- 底本
- Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa006.humanitext-lat1:1#1
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
正統信仰における三位一体の教義とそれに対する異端の説を整理し、神による無からの天地創造、天使の堕落、そして人間の創造と堕落の経緯を説く。
de fide catholica Christianam fidem noui ac ueteris testamenti pandit auctoritas; et quamuis nomen ipsum Christi uetus intra semet continuerit instrumentum eumque semper signauerit affuturum quem credimus per partum uirginis iam uenisse, tamen in orbem terrarum ab ipsius nostri saluatoris mirabili manasse probatur aduentu. Haec autem religio nostra, quae uocatur Christiana atque catholica, his fundamentis principaliter nititur asserens: ex aeterno, id est ante mundi constitutionem, ante omne uidelicet quod temporis potest retinere uocabulum, diuinam patris et filii ac spiritus sancti exstitisse substantiam, ita ut deum dicat patrem, deum filium, deum spiritum sanctum, nec tamen tres deos sed unum: patrem itaque habere filium ex sua substantia genitum et sibi nota ratione coaeternum, quem filium eatenus confitetur, ut non sit idem qui pater est: neque patrem1 aliquando fuisse filium, ne rursus in infinitum humanus animus diuinam progeniem cogitaret, neque filium in eadem natura qua patri coaeternus est aliquando fieri patrem, ne rursus in infinitum diuina progenies tenderetur: sanctum uero spiritum neque patrem esse neque filium atque ideo in illa natura nec genitum nec generantem sed a patre quoque procedentem uel filio; qui sit tamen processionis istius modus ita non possumus euidenter dicere, quemadmodum generationem filii ex paterna substantia non potest humanus animus aestimare. Haec autem ut credantur uetus ac noua informat instructio. De qua uelut arce religionis nostrae multi diuersa et humaniter atque ut ita dicam carnaliter sentientes aduersa locuti sunt, ut Arrius qui licet deum dicat filium, minorem tamen patre multipliciter et extra patris substantiam confitetur. Sabelliani quoque non tres exsistentes personas sed unam ausi sunt affirmare, eundem dicentes patrem esse qui filius est eundemque filium qui pater est atque spiritum sanctum eundem esse qui pater et filius est ac per hoc unam dicunt esse personam sub uocabulorum diuersitate signatam. Manichaei quoque qui duo principia sibi coaeterna et aduersa profitentur, unigenitum dei esse non credunt. Indignum enim iudicant, si deus habere filium uideatur, nihil aliud cogitantes nisi carnaliter, ut quia haec generatio duorum corporum commixtione procedit, illic quoque indignum esse intellectum huiusmodi applicare; quae res eos nec uetus facit recipere testamentum neque in integro nonum. Nam sicut illud omnino error eorum non recipit ita ex uirgine generationem filii non uult admittere, ne humano corpore polluta uideatur dei fuisse natura. Sed de his hactenus; suo enim loco ponentur sicut ordo necessarius postularit. Ergo diuina ex aeterno natura et in aeternum sine aliqua mutabilitate perdurans sibi tantum conscia uoluntate sponte mundum uoluit fabricare eumque cum omnino non esset fecit ut esset, nec ex sua substantia protulit, ne diuinus natura crederetur, neque aliunde molitus est, ne iam exstitisse aliquid quod eius uoluntatem exsistentia propriae naturae iuuaret atque esset2 quod neque ab ipso factum esset et tamen esset; sed uerbo produxit caelos, terram creauit, ita ut caelesti habitatione dignas caelo naturas efficeret ac terrae terrena componeret. De caelestibus autem naturis, quae uniuersaliter uocatur angelica, quamuis illic distinctis ordinibus pulchra sint omnia, pars tamen quaedam plus appetens quam ei natura atque ipsius auctor naturae tribuerat de caelesti sede proiecta est; et quoniam angelorum numerum, id est supernae illius ciuitatis cuius ciues angeli sunt, imminutum noluit conditor permanere, formauit ex terra hominem atque spiritu uitae animauit, ratione composuit, arbitrii libertate decorauit eumque praefixa lege paradisi deliciis constituit, ut, si sine peccato manere uellet, tam ipsum quam eius progeniem angelicis coetibus sociaret, ut quia superior natura per superbiae malum ima petierat, inferior substantia per humilitatis bonum ad superna conscenderet. Sed ille auctor inuidiae non ferens hominem illuc ascendere ubi ipse non meruit permanere, temptatione adhibita fecit etiam ipsum eiusque comparem, quam de eius latere generandi causa formator produxerat, inoboedientiae suppliciis subiacere,3 ei quoque diuinitatem affuturam promittens, quam sibi dum arroganter usurpat elisus est. Haec autem reuelante deo Moysi famulo suo comperta sunt, cui etiam humani generis conditionem atque originem uoluit innotescere, sicut ab eo libri prolati testantur.
