← ボエティウス

エウテュケスとネストリウスへの反駁

§5#1

エウテュケスの単性論と結合前後の本性説の批判

著者は論駁の対象をエウテュケスへと移し、本性とペルソナを混同する彼の単性論の構造を明かした上で、彼が主張する「結合前は二つ、結合後は一つの本性」という説が孕む論理的破綻を誕生と復活の二時点から検討し始める。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§5#1

​Transeundum quippe est ad Eutychen qui cum a ueterum orbitis esset euagatus, in contrarium cucurrit errorem asserens tantum abesse, ut in Christo gemina persona credatur, ut ne naturam quidem in eo duplicem oporteat confiteri;1 ita quippe esse adsumptum hominem, ut ea sit adunatio facta cum deo, ut natura humana non manserit. Huius error ex eodem quo Nestorii fonte prolabitur. Nam sicut Nestorius arbitratur non posse esse naturam duplicem quin persona fieret duplex,2 atque ideo, cum in Christo naturam duplicem confiteretur, duplicem credidit esse personam, ita quoque Eutyches non putauit naturam duplicem esse sine duplicatione personae et cum non confiteretur duplicem esse personam, arbitratus est consequens, ut una uideretur esse natura. Itaque Nestorius recte tenens duplicem in Christo esse naturam sacrilege confitetur duas esse personas; Eutyches uero recte credens unam esse personam impie credit unam quoque esse naturam. Qui conuictus euidentia rerum, quandoquidem manifestum est aliam naturam esse hominis aliam dei, ait duas se confiteri in Christo naturas ante adunationem, unam uero post adunationem. Quae sententia non aperte quod uult eloquitur. Vt tamen eius dementiam perscrutemur, adunatio haec aut tempore generationis facta est aut tempore resurrectionis. Sed si tempore generationis facta est, uidetur putare et ante generationem fuisse humanam carnem non a Maria sumptam sed aliquo modo alio praeparatam, Mariam uero uirginem appositam ex qua caro nasceretur quae ab ea sumpta non esset, illam uero carnem quae antea fuerit esse et diuisam atque a diuinitatis substantia separatam; cum ex uirgine natus est, adunatum esse deo, ut una uideretur facta esse natura.3 Vel si haec eius sententia non est, illa esse poterit dicentis duas ante adunationem, unam post adunationem, si adunatio generatione perfecta est, ut corpus quidem a Maria sumpserit, sed, antequam sumeret, diuersam deitatis humanitatisque fuisse naturam; sumptam uero unam factam atque in diuinitatis cessisse substantiam. Quod si hanc adunationem non putat generatione sed resurrectione factam., rursus id duobus fieri arbitrantur modis; aut enim genito Christo et non adsumente de Maria corpus aut adsumente ab eadem carnem, usque dum resurgeret quidem, duas fuisse naturas, post resurrectionem unam factam. De quibus illud disiunctum nascitur, quod interrogabimus hoc modo: natus ex Maria Christus aut ab ea carnem humanam traxit aut minime. Si non confitetur ex ea traxisse, dicat quo homine indutus aduenerit, utrumne eo qui deciderat praeuaricatione peccati an alio?

