← アウソニウス

グラティアヌス帝への感謝の辞

§12-14

筆頭執政官への指名と皇帝の諸美徳の称揚

アウソニウスは、皇帝が自身を同僚執政官より先任者として指名した際の機知と配慮を称え、さらに聴衆の促しに応じて、皇帝の敬虔さ、武芸、日常の節制、友人への礼節、御前会議における英邁さを称揚する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§12

​Accessit tam inpenso beneficio tuo pondus quorundam sciscitatione cumulatum, interrogatus, quem priorem decerneres consulem, nec dubitandum esse dixisti tu, et qui tecum boni sunt, dubitare non poterant, sed tamen ad hoc dictum erexerant animos, qui libenter clarissimum virum collegam meum, quem praesentem habebat occasio, praelatum credidissent,1 fatigantes tamen, quod intellexerant, requirebant, hic tu, sicut mihi renuntiatum est, noto illo pudore tuo paulisper haesisti non rationis ambiguus, sed eorum dubitationem vultu et rubore condemnans. qui studium suum interpretationis errore palpabant. deinde illico subdidisti: quid de duobus consulibus designatis quaeritis, quis ordo sit nuncupationis? anne alius quam quem praefectura constituit? o felicem verecundiam tuam, cui ista popularis ratio tam prudenter occurrit! scisti aliud, Gratiane, quod diceres: sed propter quorundam verecundiam dicere noluisti. scopulosus hic mihi locus est et propter eam, quam numquam adpetivi, gloriam, recusandus. cum prior renuntiatus sim, satis est tuum tenere iudicium: interpretes valete meritorum, neque autem ego, sacratissime imperator, in tenui beneficio gradum nuncupationis amplector, non est haec gloria ignota Ciceroni: praetorem me, inquit, populus Romanus primum fecit, consulem priorem, ex ipsa eius sententia intellegitur commendabilius uni videri quam pluribus esse praepositum, nulla enim est equidem contumelia secundi, sed in duobus gloria magna praelati. Alexandri Macedonis hoc fertur, cum legisset illos versus Homericos, quibus Hectore provocante de novem ducibus, qui omnes pugnare cupiebant, unum deligi placeret sortis eventu, trepida ubi contentione votorum Iovem optimum maximum totus precatur exercitus, ut Aiacem vel Tydei filium aut ipsum regem ditium Mycenarum sortiri patiatur Agamemnonem: occiderem, inquit, illum, qui me tertium nominasset. o magnanimitatem fortissimi viri! nominati inter novem tertius recusabat; ubi certe pluribus antecelleret quam subesset. quanta hic verecundia gravaretur posterior de duobus? est enim in hoc numero arduae plena dignationis electio. cum universis mortalibus duo, qui fiant consules, praeferuntur, qui alteri praeponitur, non uni, sed omnibus antefertur.

あなたのかくも寛大な御恩恵に、ある者たちの詮索によって積もり重なった重みが加わりました。誰を先順位の執政官と定めるべきかと問われて、あなたは逡巡の余地などないと仰いました。あなたと共にいる善良な者たちは疑うべくもありませんでしたが、その機会において臨席していた私の同僚たる高貴なる人物が優先されたと信じたがっていた者たちは、この言葉に気を張り詰め、すでに理解していたことをなおもしつこく尋ね返していたのです。ここであなたは、私に伝えられたところによれば、かのよく知られた慎み深さから、理屈に迷ってではなく、解釈の誤りによって自らの肩入れを宥めようとしていた者たちの躊躇を、面持ちと紅潮によって咎めつつ、しばし口を噤まれました。そしてただちにこう付け加えられました。「指名された二人の執政官について、公示の序列が何であるかをなぜ問うのか。道長官職が定めた序列以外のものがありえようか」と。おお、そのように誰もが納得する理屈がかくも賢明に思い浮かんだ、あなたの幸いなる慎み深さよ! グラティアヌスよ、あなたには言うべき別の理由が分かっておられたのに、ある者たちの体面を慮って言おうとはされなかったのです。ここは私にとって暗礁の多い場所であり、かつて求めたことのない栄光ゆえに、退けるべき論点であります。私が先順位者として公示された以上、あなたの判断を保持するだけで十分です。功績の解釈者たちよ、去るがよい! しかし至聖なる皇帝よ、私は公示の順位をささやかな恩恵として受け止めているわけではありません。この栄光はキケロにとっても見知らぬものではありませんでした。「ローマ人民は私を」と彼は言っています、「プラエトルとしては第一の順位で、執政官としては先順位者として選出した」と。彼のその言葉自体から、多くの者たちよりも一人の者より上位に置かれることのほうが、称賛に値すると見なされていたことが理解されます。というのも、第二位の者にいささかの屈辱もないとはいえ、二人の中にあって優先された者の栄光は偉大だからです。マケドニアのアレクサンドロスについて次のことが伝えられています。ヘクトルの挑戦に際して全員が戦いを望んだ九人の将帥の中から籤引きによって一人が選ばれることになり、全軍が祈願の切なる競い合いの中で至高至大のユーピテルに、アイアースかテュデウスの子か、あるいは富めるミュケナイの王アガメムノン自らが籤に当たることを許したまえと祈る、かのホメロスの詩行を読んだとき、彼は言ったそうです。「もし私を三番目に指名した者がいたなら、私はその者を殺していただろう」と。おお、最も勇敢な男の気宇の広壮さよ! 九人の中で三番目に指名されることを彼は拒んだのです。そこでは確かに、下回る者よりも優越する者のほうが多かったというのに。この場合、二人の中の後者となる者は、いかばかりの羞恥に打ちのめされることでしょうか。なぜならこの数においては、極めて重々しい尊厳に満ちた選定がなされるからです。執政官となる二人が全人類に優先されるとき、他方の前に置かれる者は、ただ一人に対してではなく、万人に対して優先されるのです。

