← アンミアヌス・マルケリヌス

歴史

§16.5.1-16.5.17

ユリアヌスの節制とガリアの善政

ユリアヌスは私生活において厳格な節制と勉学に励み、哲人君主としての公正さと寛容さをもって政務と裁判を執行し、ガリアの人頭税を大幅に引き下げて善政を敷いたが、窮乏した蛮族は再び略奪を激化させた。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§16.5.1

​Primum igitur factuque difficile,1 temperantiam ipse sibi indixit atque retinuit, tamquam adstrictus sumptuariis legibus viveret, quas ex rhetris Lycurgi (id est axibus) Romam translatas, diuque observatas et senescentes, paulatim reparavit Sulla dictator, reputans ex praedictis Democriti, quod ambitiosam mensam fortuna, parcam virtus apponit.

それゆえ、まず第一に、実行することも困難なことであるが、彼はあたかも奢侈禁止法に拘束されて暮らしているかのように、自らに節制を課し、それを維持した。その奢侈禁止法とは、リュクルゴスの掟(すなわち木板)からローマに移入され、長きにわたって遵守されたものの廃れていたのを、スラ独裁官が「豪奢な食卓を調えるのは運であり、質素な食卓を調えるのは徳である」というデモクリトスの言葉を想起して徐々に復活させたものであった。

§16.5.2

​Id enim etiam Tusculanus Cato prudenter definiens, cui Censorii cognomentum, castior vitae indidit cultus: Magna inquit cura cibi, magna virtutis incuria.

というのも、あのトゥスクルム出身のカトー――そのより清廉な生き方ゆえに「ケンソリウス(監察官)」の添え名を与えられた人物――もまた、次のように思慮深く定義していたからである。 「食物への多大な配慮は、徳への多大な無配慮である」と彼は言った。

§16.5.3

​Denique cum legeret libellum assidue, quem Constantius, ut privignum ad studia mittens, manu sua conscripserat, praelicenter disponens quid in convivio Caesaris impendi deberet, phasianum et vulvam et sumen exigi vetuit et inferri, munificis militis vili et fortuito cibo contentus.

ついで、コンスタンティウスがまるで義理の息子を学業へ送り出すかのように自筆で書き記し、カエサルの宴会で何が支出されるべきかをいささか勝手気ままに規定していた冊子を絶えず読みながらも、彼はキジや子宮や豚の乳房を要求して給仕させることを禁じ、一般兵士の安価でありあわせの食べ物に満足していた。

§16.5.4

​Hinc contingebat ut noctes ad officia divideret tripertita, quietis et publicae rei et musarum, quod factitasse Alexandrum legimus Magnum; sed multo hic fortius. Ille namque aenea concha supposita, brachio extra cubile protento pilam tenebat argenteam, ut cum nervorum vigorem sopor laxasset infusus, gestaminis lapsi tinnitus abrumperet somnum.

ここから、彼が夜間を休息、公務、そして学問(ムーサたち)という三つの務めに分割することとなった。我々は、大アレクサンドロスもそうしていたと読んでいるが、この人物ははるかに勇敢であった。というのも、あのアレクサンドロスは青銅の盥を下敷きに置き、寝台の外へ腕を伸ばして銀の球を握り、眠気が流れ込んで神経の張りを緩めたときに、落ちた持物の金属音が眠りを破るようにしていた。

§16.5.5

​Iulianus vero absque instrumento, quotiens voluit evigilavit, et nocte dimidiata semper exsurgens, non e plumis vel stragulis sericis ambiguo fulgore nitentibus, sed ex tapete et sisyra, quam vulgaris simplicitas susurnam appellat, occulte Mercurio supplicabat, quem mundi velociorem sensum esse motum mentium suscitantem, theologicae prodidere doctrinae; atque in tanto rerum defectu, explorate rei publicae munera cuncta curabat.

しかしユリアヌスは器具を用いず、望むときはいつでも目覚め、常に夜半に起き上がり、羽毛や定かならぬ輝きを放つ絹の敷布からではなく、絨毯や、俗な素朴さで「ススルナ」と呼ばれる粗毛の外套から起き上がって、密かにメルクリウスに祈りを捧げていた。神学の教説が伝えたところによれば、この神は世界のより敏捷な知性であり、精神の運動を呼び覚ます存在である。そしてこれほど物資が不足している中で、彼は公務のあらゆる務めを用心深く処理していた。

§16.5.6

​Post quae ut ardua et seria terminata, ad procudendum ingenium vertebatur, et incredibile quo quantoque ardore,2 principalium rerum notitiam celsam indagans, et quasi pabula quaedam animo ad sublimiora scandenti conquirens, per omnia philosophiae membra prudenter disputando currebat.

