← アンミアヌス・マルケリヌス

歴史

§14.6.1-14.6.9

ローマの騒擾と貴族の退廃への糾弾

ローマ長官オルフィトゥスの失政とワイン不足による騒擾を端緒に、著者はかつて美徳と運命に支えられ発展したローマの歴史を回顧しつつ、立像への執着や過度な装飾にうつつを抜かす現代ローマ貴族の軽薄な退廃を告発する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§14.6.1

​Inter haec Orfitus praefecti potestate regebat urbem aeternam, ultra modum delatae dignitatis sese efferens insolenter, vir quidem prudens, et forensium negotiorum oppido gnarus, sed splendore liberalium doctrinarum minus quam nobilem decuerat institutus. Quo administrante seditiones sunt concitatae graves ob inopiam vini, cuius avidis usibus vulgus intentum, ad motus asperos excitatur et crebros.

こうした事態の最中、オルフィトゥスが長官の職権をもって永遠の都を統轄していたが、委ねられた地位の限度を超えて傲慢に振る舞っており、確かに思慮深く法廷の実務にはきわめて通じていたものの、自由人の教養の輝きにおいては高貴な者にふさわしいほどには教育を受けていなかった。彼の管掌下で、ワインの不足を理由に激しい騒擾が引き起こされた。民衆はその貪欲な消費に執着しており、激しく頻繁な暴動へと駆り立てられやすいのである。

§14.6.2

​Et quoniam mirari posse quosdam peregrinos existimo, haec lecturos forsitan (si contigerit), quam ob rem cum oratio ad ea monstranda deflexerit quae Romae geruntur, nihil praeter seditiones narratur et tabernas et vilitates harum similis alias, summatim causas perstringam, nusquam a veritate sponte propria digressurus.

そして、もし機会があってこの記録を読むことになれば、演説や語りがローマで行われている事柄の叙述へと転じたときに、なぜ騒擾や居酒屋、その他これらに類する卑俗なことばかりが語られるのかと、何人かの外邦人が怪しむこともあるだろうと思われるので、私は決して自ら進んで真実から逸脱することなく、その諸原因を手短に概観することにしよう。

§14.6.3

​Tempore quo primis auspiciis in mundanum fulgorem surgeret victura dum erunt homines Roma, ut augeretur sublimibus incrementis, foedere pacis aeternae Virtus convenit atque Fortuna, plerumque dissidentes, quarum si altera defuisset, ad perfectam non venerat summitatem.1

人間が存在し続ける限り生き永らえる定めにあるローマが、最初の吉兆のもとで現世の栄華へと立ち上がっていた時代、崇高な発展によって拡大するようにと、普段は不和であることが多い「徳」と「運命」が永遠の平和の盟約を結んで合意した。もしそのいずれか一方が欠けていたなら、都が完全なる頂点に達することはなかったであろう。

§14.6.4

​Eius populus ab incunabulis primis ad usque pueritiae tempus extremum, quod annis circumcluditur fere trecentis, circummurana pertulit bella; deinde aetatem ingressus adultam, post multiplices bellorum aerumnas, Alpes transcendit et fretum; in iuvenem erectus et virum, ex omni plaga quam orbis ambit immensus, reportavit laureas et triumphos; iamque vergens in senium, et nomine solo aliquotiens vincens, ad tranquilliora vitae discessit.

その民は、最初の揺籃期から少年期の終末に至るまで――それはおよそ三百年という年月で囲まれているが――城壁を取り巻く戦争に耐え抜いた。次いで成人期に入ると、幾重もの戦争の辛苦を経てアルプスと海峡を越えた。青年期から壮年期へと奮起すると、果てしない世界が取り巻くあらゆる地方から月桂冠と凱旋の栄誉を持ち帰った。そして今や老年へと傾き、時おり名前だけで勝利を収めながら、より平穏な生へと退いたのである。

§14.6.5

​Ideo urbs venerabilis, post superbas efferatarum gentium cervices oppressas, latasque leges, fundamenta libertatis et retinacula sempiterna, velut frugi parens et prudens et dives, Caesaribus tamquam liberis suis regenda patrimonii iura permisit.2

それゆえ、この崇敬すべき都市は、野蛮な諸部族の傲慢な首をねじ伏せ、自由の基礎にして永続する絆たる法を制定したのち、堅実で思慮深く裕福な親のように、自らの子供たちにあたるカエサルたちへ、統治させるべき遺産の権利を委ねた。

§14.6.6

​Et olim licet otiosae sint tribus, pacataeque centuriae, et nulla suffragiorum certamina, sed Pompiliani redierit securitas temporis, per omnes tamen quot orae sunt partesque terrarum, ut domina suscipitur et regina, et ubique patrum reverenda cum auctoritate canities, populique Romani nomen circumspectum et verecundum.