§13

​Expectare nunc aures praesentium scio et eminere in omnium vultu intellego, quod desiderio concipiatur animorum, existimant enim, cum ea. quae ad grates agendas pertinebant, summatim et tenuiore filo, sicut dicitur, deducta libaverim, aliqua me etiam de maiestatis tuae laudibus debere perstringere. quamquam me istam dixerim seposuisse materiam et in tempus aliud reservare: nihilominus tamen, ut nunc aliqua contingam, nutu et prope murmure cohortantur. itaque faciam, quando cogunt volentem, sed maioribus separatis tenuiora memorabo, nulla spe ad plenum exequendi, sed universi ut intellegant eorum, quae inter familiaria praedicanda sunt, a me poscendam esse notitiam, ab aliis dignitatem, nec excellentia, sed cotidiana tractabo.

いま臨席する人々の耳が待ち望んでいることを私は知っており、心の渇望によって抱かれているものが皆の表情に顕れていることを理解しています。というのも彼らは、私が感謝を捧げることに関わる事柄を、いわゆる「より細い糸で紡ぎ出された」ように概略的に軽く味わった以上、あなたの威厳への称賛についても何かしら触れるべきだと考えているからです。もっとも、私はその題材を脇に置き、別の機会のために留保したと申し上げたのですが、それにもかかわらず彼らは、今何かを語るようにと、頷きとほとんどざわめきをもって私を促すのです。それゆえ、望んでいる私に彼らが強いるのであるから、そういたしましょう。しかし大いなる事柄を切り離して、よりささやかな事柄を述べましょう。十全にやり遂げる希望など毛頭なく、ただ親しい間柄において語られるべき事柄についての知識は私に求められるべきであり、荘重さは他の者たちに求められるべきであることを万人が理解するように、私は卓絶した事柄ではなく、日々の事柄を論じましょう。

§14

​Nullum tu umquam diem ab adulescentia tua nisi adorato dei numine et reus voti et illico absolutus2 egisti, lautis manibus, mente pura, inmaculabili conscientia et, quod in paucis est, cogitatione sincera. cuius autem umquam egressus auspicatior fuit aut incessus modestior aut habitudo cohibitior aut familiaris habitus condecentior aut militaris accinctior? in exercendo corpore quis cursum tam perniciter incitavit? quis palaestram tam lubricus expedivit? quis saltum in tam sublime collegit: nemo adductius iacula contorsit, nemo spicula crebrius iecit aut certius destinata percussit. mirabamur poetam, qui infrenos dixerat Numidas, et alterum, qui ita collegerat, ut diceret in equitando verbera et praecepta esse fugae et praecepta sistendi. obscurum hoc nobis legentibus erat: intelleximus te videntes, cum idem arcum intenderes et habenas remitteres aut equum segnius euntem verbere concitares vel eodem verbere intemperantiam cohaereres. qui te visi sunt hoc docuisse. non faciunt: immo qui visi sunt docuisse, nunc discunt, in cibis autem cuius sacerdotis abstinentior caerimonia? in vino cuius senis mensa frugalior? operto conclavis tui non sanctior ara Vestalis, non pontificis cubile castius nec pulvinar flaminis tam pudicum. in officiis amicorum non dico paria reddis: antevenis et. quotiens in obsequendo praecedimus, erubescis pudore tam obnoxio, quam in nobis esse deberet ab imperatore praeventis.3 in illa vero sede, ut ex more loquimur, consistorii, ut ego sentio, sacrarii tui, nullus umquam superiorum aut dicenda pensius cogitavit aut consultis cogitata disposuit aut disposita maturius expedivit.

