- 底本
- Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa023.humanitext-lat1:4#1
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
著者は本性とペルソナの定義を再確認した上で、キリストにおいて二重のペルソナを認めたネストリオスの誤りを論駁し、並置による結合を退けて「存在」と「一」の換位可能性からキリストの一性と単一のペルソナを論証する。
Sed haec omnia idcirco sint dicta, ut differentiam naturae atque personae id est οὐσίας atque ὑποστάσεως monstraremus. Quo uero nomine unumquodque oporteat appellari, ecclesiasticae sit locutionis arbitrium. Hoc interim constet quod inter naturam personamque differre praediximus, quoniam natura est cuiuslibet substantiae specificata proprietas, persona uero rationabilis naturae indiuidua substantia. Hanc in Christo Nestorius duplicem esse constituit eo scilicet traductus errore, quod putauerit in omnibus naturis dici posse personam. Hoc enim praesumpto, quoniam in Christo duplicem naturam esse censebat, duplicem quoque personam esse confessus est. Qua in re eum falsum esse cum definitio superius dicta conuincat, tum haec argumentatio evidenter eius declarabit errorem. Si enim non est Christi una persona duasque naturas esse manifestum est, hominis scilicet atque dei (nec tam erit insipiens quisquam, utqui utramque earum a ratione seiungat),1 sequitur ut duae uideantur esse personae; est enim persona ut dictum est naturae rationabilis indiuidua substantia. Quae est igitur facta hominis deique coniunctio? Num ita quasi cum duo corpora sibimet apponuntur, ut tantum locis iuncta sint et nihil in alterum ex alterius qualitate perueniat? Quem coniunctionis Graeci modum κατὰ παράθεσιν uocant. Sed si ita humanitas diuinitati coniuncta est, nihil horum ex utrisque confectum est ac per hoc nihil est Christus. Nomen quippe ipsum unum quiddam significat singularitate uocabuli. At si duabus personis manentibus ea coniunctio qualem superius diximus facta est naturarum, unum ex duobus effici nihil potuit; omnino enim ex duabus personis nihil umquam fieri potest. Nihil igitur unum secundum Nestorium Christus est ac per hoc omnino nihil. Quod enim non est unum, nec esse omnino potest; esse enim atque unum conuertitur2 et quodcumque unum est est. Etiam ea quae ex pluribus coniunguntur ut acernus, chorus, unum tamen sunt. Sed esse Christum manifeste ac ueraciter confitemur; unum igitur esse dicimus Christum. Quod si ita est, unam quoque Christi sine dubitatione personam esse necesse est. Nam si duae personae essent, unus esse non posset; duos uero esse dicere Christos nihil est aliud nisi praecipitatae mentis insania. Cur enim omnino duos audeat Christos uocare, unum hominem alium deum? Vel cur eum qui deus est Christum uocat, si eum quoque qui homo est Christum est appellaturus, cum nihil simile, nihil habeant ex copulatione coniunctum? Cur simili nomine diuersissimis abutatur naturis, cum, si Christum definire cogitur, utrisque ut ipse dicit Christis non possit unam definitionis adhibere substantiam? Si enim dei atque hominis diuersa substantia est unumque in utrisque Christi nomen nec diuersarum coniunctio substantiarum unam creditur fecisse personam, aequiuocum nomen est Christi3 et nulla potest definitione concludi. Quibus autem umquam scripturis nomen Christi geminatur? Quid uero noui per aduentum saluatoris effectum est? Nam catholicis et fidei ueritas et raritas miraculi constat. Quam enim magnum est quamque nouum, quam quod semel nec ullo alio saeculo possit euenire,4 ut eius qui solus est deus natura cum humana quae ab eo erat diuersissima conueniret atque ita ex distantibus naturis una fieret coplatione persona! Secundum Nestorii uero sententiam quid contingit noui?
