- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi024.humanitext-lat2:13-15
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
小マクリアヌスとクィエトゥスの帝位継承と敗死、およびマクリアヌス家の習俗が記され、続いてパルミラのオダエナトゥスによるペルシア撃退と東方回復の功績、ならびにその暗殺が語られる。
Macrianus Iunior Multa de hoc in patris imperio praelibata sunt, qui numquam imperator factus esset, nisi prudentiae patris eius creditum videretur,1 de hoc plane multa miranda dicuntur, quae ad fortitudinem pertineant iuvenalis aetatis, sed quid ad fata aut quantum in bellis unius valet fortitudo? hic enim vehemens cum prudentissimo patre, cuius merito imperare coeperat, a Domitiano victus triginta (dixi superius) milibus militum spoliatus est, matre nobilis, patre tantum forti et ad bellum parato atque ab ultima militia in summum perveniente ducatum splendore sublimi.
小マクリアヌス この者については、父の帝権の項において多くのことがすでに先触れされた。もし彼の父の思慮深さに信が置かれていると見なされなければ、決して皇帝には立てられなかったであろう。この者については実に、若年期の勇気に関わる多くの称賛すべき事柄が語られている。だが運命に対して何ができようか、あるいは戦いにおいて一人の勇気がどれほど役に立とうか。なぜなら、この猛烈な若者は、その功績によって彼が支配を始めたきわめて思慮深い父とともに、ドミティアヌスに敗れ、(上に述べたように)三万の兵を奪われたからである。母方では高貴であり、父はただ勇敢で戦争に備え、崇高な輝きをもって最下級の兵役から最高位の指揮官職へと上り詰めた人物であった。
Quietus Hic, ut diximus, Macriani filius fuit. cum patre et fratre Ballistae iudicio imperator est factus, sed ubi comperit Odaenathus, qui olim iam orientem tenebat, ab Aureolo Macrianum, patrem Quieti, cum eius fratre Macriano victos, milites in eius potestatem concessisse, quasi Gallieni partes vindicaret, adulescentem cum Ballista praefecto dudum interemit. idem quoque adulescens dignissimus Romano imperio fuit, ut vere Macriani filius, Macriani etiam frater, qui duo adflictis rebus potuerunt rem publicam gerere, videretur. Non mihi praetereundum videtur de Macrianorum familia, quae hodieque floret, id dicere quod speciale semper habuerunt. Alexandrum Magnum Macedonem viri in anulis et argento, mulieres et in reticulis et dextrocheriis et in anulis et in omni ornamentorum genere exsculptum semper habuerunt, eo usque ut tunicae et limbi et paenulae matronales in familia eius hodieque sint, quae Alexandri effigiem de liciis variantibus monstrent. vidimus proxime Cornelium Macrum ex eadem familia virum, cum cenam in Templo Herculis daret, pateram electrinam, quae in medio vultum Alexandri haberet et in circuitu omnem historiam contineret signis brevibus et minutulis, pontifici propinare, quam quidem circumferri ad omnes tanti illius viri cupidissimos iussit, quod idcirco posui quia dicuntur iuvari in omni actu suo qui Alexandrum expressum vel auro gestitant vel argento.
クィエトゥス この者は、われわれが述べたようにマクリアヌスの息子であった。父および兄弟とともにバリスタの判断によって皇帝に立てられた。しかし、以前からすでに東方を掌握していたオダエナトゥスは、クィエトゥスの父マクリアヌスがその兄弟マクリアヌスとともにアウレオルスに敗れ、兵士たちがその権力下に降伏したと知ると、あたかもガッリエヌスの側を擁護するかのように、この青年をかつての長官バリスタとともに殺害した。この青年もまたローマの支配にきわめてふさわしく、困窮した情勢において国家を指導することができた二人であるマクリアヌスの真の息子、またマクリアヌスの真の兄弟であると見なされるほどであった。今日でも栄えているマクリアヌスの一族について、彼らが常に特異なものとして保持していたことを述べるのは、見過ごしてはならないことと私には思われる。男たちは指輪や銀器に、女たちは髪網や腕輪、指輪、あらゆる種類の装飾品に、彫刻されたマケドニアのアレクサンドロス大王を常に持っていた。それは、今日でもその一族の中に、多彩な糸でアレクサンドロスの姿を描き出した婦人用のチュニカや縁飾り、マントが存在するほどである。われわれは先頃、同じ一族の男性コルネリウス・マケルがヘラクレス神殿で宴会を催した際、中央にアレクサンドロスの顔を持ち、周囲に小ぶりで精巧な浮き彫りでその全生涯を収めたエレクトロン製の浅鉢を祭司に乾杯として捧げるのを目撃した。彼はまさにそれを、かの偉大な人物を熱烈に愛慕するすべての人々のあいだで回覧するよう命じたのである。私がこれを記したのは、金であれ銀であれアレクサンドロスの肖像を身につけている者は、あらゆる行動において助けを得られると言われているからである。