あなたは青年期以来、神の至高の神威を拝し、誓願を立てて直ちにそれを果たすことなしに、一日たりとも過ごされたことはありませんでした。清められた両手、純粋な精神、染みなき良心、そしてごく稀な人々にしかない誠実な思考をもって。また、いかなる者の出立がこれほど吉兆に満ち、歩みがこれほど謙虚で、物腰がこれほど節度あり、私的な装いがこれほど端正で、軍装がこれほど引き締まっていたでしょうか。身体を鍛えるにあたって、誰が走る速さをかくも敏捷に高めたでしょうか。誰がかくも身軽にレスリングを繰り広げたでしょうか。誰が跳躍のためにこれほど高く力を凝集させたでしょうか。誰一人、より引き絞って投げ槍を放った者はなく、誰一人、より頻繁に矢を射かけ、あるいは定めた的をより確実に射抜いた者はいませんでした。私たちはかつて、ヌミディア人を「手綱なき者たち」と呼んだ詩人や、騎乗において鞭が疾走の合図でもあれば停止の合図でもある、と総括して詠んだもう一人の詩人に驚嘆したものでした。読んでいる者にはこれは曖昧なことでしたが、あなたが弓を引き絞りながら同時に手綱を緩め、あるいは歩みの鈍い馬を鞭で奮い立たせ、あるいは同じ鞭によって逸走を抑えるのを見て、私たちは理解したのです。あなたにこれを教えたと見えた者たち自身はこれをなし得ず、むしろ、教えたと見えた者たちが今や学んでいるのです。また食物において、いかなる神官の儀礼がより禁欲的でありえましょうか。葡萄酒において、いかなる老人の食卓がより質素でありえましょうか。あなたの奥深き居室の秘められた空間に比べて、ウェスタの祭壇もより神聖ではなく、最高神祇官の寝所もより純潔ではなく、フラーメンの褥もこれほど慎み深くはありません。友人たちへの務めにおいて、同等のものを返されるとなど申しません。あなたは先んじられるのであり、私たちが敬意を示すにあたって先を越すたびに、皇帝によって先を越された私たちの側にあるべきほどの、へりくだった恥じらいをもって顔を赤らめられるのです。そして実に、慣習に従って語るなら御前会議の、私の感慨に従えばあなたの至聖所の、あの席において、かつての支配者の誰も、語るべきことをこれほど慎重に熟考せず、熟考したことを諮問によってこれほど整然と配置せず、配置したことをこれほど成熟した速やかさで処理した者はいませんでした。

構文注3 件
  1. 12qui libenter clarissimum virum collegam meum, quem praesentem habebat occasio, praelatum credidissent

    関係代名詞 qui の導く関係節内の述語動詞 credidissent は接続法過去完了で、事実とは異なる過去の願望的推量を表す(「優先されたと信じたがっていたであろう人々」)。先行詞は ad hoc dictum erexerant animos の意味上の主語である quidam 相当の人物たち。

  2. 14reus voti et illico absolutus

    reus voti は「誓願の義務を負った者」を意味する宗教・法慣用句(voti は義務の対象を表す属格)。続く absolutus(「解放された、義務を果たした」)と対比され、誓いを立てると同時に直ちにそれを敬虔に果たしたことを示す。

  3. 14erubescis pudore tam obnoxio, quam in nobis esse deberet ab imperatore praeventis

    比較構文 tam... quam において、後半は pudor(主語)が省略されており、「皇帝に先を越された(ab imperatore praeventis)私たちに本来あるべき(in nobis esse deberet)ほどの[羞恥]」を意味する。奪格 nobis に分詞 praeventis が一致している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:stoa0045.stoa014.humanitext-lat2:12-14