- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi029.humanitext-lat2:14-15
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
ヒスパニア出身の武将で無類の酒豪であったボノススが、失態による処罰を恐れて蜂起した経緯、自死とその遺族へのプロブスの寛大な処置、および彼とゴート族王女との婚姻にまつわるアウレリアヌスの書簡が記録される。
Bonosus domo Hispaniensi fuit, origine Britannus, Galla tamen matre, ut ipse dicebat, rhetoris filius, ut ab aliis comperi, paedagogi litterarii. parvulus patrem amisit atque a matre fortissima educatus litterarum nihil didicit, militavit primum inter ordinarios, deinde inter equites; duxit ordines, tribunatus egit, dux limitis Raetici fuit, bibit quantum hominum nemo. de hoc Aurelianus saepe dicebat, "Non ut vivat natus est, sed ut bibat, "quem quidem diu in honore habuit causa militiae, nam si quando legati barbarorum undecumque gentium venissent, ipsi propinabantur,1 ut eos inebriaret atque ab iis per vinum cuncta cognosceret, ipse quantumlibet bibisset, semper securus et sobrius et, ut Onesimus dicit, scriptor vitae Probi, adhuc in vino prudentior. habuit praeterea rem mirabilem, ut quantum bibisset tantum mingeret, neque umquam eius aut pectus aut venter aut vesica gravaretur.
ボノススはヒスパニアの出身で、出自はブリタンニア人であったが、母親はガリア人であった。彼自身の言によれば修辞学者の息子であり、私が他の者たちから確かめたところでは初等教師の息子であった。幼少期に父を失い、剛毅な母に育てられたものの、学問は何も学ばなかった。最初は正規歩兵として、次いで騎兵として兵役に就いた。百人隊長を務め、軍団幕僚長の任を果たし、ライティア国境の司令官となった。彼は人間のうち誰も及ばないほどに酒を飲んだ。彼についてアウレリアヌスはしばしば「生きるために生まれたのではなく、飲むために生まれたのだ」と語っていたが、それでも軍務のゆえに彼を長く重用した。というのも、いずこの民族からであれ異民族の使節がやって来ると、彼らを酔い潰し、酒を通して彼らからすべてを聞き出させるために、ボノススが彼らの酒席の相手にあてがわれたからである。彼自身はどれほど飲もうとも、常に平然としてしらふであり、プロブス伝の著者オネシムスが語るところによれば、酒が入るといっそう抜け目なくさえあった。さらに彼には驚くべき体質があり、飲んだ分だけ小便を排泄し、胸も腹も膀胱も決して重苦しくなることがなかった。
Hic idem, cum quodam tempore in Rheno Romanas lusorias Germani incendissent, timore ne poenas daret sumpsit imperium, idque diutius tenuit quam merebatur. nam longo gravique certamine a Probo superatus laqueo vitam finivit, cum quidem iocus exstitit, amphoram pendere, non hominem.2 Filios duos reliquit, quibus ambobus Probus pepercit, uxore quoque eius in honore habita et usque ad mortem salario praestito. fuisse enim dicitur, ut et avus meus dicebat, femina singularis exempli et familiae nobilis, gentis tamen Gothicae; quam illi Aurelianus uxorem idcirco dederat ut per eum a Gothis cuncta cognosceret, erat enim illa virgo regalis, exstant litterae ad legatum Thraciarum scriptae de his nuptiis et donis, quae Aurelianus Bonoso dari nuptiarum causa iussit, quas ego inserui: Aurelianus Augustus Gallonio Avito salutem. Superioribus litteris scripseram, ut optimates Gothicas apud Perinthum conlocares, decretis salariis, non ut singulae acciperent, sed ut septem simul unum convivium haberent, cum enim divisae accipiunt, et illae parum sumunt et res publica plurimum perdit, nunc tamen, quoniam placuit Bonoso Hunilam dari, dabis ei iuxta brevem infra scriptum omnia quae praecipimus; sumptu etiam publico nuptias celebrabis. Brevis munerum fuit: Tunicas palliolatas ianthinas subsericas, tunicam auro clavatam subsericam librilem unam, interulas dilores duas, et reliqua quae matronae conveniunt, ipsi dabis aureos Philippeos centum, argenteos Antoninianos mille, aeris sestertium decies.3 Haec me legisse teneo de Bonoso. et potui quidem horum vitam praeterire quos nemo quaerebat, attamen, ne quid fidei deesset, etiam de his quae didiceram intimanda curavi. supersunt mihi Carus, Carinus et Numerianus, nam Diocletianus et qui sequuntur stilo maiore dicendi sunt.