これらの困難で重大な事柄が終わると、彼は知性を鍛錬することへと向かい、驚くほどの激しい熱意をもって、根本的事柄に関する高邁な知見を探求し、より崇高な高みへと登る精神の滋養となるものを求めるかのように、哲学のあらゆる部門を慎重に論究しながら巡り歩いた。

§16.5.7

​Sed tamen cum haec effecte pleneque colligeret, nec humiliora despexit, poeticam mediocriter et rhetoricam tractans (ut ostendit orationum epistularumque eius cum gravitate comitas incorrupta) et nostrarum externarumque rerum historiam multiformem. Super his aderat Latine quoque disserendi sufficiens sermo.

しかしながら、これらを効果的かつ完全に集大成しつつも、より卑近な事柄を軽んじることはなく、詩学や修辞学(その品位ある演説や書簡に見られる濁りのない親しみやすさが示す通り)、そして我々の国および諸外国の多種多様な歴史をほどよく修めていた。これらに加えて、ラテン語でも十分に論じる言語能力を備えていた。

§16.5.8

​Si itaque verum est, quod scriptores varii memorant, Cyrum regem et Simonidem lyricum, et Hippian Eleum sophistarum acerrimum, ideo valuisse memoria, quod epotis quibusdam remediis id impetrarunt, credendum est hunc etiam tum adultum totum memoriae dolium (si usquam repperiri potuit) exhausisse. Et haec quidem pudicitiae virtutumque sunt signa nocturna.

それゆえ、もし多様な著述家たちが記していること、すなわちキュロス王や抒情詩人シモニデス、そしてソフィストたちの中で最も鋭敏であったエーリスのヒッピアスが記憶力に優れていたのは、ある種の薬を飲んでそれを達成したからであるということが真実であるならば、この人物はすでに成人していた当時、(もしどこかで見出され得たなら)記憶の甕をまるごと飲み干したのだと信じられねばならない。そしてこれらこそは、夜間における純潔と諸徳の証である。

§16.5.9

​Diebus vero quae ornate dixerit et facete, quaeve in apparatu vel in ipsis egerit congressibus proeliorum, aut in re civili magnanimitate correxit et libertate, suo quaeque loco singulatim demonstrabuntur.

昼間において彼が何を優雅に巧みに語ったか、あるいは戦いの準備や実際の交戦において何を成し遂げたか、あるいは市民的秩序において寛大さと自由をもって何を正したかは、それぞれ相応しい場所で個別に示されるであろう。

§16.5.10

​Cum exercere proludia disciplinae castrensis philosophus cogeretur ut princeps, artemque modulatius incedendi per pyrricham concinentibus disceret fistulis, vetus illud proverbium clitellae bovi sunt impositae; plane non est nostrum onus Platonem crebro nominans exclamabat.

この哲学者が皇族として軍の規律の予備訓練を行うことを強いられ、笛が合奏される中でピュリケーの舞を通じて規則正しく歩行する技術を学ばされたとき、彼はプラトンの名をしばしば口にしながら、あの古い諺を叫んでいた。 「牛に荷鞍が置かれた。明らかに我らの荷ではない」と。

§16.5.11

​Cum inducti essent iussu eius quadam sollemnitate agentes in rebus in consistorium, ut aurum acciperent inter alios, quidam ex eorum consortio, non (ut moris est) pansa chlamyde, sed utraque manu cavata suscepit. Et imperator rapere inquit non accipere sciunt agentes in rebus.

ある儀礼に際して、彼の命令によって査察官たちが他者とともに金貨を受け取るため評議室へと招き入れられたとき、その仲間の一人が、(慣例のように)外套を広げるのではなく、両手をくぼませて受け取った。すると皇帝は言った。 「査察官たちは奪うことを知っており、受け取ることを知らないのだ」と。

§16.5.12

​Aditus a parentibus virginis raptae, eum qui violarat convictum relegari decrevit. Hisque indigna pati querentibus, quod non sit morte multatus, responderat hactenus: Incusent iura clementiam, sed imperatorem mitissimi animi legibus praestare ceteris3 decet.

凌辱された処女の両親から訴え出られた際、彼は有罪とされた犯人を追放刑に処すと決定した。そして彼らが、死刑に処されなかったことに対して不当な扱いを受けていると不満を述べたとき、彼はただこう答えるのみであった。 「法は寛容を非難するかもしれないが、この上なく温和な心を持つ皇帝たる者は、他のすべての法に優越するのがふさわしい」と。

§16.5.13

​Egressurum eum ad expeditionem plures interpellabant ut laesi, quos audiendos provinciarum rectoribus commendabat; et reversus, quid egerint singuli quaerens, delictorum vindictas genuina lenitudine mitigabat.