実に、エウテュケスへと論を移さねばならない。彼は古人の軌道から逸脱したのち、逆の誤謬へと走り、キリストにおいて二重のペルソナが信じられるどころか、彼において二重の本性を告白することすら適切ではないと主張した。すなわち、人間が引き受けられたのは、人間的本性が存続しないほどに神との合一がなされるような仕方であった、というのである。彼の誤謬はネストリオスのものと同じ源泉から滑り出ている。なぜなら、ネストリオスが、ペルソナが二重とならずには本性が二重でありうることはないと判断し、それゆえにキリストにおいて二重の本性を告白するにあたってペルソナも二重であると信じたのと同様に、エウテュケスもまたペルソナの二重化なしには二重の本性はありえないと考え、二重のペルソナを告白しないにあたって、本性も一つであると見なされるのが当然の帰結であると判断したからである。こうして、ネストリオスはキリストにおいて本性が二重であることを正しく把持しながら、神聖を冒涜してペルソナが二つであると告白し、これに対してエウテュケスはペルソナが一つであることを正しく信じながら、不敬にも本性もまた一つであると信じるのである。事柄の明白さに論駁され、人間の本性と神の本性が別のものであることは明白である以上、彼は合一の前にはキリストに二つの本性を告白するが、合一の後には一つを告白する、と述べる。この所見は、言わんとしていることを明瞭には言明していない。とはいえ、彼の狂気を究明してみるならば、この合一は、誕生の時になされたか、あるいは復活の時になされたかのいずれかである。しかし、もし誕生の時になされたとすれば、彼は誕生の前にも、マリアから取られたのではなく他の何らかの仕方で準備された人間の肉が存在しており、処女マリアはそこから肉が生まれるために据えられたにすぎず、その肉はマリアから取られたものではなく、かつて存在していたかの肉は神性の実体から分かたれ分離されていたが、処女から生まれた時に、一つの本性が生じたと見なされるように神に合一されたのだ、と考えているように見える。あるいは、もしこれが彼の所見でないとすれば、誕生によって合一が成就されたとするならば、合一の前には二つ、合一の後には一つと主張する者の所見は、次のようなものとなりうるだろう。すなわち、体は確かにマリアから取ったが、それを取る前には神性と人間性の本性は別々であり、取られた〔本性〕は一つとされ、神性の実体へと移行した、というものである。しかし、もし彼がこの合一を誕生によってではなく復活によってなされたと考えるならば、さらに彼らはそれが二つの仕方で生じると判断する。すなわち、キリストが生まれ、マリアから体を引き受けなかったか、あるいはマリアから肉を引き受けたかのいずれかであり、復活する時までは確かに二つの本性であったが、復活の後に一つになった、というのである。これらに関して次のような選言が生じるのであり、われわれはこのように問うことにしよう。マリアから生まれたキリストは、彼女から人間の肉を引き出したのか、それともまったく引き出さなかったのか。もし彼女から引き出したと告白しないのなら、〔キリストが〕いかなる人間を身にまとって到来したのか、罪の背信によって堕落した人間なのか、それとも別の人間なのかを言うがよい。

構文注3 件
  1. 5asserens tantum abesse, ut in Christo gemina persona credatur, ut ne naturam quidem in eo duplicem oporteat confiteri

    慣用構文 tantum abest ut... ut...(…どころか、かえって…/…からはほど遠く…)が、asserens に導かれた間接話法の中で tantum abesse ut... ut... と不定詞形をとったもの。第一の ut 節(ut ... credatur)は abesse の真主語であり、第二の ut 節(ut ... oporteat)は程度を示す結果節である。

  2. 5non posse esse naturam duplicem quin persona fieret duplex

    quin + 接続法未完了過去(fieret)の構文。主節に否定表現(non posse esse)があるため、quin は「…することなしには(〜できない)」という必然的付随条件・結果を表す。

  3. 5uidetur putare et ante generationem fuisse humanam carnem non a Maria sumptam sed aliquo modo alio praeparatam, Mariam uero uirginem appositam ex qua caro nasceretur quae ab ea sumpta non esset, illam uero carnem quae antea fuerit esse et diuisam atque a diuinitatis substantia separatam; cum ex uirgine natus est, adunatum esse deo, ut una uideretur facta esse natura.

    uidetur putare の目的語として複数の対格不定詞句が並列されている長文構造。骨格は (1) fuisse humanam carnem (non a Maria sumptam sed ... praeparatam), (2) Mariam uero uirginem appositam [esse] (ex qua ...), (3) illam uero carnem ... esse et diuisam atque ... separatam, (4) [Christum vel carnem] adunatum esse deo である。最後の adunatum esse において、主語に対格男性形 adunatum(キリスト自身を指す)が取られているか、もしくは carnem に対する中性形の誤写・同化と解されるが、文脈上「処女から生まれたその者が神と合一された」という統語の流れを構成している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:stoa0058.stoa023.humanitext-lat1:5#1