- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi024.humanitext-lat2:30
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
パルミラを率いた女王ゼノビアの出自、軍事・政治的資質、並外れた容姿や品性、そしてアウレリアヌスによる捕縛とローマでの凱旋式およびその後の余生が詳述される。
Zenobia Omnis iam consumptus est pudor, si quidem fatigata re publica eo usque perventum est ut Gallieno nequissime agente optime etiam mulieres imperarent. et quidem peregrina enim, nomine Zenobia, de qua multa iam dicta sunt, quae se de Cleopatrarum Ptolemaeorumque gente iactaret, post Odaenathum maritum imperiali sagulo perfuso per umeros, habitu Didonis ornata, diademate etiam accepto, nomine filiorum Herenniani et Timolai diutius quam femineus sexus patiebatur imperavit, si quidem Gallieno adhuc regente rem publicam regale mulier superba munus obtinuit et Claudio bellis Gothicis occupato vix denique ab Aureliano victa et triumphata concessit in iura Romana. Exstat epistula Aureliani, quae captivae mulieri testimonium fert. nam cum a quibusdam reprehenderetur, quod mulierem veluti ducem aliquem vir fortissimus triumphasset, missis ad senatum populumque Romanum litteris hac se adtestatione defendit: Audio, patres conscripti, mihi obici, quod non virile munus impleverim Zenobiam triumphando. ne illi, qui me reprehendunt, satis laudarent, si scirent1 quae illa sit mulier, quam prudens in consiliis, quam constans in dispositionibus, quam erga milites gravis, quam larga, cum necessitas postulet, quam tristis, cum severitas poscat, possum dicere illius esse quod Odaenathus Persas vicit2 ac fugato Sapore Ctesiphonta usque pervenit. possum adserere tanto apud orientales et Aegyptiorum populos timori mulierem fuisse ut se non Arabes, non Saraceni, non Armenii commoverent. nec ego illi vitam conservassem, nisi eam scissem multum Romanae rei publicae profuisse, cum sibi vel liberis suis orientis servaret imperium. sibi ergo habeant propriarum venena linguarum ii quibus nihil placet, nam si vicisse ac triumphasse feminam non est decorum, quid de Gallieno loquuntur, in cuius contemptu haec bene rexit imperium? quid de divo Claudio, sancto ac venerabili duce, qui eam, quod ipse Gothicis esset expeditionibus occupatus, passus esse dicitur imperare? idque consulte ac prudenter, ut illa servante orientalis fines imperii ipse securius quae instituerat perpetraret. haec oratio indicat quid iudicii Aurelianus habuerit de Zenobia. Cuius ea castitas fuisse dicitur ut ne virum suum quidem scierit nisi temptandis conceptionibus.3 nam cum semel concubuisset, exspectatis menstruis continebat se, si praegnans esset, sin minus, iterum potestatem quaerendis liberis dabat. vixit regali pompa. more magis Persico adorata est, regum more Persarum convivata est. imperatorum more Romanorum ad contiones galeata processit cum limbo purpureo gemmis dependentibus per ultimam fimbriam, media etiam cochlide veluti fibula muliebri adstricta, bracchio saepe nudo. fuit vultu subaquilo, fusci coloris, oculis supra modum vigentibus nigris, spiritus divini, venustatis incredibilis. tantus candor in dentibus ut margaritas eam plerique putarent habere, non dentes. vox clara et virilis. severitas, ubi necessitas postulabat, tyrannorum, bonorum principum clementia, ubi pietas requirebat. larga prudenter, conservatrix thesaurorum ultra femineum modum, usa vehiculo carpentario, raro pilento, equo saepius, fertur autem vel tria vel quattuor milia frequenter cum peditibus ambulasse. venata est Hispanorum cupiditate, bibit saepe cum ducibus, cum esset alias sobria; bibit et cum Persis atque Armeniis, ut eos vinceret. usa est vasis aureis gemmatis ad convivia, iam usa Cleopatranis. in ministerio eunuchos gravioris aetatis habuit, puellas nimis raras, filios Latine loqui iusserat, ita ut Graece vel difficile vel raro loquerentur. ipsa Latini sermonis non usque quaque gnara, sed ut loqueretur pudore cohibito; loquebatur et Aegyptiace ad perfectum modum, historiae Alexandrinae atque orientalis ita perita ut eam epitomasse dicatur; Latinam autem Graece legerat. Cum illam Aurelianus cepisset atque in conspectum suum adductam sic appellasset, Quid est, Zenobia? ausa es insultare Romanis imperatoribus? illa dixisse fertur: Imperatorem te esse cognosco, qui vincis,4 Gallienum et Aureolum et ceteros principes non putavi. Victoriam mei similem credens in consortium regni venire, si facultas locorum pateretur, optavit. ducta est igitur per triumphum ea specie ut nihil pompabilius populo Romano videretur, iam primum ornata gemmis ingentibus, ita ut ornamentorum onere laboraret. fertur enim mulier fortissima saepissime restitisse, cum diceret se gemmarum onera ferre non posse, vincti erant praeterea pedes auro, manus etiam catenis aureis, nec collo aureum vinculum deerat, quod scurra Persicus praeferebat. huic vita ab Aureliano concessa est, ferturque vixisse cum liberis matronae iam more Romanae data sibi posses- sione in Tiburti, quae hodieque Zenobia dicitur, non longe ab Hadriani palatio atque ab eo loco cui nomen est Conchae.