この同じ男が、ある時ライン川でローマの快速艇をゲルマン人に焼き払われた際、処罰を受けることを恐れて帝位を簒奪し、それに値する以上の長きにわたってその地位を維持した。というのも、長く激しい戦いの末にプロブスに打ち破られると、彼は首を吊って生涯を終えたが、その折に「吊るされているのは人間ではなく酒甕だ」という冗談が生じたほどであった。彼は二人の息子を残したが、プロブスはその両名を助命し、彼の妻もまた重んじられて死に至るまで手当が支給された。というのも、私の祖父も語っていたように、彼女は非凡な模範を示す高貴な家柄の女性であり、ただしゴート族の出身であったと言われているからである。アウレリアヌスが彼女をボノススに妻として与えたのは、彼を通じてゴート族からすべてを聞き出させるためであった。彼女は実に王家の処女であったからである。この婚姻と、アウレリアヌスが婚礼のためにボノススに与えるよう命じた賜物について、トラキアの総督宛てに書かれた書簡が現存しており、私はそれを挿入した。 「アウレリアヌス・アウグストゥスよりガッロニウス・アウィトゥスへ挨拶を送る。先の手紙において、ペリントゥスにゴート族の貴婦人たちを住まわせ、手当を支給するよう書いたが、それは個別に受け取るためではなく、七人が共同で一つの食卓を囲むためであった。というのも、彼女たちが個別に受け取ると、彼女らはわずかしか得られないのに国家は甚大な損失を被るからである。しかし今、ボノススにフニラを与えることが決定されたので、下に記された目録に従って、余が命じるすべての品を彼女に与えるがよい。また、婚礼は公費によって執り行うようにせよ。」 賜物の目録は以下のとおりであった。 「スミレ色の半絹の外套付きチュニカ数着、金糸の縁取りのある重さ一ポンドの半絹のチュニカ一着、二重縞の肌着二着、その他上流婦人にふさわしい品々。本人にはフィリッポス金貨百枚、アントニヌス銀貨千枚、青銅のセステルティウス貨百万枚を与えるように。」 ボノススに関して私が読んだと覚えているのはこれらである。そして、誰も求めていなかったこれら人物の生涯を素通りすることもできたのであるが、信憑性に欠けるところがないように、これらの者たちについても私が知りえた事柄を知らせるよう意を用いた。私にはまだカルス、カリヌス、ヌメリアヌスが残っている。というのも、ディオクレティアヌスとそれに続く者たちは、より大いなる文体で語られるべきだからである。
- 14ipsi propinabantur
動詞 propinare(杯を交わす、相手の健康を祝して飲む)の未完了過去受動態3人称複数。主語は直前の legati barbarorum。構文上、他動詞として「彼ら(蛮族の使節たち)がボノスス(ipsi, 与格)の前に飲み相手としてあてがわれた/酒を進呈された」ことを意味する。
- 15amphoram pendere, non hominem
対格不定詞句。先行する名詞 iocus(冗談)の内容を直接説明する同格的役割を果たしている。「首を吊っているのは葡萄酒甕であって人間ではない」という皮肉・嘲笑の言辞を間接話法的に展開した構文。
- 15aeris sestertium decies
金額の慣用表現。decies は副詞「十回(10倍)」で、decies centena milia sestertium(10万セステルティウス×10=100万セステルティウス)の省略表現。aeris は「青銅の」を意味する属格で、貨幣単位 sestertium を修飾・規定している。
