← ローマ皇帝群像

三十人の僭称帝

§23-25

サトゥルニヌスとテトリクス父子の盛衰

ウァレリアヌス麾下の名将サトゥルニヌスの推戴と厳格さによる殺害、ならびにガリアを統治した大テトリクスの擁立、アウレリアヌスへの降伏と凱旋式後のイタリア総督任用、そして小テトリクスの栄達とカエリウス丘の邸宅のモザイク画について述べる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§23

​Saturninus Optimus ducum Gallieni temporis, sed Valeriano delectus, Saturninus fuit. hic quoque, cum dissolutionem Gallieni, pernoctantis in publico, ferre non posset et milites non exemplo imperatoris sui sed suo regeret, ab exercitibus sumpsit imperium, vir prudentiae singularis, gravitatis insignis, vitae amabilis, victoriarum barbaris etiam ubique notarum. hic ea die, qua est amictus a militibus peplo imperatorio, contione adhibita dixisse fertur: Commilitones, bonum ducem perdidistis et malum principem fecistis. denique cum multa strenue in imperio fecisset, quod esset severior et gravior militibus ab iisdem ipsis a quibus factus fuerat interemptus est. huius insigne est quod convivio discumbere milites, ne inferiora denudarentur, cum sagis iussit, hieme gravibus, aestate perlucidis.

サトゥルニヌス ガッリエヌスの時代の将軍たちの中で最善の者であったが、ウァレリアヌスによって選ばれたのがサトゥルニヌスであった。彼もまた、公の場で夜を明かすガッリエヌスの放埓に耐えかね、自らの皇帝の模範によってではなく自分自身の模範によって兵士たちを統率していたとき、軍隊から帝権を推戴された。彼は比類なき思慮深さ、際立った重厚さ、愛すべき生涯、蛮族の間でも至る所に知れ渡った勝利を誇る人物であった。彼は兵士たちによって皇帝のマントをまとわされたその日、集会を召集して次のように語ったと伝えられる。 「戦友たちよ、諸君は良き将軍を失い、悪しき皇帝を作り出してしまったのだ。」 結局のところ、彼は帝権を握って多くのことを精力的に成し遂げたものの、兵士たちに対してあまりにも厳格で過度に重圧であったため、自分を擁立したまさにその者たちによって殺害された。彼の特筆すべき点として、下半身があらわにならないよう、兵士たちに冬は重く、夏は透ける外套を着て宴席の長椅子に横たわるよう命じたことが挙げられる。

§24

​Tetricus Senior Interfecto Victorino et eius filio mater eius Victoria sive Vitruvia Tetricum senatorem populi Romani praesidatum in Gallia regentem ad imperium hortata, quod eius erat, ut plerique loquuntur, adfinis, Augustum appellari fecit1 filiumque eius Caesarem nuncupavit. et cum multa Tetricus feliciterque gessisset diuque imperasset, ab Aureliano victus, cum militum suorum impudentiam et procacitatem ferre non posset, volens se gravissimo principi et severissimo dedit. versus denique illius fertur, quem furtim ad Aurelianum scripserat: Eripe me his, invicte, malis. Quare cum Aurelianus nihil simplex neque mite aut tranquillum facile cogitaret, senatorem populi Romani eundemque consularem, qui iure praesidali omnes Gallias rexerat, per triumphum duxit, eodem tempore quo et Zenobiam Odaenathi uxorem cum filiis minoribus Odaenathi, Herenniano et Timolao. pudore tamen victus vir nimium severus eum quem triumphaverat2 correctorem totius Italiae fecit, id est Campaniae, Samnii, Lucaniae, Bruttiorum, Apuliae, Calabriae, Etruriae atque Umbriae, Piceni et Flaminiae omnisque annonariae regionis, ac Tetricum non solum vivere, sed etiam in summa dignitate manere passus est, cum illum saepe collegam, nonnumquam commilitonem, aliquando etiam imperatorem appellaret.