ゼノビア 国家が疲弊し、ガッリエヌスが極めて破廉恥に振る舞う一方で、女たちまでもが見事に統治を行うという事態に立ち至った今、あらゆる羞恥は失われてしまった。実に、異邦の女で、すでに多くのことが語られ、自らをクレオパトラやプトレマイオスたちの家系に属すると誇っていたゼノビアという名の女は、夫オダエナトゥスの死後、肩に皇帝のマントを纏い、ディドの装いを凝らし、王冠さえ戴いて、息子のヘレンニアヌスとティモラウスの名のもとに、女性という性が許す限度を越えて長く統治した。実に、ガッリエヌスがなお国家を統治していた頃から、この誇り高き女は王たる務めを掌握し、クラウディウスがゴート戦争に忙殺されていた間もそれを維持し、ついにアウレリアヌスによって辛うじて打ち破られ、凱旋式で引かれて、ようやくローマの法権に服したのである。この捕虜の女に対して証言を与えるアウレリアヌスの書簡が現存している。なぜなら、きわめて勇敢な男が、あたかも一人の将軍であるかのように女を凱旋式で引いたとして一部の者から非難された際、彼は元老院とローマ市民に宛てて書簡を送り、次のような言明によって自らを弁護したからである。 「元老院議員諸卿、ゼノビアを凱旋式で引いたことによって私が男らしい務めを果たさなかったと非難されているのを耳にしております。まことに、私を非難する者たちであっても、彼女がどのような女であるか、献策においていかに思慮深く、軍勢の配置においていかに確固としており、兵士たちに対してはいかに威厳があり、必要が求めるときにはいかに気前がよく、厳格さが要求するときにはいかに峻厳であるかを知るならば、称賛してもしきれないほどでありましょう。オダエナトゥスがペルシア人を打ち破り、シャープールを敗走させてクテシフォンにまで達したのは、彼女の功績であると言っても過言ではありません。東方やエジプトの諸民にとってこの女が途方もない恐怖の的であったため、アラブ人も、サラセン人も、アルメニア人も身動き一つできなかったと言明することができます。そして、彼女が自らのため、あるいは自らの子供たちのために東方の支配権を守っていたとはいえ、ローマ国家に大いに貢献したことを知らなかったならば、私は彼女の命を助けたりはしなかったでしょう。それゆえ、何事にも不満を抱く者どもには、自らの舌の毒をそのまま味わわせておくがよいのです。なぜなら、女に勝利して凱旋式を挙行することがふさわしくないというのであれば、彼らはガッリエヌスについて何を語るのでしょうか。この女はガッリエヌスを軽蔑しつつ見事に帝国を治めたのではありませんか。神聖にして敬愛すべき指導者たる神君クラウディウスについてはどうでしょうか。クラウディウス自身はゴート遠征に忙殺されていたために、彼女が統治するのを許したと言われているではありませんか。それも熟慮と思慮深さをもってのことであり、彼女が帝国の東方の境界を守ることで、自らが着手した事柄をより安全に成し遂げるためであったのです。」 この演説は、アウレリアヌスがゼノビアについていかなる判断を抱いていたかを示している。彼女の貞淑さは、懐妊を試みる目的以外には自らの夫を知ることさえなかったと言われるほどであった。なぜなら一度臥所を共にした後は月経を待ち、もし妊娠していれば自制し、もし妊娠していなければ再び子を得る機会を与えたからである。彼女は王者の威儀をもって暮らした。むしろペルシアの習俗にならって拝跪され、ペルシアの王たちの習俗にならって宴会を催した。ローマ皇帝たちの習俗にならって兜を着け、縁飾りの端に宝石を垂らした紫の縁飾りを帯び、中央部も女物の留針のように巻貝型の留め具で留め、しばしば腕を露出して民会へと進み出た。顔つきはやや浅黒く浅黒い肌色で、黒い眼は並々ならず輝き、神々しい気概と信じがたい美しさを備えていた。歯の白さは、多くの者が歯ではなく真珠を持っていると思うほどであった。声は澄んで男らしかった。厳格さは必要が求めるときには専制君主のごとく、慈悲は敬虔の念が求めるときには善き皇帝のごとくであった。