntas esse peccandi: alter in quo mutari potuisset, si firmiter in dei praeceptis manere uoluisset, tunc enim id addendum foret ut non modo non peccaret aut peccare uellet sed ne posset quidem aut peccare aut uelle delinquere. Tertius status est post delictum in quo mors illum necessario subsecuta est et peccatum ipsum uoluntasque peccati. Quorum summitatum atque contrariorum haec loca sunt:3 is status qui praemium esset, si in praeceptis dei Adam manere uoluisset et is qui poenae fuit, quoniam manere noluit;

しかしながら、人間の身体がマリアから取られたのではなく、合一においてマリアの胎から生み出され産出されたように見えたものが、あらかじめ別の場所で隔離され準備されていたのだと信じる者たちによって提起されうる別の問いが、今なお存在する。実に彼らはこう言うのである。もし身体が人間から取られたのであり、しかもすべての人間が最初の違反によって罪と死に支配されていただけでなく、罪の情動に巻き込まれており、死に縛られていたにもかかわらず罪を犯す意志においてもなお有責であったということが、人間に対する罪の罰であったとするならば、なぜキリストにおいては罪もなく、罪を犯そうとするいかなる意志もなかったのか、と。そして、このような問いはまったくもって看過しがたい疑念を含んでいる。実に、もしキリストの身体が人間の肉から引き受けられたのであるならば、引き受けられたこの肉がいかなる肉であるように見えるか、疑いが生じうるからである。キリストは実に、みずから引き受けたところのその者をこそ救われたのである。だが、もしキリストが罪を犯す前のアダムのような人間を引き受けたのだとすれば、十全な人間の本性を引き受けたように見えるものの、その本性は治療をまったく必要としていなかった。しかし、アダムにおいて罪を犯す意志や情動が存在し得て、その結果、神の戒めを踏み越えて不従順の罪に縛られるに至ったというのに、キリストがアダムのような人間を引き受けたということがどうしてあり得ようか。これに対してキリストにおいては、罪を犯そうとする意志すら一切なかったと信じられているのであり、とりわけ、もし罪を犯す前のアダムのような人間の身体を引き受けたのであれば、アダムはもし罪を犯さなかったならばいかなる理由によっても死を経験しなかったはずであるから、キリストも死すべき者であるはずはなかったのである。それゆえ、キリストが罪を犯さなかった以上、もし彼が罪を犯す前のアダムの身体を引き受けたのであれば、なぜ死を経験したのかが問われねばならない。他方、もし彼が罪の後のアダムのような人間の状態を引き受けたのだとすれば、キリストにとっても、過ちに服し、情念によって混乱させられ、判断の規範を覆われて真実の完全さをもって善と悪とを弁別しないという必然性が欠けていなかったように見えてしまう。なぜなら、アダムは過ちの違反によってこれらすべての罰を引き受けたからである。彼らに対しては、人間の状態には三つが理解されうると答えねばならない。第一のものは、死は彼から遠く離れており、いまだ彼がいかなる罪によっても自らを汚していなかったものの、罪を犯す意志がそのうちに存在し得た罪の前のアダムの状態である。第二のものは、もし彼が神の戒めに確固として留まることを欲していたならば移り変わり得ていたはずの状態であり、その時には、ただ罪を犯さず罪を犯すことを望まないというだけでなく、罪を犯すことも過ちを欲することすらもできなくなるということが付け加えられたはずであった。第三の状態は、死、そして罪そのものと罪への意志とが必然的に彼に続いた罪の後の状態である。これら両極にして対立するものの位置は次のようなものである。すなわち、もしアダムが神の戒めに留まることを欲していたならば報酬となっていたであろう状態と、留まることを欲しなかったがゆえに罰となった状態とである。

構文注3 件
  1. 8quod in adunatione ex Mariae utero gigni ac proferri uideretur

    関係代名詞 quod は先行詞を内包する名詞節的用法(id quod に相当)として機能しており、sequestratum praeparatumque(対格主語の補語)が述語となる不定詞節の主語である。合一の瞬間にマリアから生まれたかのように仮象として見えた「肉体」が、実際には別個に用意されていたと見なす異端の見解を指す。

  2. 8confundentur

    写本上の伝承形 confundentur(直説法未来・三人称複数、あるいは接続法の誤写)は、前後の subiceretur および discerneret(いずれも ut に導かれる接続法未完了過去・三人称単数)と構造上並列しており、Christus を共通の主語とする接続法 confunderetur として読むのが一貫している。受動相接続法として「情念によって混乱させられる」という意味をなす。

  3. 8Quorum summitatum atque contrariorum haec loca sunt

    Quorum は直前に挙げられた三つの状態のうちの両極(第二の完全な状態と第三の堕落後の状態)を指す連結関係代名詞で、summitatum atque contrariorum(属格名詞句)と結合している。直後の is status qui... et is qui... がそれら二つの極限のそれぞれを具体的に指示している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:stoa0058.stoa023.humanitext-lat1:8#1