Odaenathus Nisi Odaenathus, princeps Palmyrenorum, capto Valeriano, fessis Romanae rei publicae viribus, sumpsisset imperium, in oriente perditae res essent. quare adsumpto nomine primum regali cum uxore Zenobia et filio maiore, cui erat nomen Herodes, minoribus Herenniano et Timolao collecto exercitu contra Persas profectus est. Nisibin primum et orientis pleraque cum omni Mesopotamia in potestatem recepit, deinde ipsum regem victum fugere coegit. postremo Ctesiphonta usque Saporem et eius liberos persecutus captis concubinis, capta etiam magna praeda ad orientem vertit, sperans quod Macrianum, qui imperare contra Gallienum coeperat, posset opprimere, sed illo iam profecto contra Aureolum et contra Gallienum.2 eo interempto filium eius Quietum interfecit, Ballista, ut plerique adserunt, regnum usurpante, ne et ipse posset occidi,3 composito igitur magna ex parte orientis statu a consobrino suo Maeonio, qui et ipse imperium sumpserat, interemptus est cum filio suo Herode, qui et ipse post reditum de Perside cum patre imperator est appellatus, iratum fuisse rei publicae deum credo, qui interfecto Valeriano noluit Odaenathum reservare. ille plane cum uxore Zenobia non solum orientem, quem iam in pristinum reformaverat statum, sed et omnes omnino totius orbis partes reformasset, vir acer in bellis et, quantum plerique scriptores loquuntur, venatu memorabili semper inclitus, qui a prima aetate capiendis leonibus et pardis, ursis ceterisque silvestribus animalibus sudorem officii virilis impendit quique semper in silvis ac montibus vixit, perferens calorem, pluvias et omnia mala quae in se continent venatoriae voluptates. quibus duratus solem ac pulverem in bellis Persicis tulit, non aliter etiam coniuge adsueta, quae multorum sententia fortior marito fuisse perhibetur, mulier omnium nobilissima orientalium feminarum et, ut Cornelius Capitolinus adserit, speciosissima.
オダエナトゥス パルミラ人の首長オダエナトゥスが、ウァレリアヌスが捕縛され、ローマ国家の力が疲弊したときに支配権を握っていなかったならば、東方の情勢は破滅していただろう。それゆえ、まず王の称号を帯びて、妻ゼノビア、およびヘロデスという名であった長男、より年少のヘレンニアヌスとティモラオスとともに軍勢を集め、ペルシア人に対して進軍した。まずニシビスと東方の大部分をメソポタミア全域とともに支配下に奪還し、次いで王自身を撃破して敗走させた。最後にクテシフォンまでシャープールとその子らを追撃し、側室たちを捕虜とし、また莫大な戦利品を奪って東方へ引き返した。ガッリエヌスに対して帝位を主張し始めていたマクリアヌスを制圧できると期待してのことだったが、その者はすでにアウレオルスとガッリエヌスに向かって出発していた。彼が殺害されると、〔オダエナトゥスは〕その息子クィエトゥスを殺害した。多くの者が主張するように、自分自身も殺されまいとしてバリスタが王位を僭称したためである。こうして東方の情勢を大部分整えたのち、自身も帝権を握っていた従兄弟マエオニウスによって、ペルシアからの帰還後に父とともに皇帝と称されていた息子ヘロデスとともに殺害された。ウァレリアヌスが殺された後、オダエナトゥスを存続させようとしなかった神は、国家に対して怒っていたのだと私は信じる。彼は実に、妻ゼノビアとともに、すでに旧来の状態へと復興させていた東方だけでなく、まったく全世界のあらゆる地域をも復興させたであろう。戦いにおいて鋭鋒を誇り、多くの著作家が語るように、記憶に残る狩猟によって常に名高い人物であり、幼少期からライオンや豹、熊やその他の野生動物を捕獲することに男らしい務めの汗を注ぎ、常に森や山の中で生活し、暑さ、雨、そして狩猟の快楽がその内に含むあらゆる苦難に耐え忍んだ。これらのことによって鍛えられ、彼はペルシア戦争において太陽と塵埃に耐えたのであり、同様に慣れ親しんでいた妻もまたそうであった。彼女は多くの者の意見によれば夫よりも勇敢であったと言われ、東方のあらゆる女性の中で最も高貴であり、コルネリウス・カピトリヌスが主張するように、最も美しい女性であった。
- 13nisi prudentiae patris eius creditum videretur
非人称受動構文 creditum [esse] videretur に与格 prudentiae が結合した形。動詞 crēdō は与格支配をとるため、受動態では非人称構文(「信頼が置かれる」)となる。全体として直前の qui numquam imperator factus esset と呼応する過去の反実仮想条件文を形成している。
- 15sed illo iam profecto contra Aureolum et contra Gallienum
独立絶対奪格句。直前の sperans quod ... posset opprimere(オダエナトゥスがマクリアヌスを制圧できると期待したこと)に対して逆接の sed で導かれ、「しかしその者(マクリアヌス)はすでに……出撃してしまっていた[ので対決できなかった]」という、オダエナトゥスの期待が外れた背景事情を簡潔に対比・補足している。
- 15Ballista, ut plerique adserunt, regnum usurpante, ne et ipse posset occidi
独立絶対奪格句 Ballista ... usurpante に目的節 ne et ipse posset occidi が接続している。この ne 節は主節の動詞 interfecit ではなく絶対奪格の中の usurpante に係り、「自分自身も殺されることのないようにバリスタが王位を僭称したため[その対抗としてオダエナトゥスがクィエトゥスを殺害した]」というバリスタ側の動機・意図を示す。
