← ローマ皇帝群像

三十人の僭称帝

§1-3

序言と僭称帝クリアデスおよびポストゥムス

著者は三十人の僭主たちを短く一巻にまとめる意図を表明したのち、ペルシア軍を引き入れて僭称したクリアデスと、ガリアを善政によって治めながらも反乱で斃れたポストゥムスの事績およびウァレリアヌスの推薦書簡を記す。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§1

Scriptis iam pluribus libris non historico nec diserto sed pedestri adloquio, ad eam temporum venimus seriem, in qua per annos, quibus Gallienus et Valerianus rem publicam tenuerunt, triginta tyranni occupato Valeriano magnis belli Persici necessitatibus exstiterunt, cum Gallienum non solum viri sed etiam mulieres contemptui haberent, ut suis locis probabitur. sed quoniam tanta obscuritas eorum hominum fuit, qui ex diversis orbis partibus ad imperium convolabant, ut non multa de iis vel dici possint a doctoribus vel requiri, deinde ab omnibus historicis, qui Graece ac Latine scripserunt, ita nonnulli praeter eant ut ut eorum nec nomina frequententur, postremo cum tam varie a plerisque super iis nonnulla sint prodita, in unum eos libellum contuli et quidem brevem, maxime cum vel in Valeriani vel in Gallieni vita pleraque de iis dicta nec repetenda tamen satis constet.

すでに歴史家的でも雄弁でもなく平俗な文体によっていくつかの書物を著してきたが、われわれは、ガッリエヌスとウァレリアヌスが国家を掌握していた時代において、ウァレリアヌスがペルシア戦争の重大な急務に拘束されている間に、三十人の僭主たちが立ち現れた時代系列へと至った。そのとき、各所で証明されるであろうように、男たちのみならず女たちまでもがガッリエヌスを軽蔑していたのである。しかしながら、世界の様々な地域から帝権へと群がり集まったそれらの者たちの無名さはあまりにも甚だしかったため、学者たちによって彼らについて多くが語られることも尋ねられることもありえず、さらにはギリシア語やラテン語で書いたすべての歴史家たちによってある者たちが見過ごされ、彼らの名さえもしばしば言及されることがないほどであり、最後に、多くの者によって彼らに関して幾つかの事柄があまりにも多様に伝えられているので、私は彼らを一巻の、しかも簡潔な書物にまとめたのである。とりわけウァレリアヌスあるいはガッリエヌスの伝記において彼らについての大部分が語られており、それを繰り返すべきではないということは十分に明らかであるからである。

§2

​Cyriades Hic patrem Cyriadem fugiens, dives et nobilis, cum luxuria sua et moribus perditis sanctum senem gravaret, direpta magna parte auri, argenti etiam infinito pondere Persas petiit, atque inde Sapori regi coniunctus atque sociatus, cum hortator belli Romanis inferendi fuisset, Odomastem primum, deinde Saporem ad Romanum solum traxit; Antiochia etiam capta et Caesarea Caesareanum nomen meruit, atque inde vocatus Augustus, cum omnem orientem vel virium vel audaciae terrore quateret, patrem vero interemisset (quod alii historici negant factum), ipse per insidias suorum, cum Valerianus iam ad bellum Persicum veniret, occisus est. neque plus de hoc historiae quicquam mandatum est quod dignum memoratu esse videatur, quem clarum perfugium et parricidium et aspera tyrannis et summa luxuria litteris dederunt.

クリアデス この男は富裕にして貴族であったが、自らの放蕩と身を持ち崩した行状によって清廉な老父を苦しめていたため、父クリアデスから逃れて、黄金の大部分とさらには莫大な重量の銀を略奪してペルシア人たちのもとへと赴いた。そしてそこからシャープール王と結びつき同盟者となり、ローマ人に対して戦争を仕掛けるよう勧奨する者となった上で、まずオドマステスを、次いでシャープールをローマの領土へと引き入れた。さらにアンティオキアとカイサレアを攻略してカエサレアヌスの名に値するものとなり、そこからアウグストゥスと呼ばれ、軍事力あるいは大胆さの恐怖によって全東方を揺るがし、ついには父を殺害したものの(他の歴史家たちはこれが起きたことを否定しているが)、ウァレリアヌスがすでにペルシア戦争へと到来しつつあった時、彼自身が身内の者たちの陰謀によって殺害された。そして、亡命と尊属殺害と過酷な僭主政と極度の放蕩とによって文筆に名をとどめることになったこの男について、記録に値すると思われるようなことは、歴史にこれ以上何ひとつ委ねられていない。