彼が遠征へと出立しようとするとき、被害を受けたと称する多くの者たちが引き止めたが、彼は彼らを各属州の総督たちに委ねて聴取させ、帰還すると、それぞれが何をなしたかを問い、生まれつきの温厚さをもって過ちに対する処罰を和らげた。

§16.5.14

​Ad ultimum exceptis victoriis, per quas cadentes saepe incolumi contumacia barbaros fudit, quod profuerit anhelantibus extrema penuria Gallis, hinc maxime claret, quod primitus partes eas ingressus, pro capitulis singulis tributi nomine vicenos quinos aureos repperit flagitari, discedens vero septenos tantum munera universa complentes: ob quae tamquam solem sibi serenum post squalentes tenebras affulsisse, cum alacritate et tripudiis laetabantur.

最後に、揺らぐことのない頑迷さを保ちながらもしばしば崩れ落ちる蛮族を打ち破った諸々の勝利を除けば、彼が極度の窮乏に喘ぐガリア人たちにとっていかに有益であったかは、次のことから最も明白となる。すなわち、彼が最初にこの地方に入ったとき、税の名目で頭割りごとに金貨二十五枚が要求されていたのに対し、去る際にはすべての公課を完納してもわずか七枚しか要求されないようにしたのである。このことゆえに、陰鬱な暗闇のあとに澄み渡った太陽が輝き出たかのように、人々は歓喜と跳躍の踊りをもって喜んだ。

§16.5.15

​Denique id eum ad usque imperii finem et vitae scimus utiliter observasse, ne per indulgentias (quas appellant) tributariae rei concederet reliqua.4 Norat enim hoc facto se aliquid locupletibus additurum, cum constet ubique, pauperes inter ipsa indictorum exordia solvere universa sine laxamento compelli.

さらに、彼が帝位と生涯の終わりに至るまで有益に遵守したこととして、いわゆる「恩赦」によって税の未納分を免除しないようにしたことを我々は知っている。というのも、課税の開始とともに貧民たちは猶予なく全額を納入するよう強いられることが至る所で明白である以上、この免除を行うことで自分が富裕層に何かを施すことになるのだと、彼は知っていたからである。

§16.5.16

​Inter has tamen regendi moderandique vias, bonis principibus aemulandas, barbarica rabies exarserat rursus in maius.

しかしながら、優れた君主たちが見習うべきこれらの統治と節度の道が歩まれている最中にも、蛮族の凶暴さは再び激しさを増して燃え上がっていた。

§16.5.17

​Utque bestiae custodum neglegentia raptu vivere solitae, ne his quidem remotis, appositisque fortioribus abscesserunt, sed tumescentes inedia, sine respectu salutis, armenta vel greges incursant, ita etiam illi, cunctis quae diripuere consumptis, fame urgente, agebant aliquotiens praedas, interdum antequam contingerent aliquid, oppetebant.

そして、番人の怠慢によって略奪によって生きることに慣れた野獣が、その番人たちが排除され、より頑強な番人が配置されてさえ立ち去らず、飢えに膨れ上がって命の危険をも顧みずに牛の群れや羊の群れに襲いかかるように、彼らもまた、略奪したすべてのものを消費し尽くすと、飢えに駆り立てられて幾度となく略奪を働き、時には何かにありつく前に命を落としたのである。

構文注4 件
  1. 16.5.1factuque difficile

    形容詞 difficile にスピーヌム奪格(supine in -u)factu が付随し、「なすことにおいて困難な」という限定を表す修飾句を形成している。Primum と並んで文頭に置かれ、後続の主文内容(temperantiam ipse sibi indixit)を先行して評価する挿入的役割を果たしている。

  2. 16.5.6incredibile quo quantoque ardore

    incredibile est のコピュラ est が省略され、疑問代名詞/形容詞(quo quantoque ardore)を伴う間接疑問節的な結合が、副詞的に後続の分詞句(principalium rerum notitiam celsam indagans...)を修飾する慣用表現。「信じがたいほどのいかなる、そしていかに大いなる熱意をもって」という意味をなす。

  3. 16.5.12legibus praestare ceteris

    動詞 praestare は「〜に優越する、凌駕する」の意味で与格支配をとる(legibus ceteris が与格複数)。「他のあらゆる法に優る/超越する」の意。文脈上、皇帝の徳(寛容・温和)が成文法の厳格さに優越し、それを凌駕すべきであるという法思想を述べている。

  4. 16.5.15ne per indulgentias (quas appellant) tributariae rei concederet reliqua

    ne 節は動詞 observasse(遵守した、心掛けた)の目的語/内容規定として機能している(「〜しないように留意した」)。tributariae rei は reliqua(未納分、残余)にかかる属格、per indulgentias は手段・媒介を表す。

翻訳:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 公開)・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.humanitext-lat2:16.5.1-16.5.17