- 底本
- Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.5-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa019.humanitext-lat1:1-7
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-24
ヤコブが孫であるエフラムとマナセを祝福し、兄のマナセではなく弟のエフラムを優先した場面における、霊的な神秘とその名前の象徴的解釈について。また、その後に続くヤコブの息子たち(ルベンら)に対する未来の預言的な言葉の始まりについて。
Primum omnium quantam discimus parentibus referre reue- I rentiam, cum legimus quoniam qui benedicebatur a patre benedictus erat et qui maledicebatur maledictus erat! ideo hanc parentibus gratiam donauit deus, ut filiorum pietas prouocetur. praerogatiua igitur parentum disciplina est filiorum. honora ergo patrem, ut benedicat te. honoret patrem pius propter gratiam, ingratus pro timore. etsi pauper est pater et non habet diuitiarum copias, quas relinquat filiis, habet tamen ultimae benedictionis hereditatem, qua sanctificationis opes successoribus largiatur. et multo plus est beatum quam diuitem fieri.
何よりもまず、父親から祝福された者は祝福され、呪われた者は呪われたと私たちが読むとき、親に対してどれほど大きな敬意を払うべきかを私たちは学ぶのである。神が親にこのような恵みを与えられたのは、子供たちの敬愛の念が呼び起こされるためである。したがって、親の特権とは子供たちのしつけである。それゆえ、父を敬え、彼があなたを祝福するように。敬虔な者は感謝のゆえに父を敬い、恩知らずな者は恐れのゆえに敬う。たとえ父が貧しく、子供たちに遺すべき富の豊かさを持たなくても、彼には最後の祝福という遺産があり、それによって聖化の富を後継者たちに豊かに与えるのである。そして、富む者になることよりも、祝福された者になることの方がはるかに勝っている。
festinabat Ioseph sumere benedictionem. denique et filios suos optulit Manassem et Ephraem, quos benedixit Iacob, ut quia duodecim habebat1 filios et tertius decimus apostolus futurus erat Paulus quasi posterior electus, tertia decima tribus de Manasse et Ephraem nepotibus sanctificaretur in utrumque diuisa, quo Paulus non extra paternarum tribuum numerum inueniretur, qui ueteris testamenti et noui egregius praedicator paternae benedictionis hereditatem sibi quoque profecisse facile conprobaret.
ヨセフは祝福を受け取ることを急いだ。それゆえ、彼は自分の息子たち、マナセとエフラムを連れてきた。ヤコブは彼らを祝福した。それは、ヤコブには十二人の息子がおり、かつ第十三の使徒としてパウロが、いわば後から選ばれた者として現れることになっていたため、マナセとエフラムという孫たちからなる第十三の部族が、二人に分割されることによって聖化され、それによって、旧約と新約の卓越した宣教者であるパウロが、父祖の部族の数の外に見出されることがなく、父祖の祝福の遺産が自分にとっても有益であったことを容易に証明できるようにするためであった。
quam praeclara in hoc mysteria, quod sumens Ioseph filios suos, quos susceperat in Aegypto, Ephraem ad dexteram suam, ad sinistram autem Istrahel patris sui, Manassem autem ad sinistram suam, ad dexteram autem Istrahel, adplicuit eos ante patrem, extendens autem Istrahel manum dexteram inposuit supra caput Ephraem, qui erat iunior et stabat ad sinistram aui, et sinistram suam inposuit supra Manassen, qui erat ad dexteram, et ita inmutatis manibus benedixit eos! in quo et Ioseph naturae ordinem seruauit, ut seniori filio plus deferret, sicut Isaac quoque in Esau priorem filium benedictionem deferre cupiebat, sed minorem filium in typo iunioris populi credidit praeferendum,2 sicut erat ipse a matre praelatus.
このことの中に、なんと素晴らしい神秘があることか。すなわち、ヨセフがエジプトで得た自分の息子たちを連れてきて、エフラムを自分の右手に、すなわち彼の父イスラエルの左手に向かうように、またマナセを自分の左手に、すなわちイスラエルの右手に向かうようにして、彼らを父の前に進ませた。しかし、イスラエルは右手を伸ばして、年下であり祖父の左手側に立っていたエフラムの頭の上に置き、左手を、右手側にいたマナセの上に置いた。そして、このように手を交差させて、彼らを祝福したのである。このことにおいて、ヨセフは自然の秩序を守り、年上の息子をより尊重しようとした。それは、イサクもまた、長男であるエサウに祝福を与えようと望んだのと同じであった。しかし彼(イスラエル)は、年下の民の象徴として、年下の息子が優先されるべきであると信じた。彼自身が母によって優先されたのと同じように。
denique Manasses ex obliuione Latina interpretatione signatur, eo quod populus Iudaeorum oblitus est deum suum, qui fecit eum, et quicumque ex ea plebe crediderit tamquam ex obliuione reuocatur. Ephraem autem fecunditatem fidei interpretatione nominis pollicetur, qui auxit patrem, sicut ait ipse Ioseph dicens: quia auxit me deus in terra humilitatis meae. quod est proprium populi iunioris, qui corpus est Christi augens patrem et deum proprium non relinquens.