大テトリクス ウィクトリヌスとその息子が殺害されたのち、その母ウィクトリア(あるいはウィトルウィア)は、大方の者が言うところによれば彼女の親族であったため、ガリアで総督職を務めていたローマ人民の元老院議員テトリクスに帝位に就くよう勧め、彼をアウグストゥスと呼ばせ、その息子をカエサルと宣言した。そしてテトリクスが多くの事柄を首尾よく成し遂げ、長きにわたり統治したのち、アウレリアヌスに敗れた際、自らの兵士たちの厚顔無恥と放縦に耐えかね、進んでこの上なく重厚にして峻厳な皇帝に身を委ねた。彼が密かにアウレリアヌスに宛てて書き送ったかの詩行は世に知られている。 「無敵の方よ、私をこれらの禍いから救い出したまえ。」 それゆえ、アウレリアヌスはいかなることも容易に単純に、あるいは穏やかに、また平穏に考えることはなかったため、総督の管轄権によって全ガリアを統治していたローマ人民の元老院議員にして執政官経験者である彼を、オダエナトゥスの妻ゼノビア、およびオダエナトゥスの幼い息子たちであるヘレンニアヌスやティモラウスと同じ時に、凱旋式の行進で引き回した。しかしながら、過度に峻厳なこの人物も羞恥心に動かされ、自らが凱旋の栄誉の対象とした者を全イタリア、すなわちカンパニア、サムニウム、ルカニア、ブルッティウム、アープリア、カラブリア、エトルリアおよびウンブリア、ピケヌム、フラミニア、ならびにすべての食糧供給地域の総督に任命し、テトリクスが生きてゆくことのみならず、至高の尊厳にとどまることも許し、彼をしばしば同僚、ときには戦友、折には皇帝とさえ呼んだ。

§25

​Tetricus Iunior Hic puerulus a Victoria Caesar est appellatus, cum illa mater castrorum ab exercitu nuncupata esset, qui et ipse cum patre per triumphum ductus postea omnibus senatoriis honoribus functus est inlibato patrimonio, quod quidem ad suos posteros misit, ut Arellius Fuscus dicit, semper insignis, narrabat avus meus sibi familiarem fuisse neque quemquam illi ab Aureliano aut postea ab aliis principibus esse praelatum. Tetricorum domus hodieque exstat in Monte Caelio inter duos lucos contra Iseum Metellinum, pulcherrima, in qua Aurelianus pictus est utrique praetextam tribuens et senatoriam dignitatem, accipiens ab his sceptrum, coronam, cycladem. pictura est de musivo, quam cum dedicassent, Aurelianum ipsum dicuntur duo Tetrici adhibuisse convivio.

小テトリクス この幼子は、ウィクトリアが軍隊から陣営の母と宣言された際、彼女によってカエサルと呼ばれた。彼自身も父とともに凱旋式で引き回されたが、のちに損なわれぬ家産を保ちながら元老院のあらゆる公職を務め上げ、アレッリウス・フスクスが言うように、常に高名を馳せてその遺産を自らの子孫へと伝えた。私の祖父が語るところによれば、彼は祖父と親しい間柄であり、アウレリアヌスによっても、その後の他の皇帝たちによっても、誰一人として彼より上位に置かれた者はいなかった。カエリウスの丘、メテッルス家のイシス神殿の向かいにある二つの聖林の間に、テトリクス家の一族の邸宅が今日でも建っており、極めて美しく、そこにはアウレリアヌスが両人にプレテクスタと元老院議員の尊厳を授け、彼らから笏、冠、キクラス衣を受け取っている姿が描かれている。それはモザイク画であり、二人のテトリクスがこれを奉納した際、アウレリアヌス自身を饗宴に招いたと伝えられている。

構文注2 件
  1. 24Augustum appellari fecit

    使役動詞 facere に受動不定詞(appellari)が後続する構文。古典期ラテン語散文では facere ut +接続法が標準的であるが、ここでは後代ラテン語や俗語で頻出する「facere +不定詞」による使役表現が用いられている。

  2. 24eum quem triumphaverat

    動詞 triumphare は古典期には自動詞として「凱旋式を挙行する」を意味し、対象には de / ex +奪格を伴うのが通例であるが、ここでは直接目的語(対格 quem)を取る他動詞として用いられ、「〜に対して凱旋式を挙げた」「〜を凱旋式の見世物として行進させた」を意味している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi2331.phi024.humanitext-lat2:23-25