カトリック信仰について キリスト教信仰は、新約および旧約聖書の権威がこれを明らかにする。そして、キリストの名そのものは旧約聖書がみずからの内に含んでおり、われわれが処女の出産によってすでに到来したと信じるその御方を常に将来到来すべき者として示していたとはいえ、この信仰が全世界へ広まったのは、まさにわれらの救い主の驚くべき到来に由来することが証明されている。ところで、キリスト教的かつカトリックと呼ばれるわれらのこの宗教は、主として次のような基礎の上に拠って立ち、こう主張している。すなわち、永遠から、つまり世界の創設以前、換言すれば時間の呼び名を保ちうるあらゆるものの以前から、父と子と聖霊の神的な実体が存在していた。こうして、父を神、子を神、聖霊を神と言いながら、それでも三つの神ではなく一つの神であると言うのである。したがって父は、自らの実体から生まれ、自らに知られる仕方で自らと等しく永遠である子を持つが、その子を信仰告白するにあたっては、父である当の者と同一ではないという限度において告白するのである。また、人間の精神がふたたび神的な血統を際限なく思い描くことのないよう、かつて父が子であったことはなく、また神的な血統がふたたび際限なく延びていくことのないよう、子が父と等しく永遠であるその同じ本性において、いつか父になることもない。しかし聖霊は、父でも子でもなく、したがってその本性において生まれることも生むこともなく、むしろ父から、さらには子からも発出する。しかし、この発出の様態がどのようなものであるかは、子が父の実体から生まれる様態を人間の精神が推し量ることができないのと同様に、われわれは明瞭に語ることができない。ところで、これらが信じられるよう、旧約と新約の教導が教え導いている。われらの宗教のいわば砦ともいうべきこの事柄に関して、多くの者が人間的な、そしていわば肉的な感じ方をして異なった、また相反する主張を述べてきた。例えばアリウスのように、子は神であると言いながらも、父よりも諸々の点で劣り、父の実体の外にあると告白する者である。サベッリウス派の者たちもまた、存在する位格を三つではなく一つであるとあえて主張し、子である当の者が父であり、父である当の者が子であり、聖霊もまた父および子である当の者であると言い、これによって名称の多様性のもとに示される位格は一つであると言っている。マニ教徒たちもまた、互いに等しく永遠で対立する二つの根源を公言し、神のひとり子が存在することを信じない。なぜなら彼らは、もし神が子を持つと見なされるなら不名誉であると判断し、もっぱら肉的にしか考えず、この生殖が二つの肉体の交わりによって生じるがゆえに、あちらにおいてもこのような理解を当てはめるのは不当であると考えるからである。この事態によって彼らは、旧約聖書を受け入れず、新約聖書も完全には受け入れない。なぜなら、彼らの誤謬が前者をまったく受け入れないのと同様に、神の本性が人間の肉体によって汚されたと見なされないよう、処女からの子の誕生を認めようとしないからである。しかしこれらについてはここまでとしよう。なぜなら、必要な順序が要求するにつれて、適切な場所で論じられるからである。 それゆえ、永遠から存在し、永遠へと何らの変異もなく持続する神的な本性は、自らにのみ知られた意志により、自発的に世界を形作ろうと望み、世界がまったく存在しなかったときにそれが存在するようになした。そして、世界が本性上神的であると信じられないよう、自らの実体から世界を生み出したのではなく、また自らの本性の存在によって神の意志を助けるような何かがすでに存在していた、すなわち神自身によって造られていないにもかかわらず存在していた何かがあったと見なされないよう、外部から世界を構築したのでもない。むしろ御言葉によって天を産み出し、地を創造し、天の住まいにふさわしい本性を天のために造り、地のために地的なものを整えた。ところで、全体として天使的と呼ばれる天的な本性について言えば、そこでは区別された階級において万物が美しいとはいえ、ある一部分が、本性と本性の創造者自身がそれへ与えた以上のものを貪欲に求めたために、天の座から投げ落とされた。そして創造者は、天使の数、すなわち天使たちがその市民であるあの天上なる都市の市民数が減じたまま留まることを望まなかったため、地から人間を形作り、生命の息吹きによって生かし、理性によって整え、自由意志によって飾り、彼に法をあらかじめ定めて楽園の喜びに置いた。それは、もし罪なく留まりたいと望むなら、人間自身をもその子孫をも天使の群れに合流させ、高位の本性が傲慢の悪によって最下層を求めたのに対し、低位の実体が謙遜の善によって天上へと昇るためであった。しかし、人間が自分が留まるに値しなかった場所へと昇るのに耐えられなかったあの嫉妬の張本人は、誘惑を用いて、創造者が生殖のために人間の肋骨から造り出したその伴侶ともども、彼自身をも不従順の刑罰に服させ、かつて自らのために傲慢にも奪おうとして投げ落とされた神性が、人間にも将来与えられると約束した。これらのことは、神がその僕モーセに啓示することによって知られたのであり、神はモーセに対し、彼によって世に出された諸書が証言しているように、人類の境遇とその起源をも知らせようと欲したのである。
- 1neque filium iri eadem natura qua patri coaeternus est aliquando fieri patrem
in は前置詞で奪格を支配する(in eadem natura)。filium を対格主語、fieri を不定詞とする対格不定詞構文であり、in に支配される奪格 eadem natura が関係代名詞 qua の先行詞となっている。
- 1neque aliunde molitus est, ne iam exstitisse aliquid quod eius uoluntatem exsistentia propriae naturae iuuaret atque esset quod neque ab ipso factum esset et tamen esset
ne 節内部では、ne [crederetur/arbitraretur] iam exstitisse aliquid のように思考動詞の省略(あるいは ne...exstitisse が恐怖・懸念の帰結的表現を担う形)として構文の骨格を把握する。先行詞 aliquid を二つの接続法関係節 quod ... iuuaret と atque [quod] esset quod ... esset が修飾している複文構造である。
- 1fecit etiam ipsum eiusque comparem, quam de eius latere generandi causa formator produxerat, inoboedientiae suppliciis subiacere
facio+対格+不定詞による使役構文。「etiam ipsum(人間自身)と eiusque comparem(その伴侶)を、inoboedientiae suppliciis(不従順の刑罰)に subiacere(服従する)ようにした」と係り受ける。挿入された関係節 quam ... produxerat は comparem を修飾している。