そしてとうの昔から、部族会が活動を止め、百人組会が穏やかとなり、投票の争いが絶えて、ポンピリウスの時代の平穏が戻ってきたとはいえ、あらゆる陸地の沿岸や地上の地域において、都はなお女主人にして女王として受け入れられており、どこでも元老院議員たちの白髪は尊厳ある権威をもって敬われ、ローマ人民の名は慎み深く畏敬されている。

§14.6.7

​Sed laeditur hic coetuum magnificus splendor, levitate paucorum incondita, ubi nati sunt non reputantium, sed tamquam indulta licentia vitiis, ad errores lapsorum atque lasciviam. Ut enim Simonides lyricus docet, beate perfecta ratione victuro, ante alia patriam esse convenit gloriosam.

しかし、集会のこの壮大な輝きは、自らがどこに生まれたのかを顧みず、あたかも悪徳に対して勝手気ままが許されているかのように誤謬と放縦へと滑り落ちていった、少数の者たちの節度なき軽薄さによって損なわれている。というのも、抒情詩人シモーニデースが教えているように、完全に正しい道理に従って幸福に生きようとする者にとって、何よりもまず祖国が名高いことがふさわしいのである。

§14.6.8

​Ex his quidam aeternitati se commendari posse per statuas aestimantes, eas ardenter affectant, quasi plus praemii de figmentis aereis sensu carentibus adepturi, quam ex conscientia honeste recteque factorum, easque auro curant inbracteari, quod Acilio Glabrioni delatum est primo, cum consiliis armisque regem superasset Antiochum. Quam autem sit pulchrum, exigua haec spernentem et minima, ad ascensus verae gloriae tendere longos et arduos, ut memorat vates Ascraeus, Censorius Cato monstravit. Qui interrogatus quam ob rem inter multos ipse statuam non haberet, Malo inquit ambigere bonos, quam ob rem id non meruerim, quam (quod est gravius) cur impetraverim mussitare.

これらの者のうち、ある者たちは立像を通じて自分たちが不滅の記憶に託されうると考え、良心的で正しく行われた行為の自覚からよりも、感覚をもたない青銅の形象から多くの報賞を得られるかのようにそれを熱烈に追い求め、それらに金箔を張らせようと心を砕いている。この栄誉は、アキリウス・グラブリオが知略と武力でアンティオコス王を打ち破ったときに、初めて彼に与えられたものであった。しかし、このような些末で極微なものを軽蔑し、アスクラの詩人が述べるように真の栄光への長く険しい登攀を目指すことがいかに美しくあるかを、ケンソルを務めたカトーが身をもって示した。彼自身が多くの人々の中でなぜ立像を持たないのかと問われたとき、「私は」と彼は言った。 「なぜ自分がそれに値しなかったのかと善人たちが怪しむほうが、なぜそれを手に入れたのかと(こちらの方がより深刻であるが)陰口を叩かれるよりも好ましいのだ」。

§14.6.9

​Alii summum decus in carruchis solito altioribus, et ambitioso vestium cultu ponentes, sudant sub ponderibus lacernarum, quas in collis insertas iugulis ipsis annectunt, nimia subtegminum tenuitate perflabiles,3 exceptantes eas manu utraque et vexantes crebris agitationibus, maximeque sinistra, ut longiores fimbriae tunicaeque perspicue luceant, varietate liciorum effigiatae in species animalium multiformes.

他の者たちは、通常より背の高い四輪馬車や、仰々しい衣服の装いに最高の栄誉を置き、首に掛けられて咽喉そのものに留められたマントの重みの下で汗を流している。そのマントは横糸があまりに薄手で風が吹き抜けるほどであるが、彼らは両手でそれを受け止め、とりわけ左手で頻繁に揺り動かし、織り糸の多様さによって多様な動物の姿に象られた長めの房飾りやチュニックがはっきりと輝くようにしているのである。

構文注3 件
  1. 14.6.3quarum si altera defuisset, ad perfectam non venerat summitatem

    反実仮想過去の条件節(si defuisset)に対し、主節の帰結動詞として接続法過去完了(non venisset)ではなく直説法過去完了(non venerat)が用いられている構文。事態が切迫し、ほぼ現実化しかけたこと、あるいは運命と美徳の不可欠性を劇的かつ確実な事実性をもって強調する修辞的表現である。

  2. 14.6.5regenda patrimonii iura permisit

    動詞 permitto に「目的語(patrimonii iura)+動形容詞(regenda)」が後続する構文。動形容詞が目的・使役的な意味を担い、「財産(帝国)を管理・統治させるために委ねた」という関係を表している。

  3. 14.6.9nimia subtegminum tenuitate perflabiles

    形容詞 perflabiles(対格複数女性)は、関係代名詞節内で 先行詞 lacernarum を受ける関係代名詞(quas)に係る叙述的一致、あるいは挿入句的にマントの性質を描写する対格句。nimia tenuitate は原因・性質の奪格で、「緯糸(よこいと)の過度の薄さゆえに風通しのよい」の意となり、マントの重さ(ponderibus)と生地の薄さ(tenuitate)の対比を際立たせている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.humanitext-lat2:14.6.1-14.6.9