しかし、これらすべてのことが述べられたのは、本性とペルソナ、すなわち「ウーシア」と「ヒュポスタシス」の差異を示すためであった。個々のものをいかなる名称で呼ぶべきかは、教会の言葉遣いの判断に委ねられるべきである。ただし当面は、われわれが前に言った本性とペルソナの相違が確固たるものとされねばならない。すなわち、本性とはいかなる実体であれその種差化された固有性であり、ペルソナとは理性的本性の個体的実体であるということである。ネストリオスはキリストにおいてペルソナが二重であると主張したが、それは明らかに、あらゆる本性においてペルソナが語られうると考えた過誤に導かれたためであった。というのも、この前提に立って、キリストには二重の本性があると見なしたために、彼は二重のペルソナをも告白したからである。この点において彼が誤っていることは、前に述べた定義が論駁するだけでなく、以下の論証もまた彼の過誤を明白に示すであろう。もしキリストのペルソナが一つではなく、二つの本性、すなわち人間と神の本性があることが明白であるなら(そして両者のいずれかを理性から切り離すほど愚かな者はいないであろう)、二つのペルソナが存在するように思われるという帰結になる。なぜならペルソナとは、述べられたように、理性的本性の個体的実体だからである。では、人間と神のどのような結合がなされたというのか。まさか二つの物体が互いに隣り合わされ、場所においてのみ結びつき、一方の性質から他方へは何ものも達しないかのように結合されたとでもいうのだろうか。ギリシア人はこの結合の仕方を「並置による(カタ・パラテシン)」と呼んでいる。だがもし人間性がそのように神性に結合されたとすれば、それら双方から何ものも作り出されず、それゆえキリストは何ものでもないことになる。というのも、その名称自体が語の単一性によって一つのあるものを意味しているからである。しかし、もし二つのペルソナが存続したまま、われわれが前に述べたような本性の結合がなされたとすれば、二つのものから一つのものが生じることは決してできなかった。なぜなら、およそ二つのペルソナから何かが生じることは決してありえないからである。したがって、ネストリオスによればキリストは一つの何ものでもなく、それゆえまったく無である。というのも、一でないものは、およそ存在することさえできないからである。存在と一とは換位可能であり、一であるものは何であれ存在する。堆積や合唱隊のように多くのものから結び合わされているものでさえ、やはり一である。しかしわれわれはキリストが存在することを明瞭かつ真実に告白している。したがってわれわれはキリストが一であると言うのである。もしそうであるなら、キリストのペルソナも疑いなく一つであることが必然である。なぜなら、もし二つのペルソナであるなら、一つであることはできず、二人のキリストがいると言うことは、狂乱した精神の錯乱にほかならないからである。なぜ彼はおよそ二人のキリスト、一方は人間、他方は神とあえて呼ぶのか。あるいは、なぜ神である者をキリストと呼ぶのか、もし人間である者をもキリストと呼ぼうとするならば。両者には似たところも、結合から生じた共通の結びつきも何もないというのに。なぜ彼は同一の名をまったく異なる本性に乱用するのか、もしキリストを定義することを強いられた場合、彼自身の言う二人のキリスト双方に対して定義の単一の実体を適用することができないというのに。なぜなら、もし神と人間の実体が異なっており、双方におけるキリストの名が一つでありながら、異なる実体の結合が一つのペルソナを形成したと信じられないなら、キリストという名は同名異義的(多義的)なものとなり、いかなる定義によっても包括されえないからである。しかし、いかなる聖書においてキリストの名が重複させられたことがあっただろうか。また、救い主の到来によって、いかなる新しいことが成し遂げられたというのか。カトリックの信徒にとっては、信仰の真理と奇跡の稀有さは確固たる事実である。唯一の神である方の本性が、それとはまったく異なっていた人間の本性と合一し、このようにして隔たった諸本性から結合によって一つのペルソナが形成されたということは、一回限りであって他のいかなる時代にも起こりえないほど偉大で新しいことではないか。これに対して、ネストリオスの見解に従えば、何が新しく生じたというのだろうか。
- 4utqui utramque earum a ratione seiungat
utqui は古語的副詞 qui を伴う ut、あるいは関係代名詞 qui の形をとる ut qui(〜するような者)の構文で、直前の insipiens quisquam を受けて「それらのいずれかを理性から切り離すほどに[愚かな]」という程度・結果を表す接続法 seiungat を導いている。
- 4esse enim atque unum conuertitur
esse(存在すること)と unum(一であること)という二つの主格中性名詞的要素を主語とし、動詞 conuertitur(換位される、相互に置換可能である)が受動態三人称単数で呼応している。後のスコラ哲学において定式化される「存在と一の換位可能性(convertibilitas entis et unius)」の基礎となる哲学的命題である。
- 4aequiuocum nomen est Christi
aequiuocum はアリストテレス論理学の術語「ホモーニュモン(同名異義)」のラテン語訳。もし神と人間という二つの実体が合一せず別々のペルソナであるなら、「キリスト」という名称は単一の定義を持たず、全く異なる二つのものに偶然同じ名が与えられている多義的な名辞に堕してしまうという帰結を指摘している。
- 4quam quod semel nec ullo alio saeculo possit euenire
quam magnum est quamque nouum(いかに偉大でいかに新しいか)に呼応し、quam quod ... possit euenire は「一回限りで他のいかなる時代にも起こりえないほどに」という比較・程度を表す相関構文を形成している。