実際、マナセはラテン語の解釈では「忘却」から名付けられている。それは、ユダヤの民が自分を造られた神を忘れたからであり、またその民の中から信じる者は誰でも、あたかも忘却から呼び戻されるかのようだからである。一方、エフラムは、その名の解釈によって信仰の豊かさを約束している。彼は父を大いにした。ヨセフ自身が次のように言っている通りである。「神は私の卑しめられた地において私を増大させてくださった。」これは、キリストの体であり、父を増大させ、自分自身の神を捨てない、年下の民に特有のことである。
denique spiritaliter de populis hoc esse mysterium senior declarauit. nam cum filius eum putaret errasse uitio hebetioris aspectus, conuertere uoluit manus eius dicens: non sic pater; hic enim primitiuus est. inpone dexteram tuam supra caput eius. et noluit, sed dixit: scio, fili, scio. et hic erit in populum, et hic exaltabitur, sed frater eius iunior maior illo erit, et semen illius erit multitudo gentium. denique praeferendum Ephraem seniori germano etiam benedictionis serie prophetauit dicens: in uobis benedicetur Istrahel dicentibus: faciat uobis deus sicut Ephraem et Manasse. et ideo cum essent nepotes, in locum filiorum sunt adoptati, ut non essent auitae benedictionis expertes.
実際、老人は、これが諸国民に関する霊的な神秘であることを明らかにした。というのも、息子が、父が視力の衰えのために間違えたと思って、その手を動かそうとして、「父よ、そうではありません。こちらが長子です。あなたの右手を彼の頭の上に置いてください」と言ったとき、彼はそれを拒み、こう言った。「知っている、息子よ、知っている。彼も一つの民となり、彼も大いなる者となるだろう。しかし、彼の弟は彼よりも大いなる者となり、その子孫は多くの国民となるだろう。」実に、エフラムが兄よりも優先されるべきであることを、彼は祝福の言葉においても預言して言った。「あなたたちによってイスラエルは祝福され、人々は『神があなたをエフラムのように、またマナセのようにしてくださるように』と言うであろう。」それゆえ、彼らは孫であったにもかかわらず、息子の立場に養子として迎えられ、祖父の祝福から漏れることがないようにされたのである。
Hac benedictione celebrata uocauit etiam filios suos. et qui ante iuniorem seniori praetulerat coepit a primo, ut in illo mysterii praeferret gratiam, in hoc ordinem seruaret aetatis,3 simul quia ante in duobus benedixerat uniuersos cum omni posteritate et progenie futurorum, ne aut superflua uideretur plebis iterata benedictio aut prior aestimaretur infirma. meritoque repetitam magis adnuntiationem eorum quae posterioribus essent euentura temporibus quam benedictionem conferre se dicit.
この祝福が執り行われた後、彼は自分の息子たちをも呼んだ。そして、先に年下の者を年上の者より優先していた彼は、長男から始めた。それは、前者においては神秘の恩恵を優先し、後者においては年齢の順序を守るためであった。同時にまた、彼があらかじめその二人において、すべての子孫と将来の世代とともに全員を祝福していたため、民に対する祝福の繰り返しが余計なものと思われることも、あるいは最初の祝福が弱いものと見なされることもないようにするためであった。それゆえ彼が、自分が与えるのは祝福というよりは、むしろ後世に起こるであろうことの繰り返された告げ知らせであると言っているのは当然のことである。
denique sic coepit: Ruben primitiuus meus, tu uirtus mea et initium filiorum meorum, durus portari et durus temerarius, adfecisti contumelia. sicut aqua non efferueas; ascendisti enim in cubile patris tui: tunc polluisti torum, quo ascendisti. nonne redargui magis quam benedici uidetur? et ideo prophetia magis quam benedictio est. prophetia etenim adnuntiatio futurorum est, benedictio autem sanctificationis et gratiarum uotiua conlatio.
実際、彼は次のように始めた。「ルベンよ、お前は私の長子、私の力、私の子供たちの始まり。耐え難く、不敵で、お前は侮辱をもたらした。水のように沸き立つな。お前は父の寝床に上ったからだ。そのときお前は、自分が上った寝床を汚した。」これは祝福されるというよりは、むしろ非難されているように見えるのではないか。それゆえに、これは祝福というよりは預言なのである。なぜなら、預言とは未来の出来事の告げ知らせであり、祝福とは聖化と恩恵を願う授与だからである。
- 2ut quia duodecim habebat...
目的節 ut... sanctificaretur(孫たちからなる13番目の部族が聖化されるため)の中に、理由節 quia duodecim... erat(12人の息子がおり、パウロが13番目の使徒となるため)が挿入され、さらにその下に、比較級を伴わない目的の quo 節(Paulus... inueniretur)と、関係節 qui... conprobaret が入れ子状に組み込まれた極めて複雑な長大構文である。
- 3sed minorem filium in typo iunioris populi credidit praeferendum
動詞 credidit の意味上の主語は、直前の Isaac ではなく、文全体の文脈からヤコブ(イスラエル)である。続く sicut erat ipse a matre praelatus(彼自身が母によって優先されたように)における ipse が、創世記で母リベカによってエサウより優先されたヤコブ自身を指していることからも、ヤコブの判断を表していると解釈するのが合理的である。
- 5ut in illo mysterii praeferret gratiam, in hoc ordinem seruaret aetatis
指示代名詞 in illo と in hoc の対比。in illo(あちらにおいて)は以前に行われた「孫たちの祝福」を指し、in hoc(こちらにおいて)は現在行おうとしている「息子たちの祝福」を指す。時間的および文脈上の遠近関係が指示代名詞の選択に反映されている。
翻訳:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 公開)・日本語訳と原文の修正履歴(3 件・最終 2026-09-22)
- 2026-09-22 AI校閲 — 原文 1 件
- 2026-09-21 AI校閲 — 訳文 2 件