思慮深く気前がよく、女の度を越えて宝物を保持した。荷馬車を用い、儀仗用馬車を用いることは稀で、馬に乗ることが多く、歩兵たちとともに三マイルあるいは四マイルもしばしば歩いたと伝えられる。ヒスパニア人のごとき熱狂をもって狩猟を行い、普段は節酒していたにもかかわらず、将軍たちとしばしば酒を酌み交わした。ペルシア人やアルメニア人を圧倒するために彼らとも飲んだ。宴会には宝石を散りばめた黄金の器を用い、クレオパトラのものも使った。仕える者としては高齢の宦官を置き、若い召使いの女は極めて稀であった。息子たちにはラテン語を話すよう命じ、ギリシア語は苦労してか稀にしか話さないほどであった。彼女自身はラテン語に完全に精通していたわけではなかったが、羞恥心を抑えて話した。エジプト語も完璧なまでに話し、アレクサンドリアおよび東方の歴史に精通していたため、その要約を自ら著したとさえ言われる。ただしラテン語の歴史書はギリシア語訳で読んだ。アウレリアヌスが彼女を捕らえ、御前に引き出された彼女に次のように問いかけたとき、「どうしたのだ、ゼノビア。ローマの皇帝たちを侮辱する気になったのか」彼女は次のように答えたと伝えられる。 「私はあなたを勝利する皇帝であると認めます。ガッリエヌスやアウレオルスやその他の者たちを皇帝とは見なしませんでした。ヴィクトリアを自分に似た者と信じ、土地の条件が許すならば、統治の共同者として迎えたいと望んでいたのです」こうして彼女は、ローマ市民にとってこれ以上壮麗なものはないと思われるほどの姿で凱旋式の中を引かれた。まず大きな宝石で身を飾られ、その装飾の重さに苦しむほどであった。実にこのきわめて剛胆な女は、宝石の重さに耐えられないと言って、極めて頻繁に立ち止まったと伝えられる。さらに両足は黄金で縛られ、両手も金の鎖で繋がれ、首にも黄金の首輪が欠かさず掛けられており、それをペルシアの道化が前に掲げていた。彼女にはアウレリアヌスによって生命が許され、ハドリアヌスの宮殿やコンカエと呼ばれる場所から遠くないティブルの地に、今日でもゼノビアと呼ばれる所領を与えられ、その後はローマの貴婦人の習俗にならって子供たちとともに暮らしたと伝えられる。
- 30ne illi, qui me reprehendunt, satis laudarent, si scirent
ne は確言・強調を表す副詞的肯定小辞(「まことに」「実に」)であり、否定詞ではない。si scirent(接続法未完了過去=反実仮想・現在)の条件節を受け、帰結節 ne ... laudarent(接続法未完了過去)において「私を非難する者たちであっても、もし知るならば、実に十分に称賛してもしきれないほどであろう」という強い反実仮想を導く。
- 30illius esse quod Odaenathus Persas vicit
illius は所有・帰属・功績を表す述語的属格(genitivus possessivus / proprietatis)で、esse とともに「~の功績である/~に帰する」を意味する。主語は接続詞 quod に導かれる名詞節(quod Odaenathus Persas vicit「オダエナトゥスがペルシア人を破ったこと」)である。
- 30temptandis conceptionibus
動形容詞(ゲルンディウム的形容詞)の奪格(または目的を表す与格)で、nisi と結合して「受胎を試みる目的のほかには」という目的・限定の副詞的機能を果たす。scierit は「知る」の意から転じて夫婦の肉体関係を持つ(cognoscere)婉曲表現として機能している。
- 30Imperatorem te esse cognosco, qui vincis
vincis は直説法現在2人称単数であり、「私を打ち負かすあなたを皇帝として認めます」の意味をなす。関係代名詞 qui の先行詞は te である。