§3

​Postumus Hic vir in bello fortissimus, in pace constantissimo, in omni vita gravis, usque adeo ut Saloninum filium suum eidem Gallienus in Gallia positum crederet,1 quasi custodi vitae et morum et actuum imperialium institutori. sed, quantum plerique adserunt (quod eius non convenit moribus), postea fidem fregit et occiso Salonino sumpsit imperium. ut autem verius plerique tradiderunt, cum Galli vehementissime Gallienum odissent, puerum autem apud se imperare ferre non possent, eum, qui commissum regebat imperium, imperatorem appellarunt missisque militibus adulescentem interfecerunt, quo interfecto ab omni exercitu et ab omnibus Gallis Postumus gratanter acceptus talem se praebuit per annos septem ut Gallias instauraverit, cum Gallienus luxuriae et popinis vacaret et amore barbarae mulieris consenesceret. gestum est tamen a Gallieno contra hunc bellum tunc, cum sagitta Gallienus est vulneratus, si quidem nimius amor erga Postumum omnium erat in Gallicanorum mente populorum, quod summotis omnibus Germanicis gentibus Romanum in pristinam securitatem revocasset imperium,2 sed cum se gravissime gereret, more illo, quo Galli novarum rerum semper sunt cupidi, Lolliano agente interemptus est. Si quis sane Postumi meritum requirit, iudicium de eo Valeriani ex hac epistula, quam ille ad Gallos misit, intelleget: Transrhenani limitis ducem et Galliae praesidem Postumum fecimus, virum dignissimum severitate Gallorum, praesente quo3 non miles in castris, non iura in foro, non in tribunalibus lites, non in curia dignitas pereat, qui unicuique proprium et suum servet, virum quem ego prae ceteris stupeo, et qui locum principis mereatur iure, de quo spero quod mihi gratias agetis, quod si me fefellerit opinio quam de illo habeo, sciatis nusquam gentium reperiri qui possit penitus adprobari. huius filio Postumo nomine tribunatum Vocontiorum dedi, adulescenti qui se dignum patris moribus reddet.

ポストゥムス この人物は戦において最も勇敢であり、平時において最も堅固であり、全生涯において重厚であったため、ガッリエヌスはガリアに滞在していた自らの息子サロニヌスを、あたかも命と品行の護衛者であり皇帝の職務の訓育者であるかのように、この男に託したほどであった。しかし、多くの者が主張するところによれば(これは彼の品行には合致しないが)、彼は後に信義を破り、サロニヌスを殺害して帝権を掌握した。だが、より真実に即して多くの者が伝えたところによれば、ガリア人たちが極めて激しくガッリエヌスを憎悪し、また少年が自分たちを支配することに耐えられなかったため、彼らは委託された帝国を統治していた男を皇帝と呼び、兵士たちを派遣してその若者を殺害したのである。この者が殺害されると、全軍と全ガリア人たちから喜んで迎えられたポストゥムスは、ガッリエヌスが放蕩と酒場に耽り、異民族の女への愛によって老い衰えていた間、七年間にわたってガリア諸州を復興させるほどの手腕を示した。とはいえ、ガッリエヌスが矢によって負傷した時には、ガッリエヌスによってこの男に対して戦争が遂行された。というのも、ポストゥムスに対する過度の愛がすべてのガリア系諸民族の民衆の心の中にあったからであり、それは彼がすべてのゲルマン諸部族を退けてローマ帝国をかつての安寧へと回復させたためであった。しかし、彼が極めて厳格に振る舞ったため、ガリア人たちが常に政変を望むというあの習性に従い、ロリアヌスの画策によって殺害された。もし真にポストゥムスの功績を問う者がいるならば、ウァレリアヌスがガリア人たちへ送った以下の書簡から、彼に対するウァレリアヌスの判断を理解するであろう。 「われわれはライン川対岸の防壁の指揮官およびガリアの総督としてポストゥムスを任命した。彼はガリア人たちの厳格さに極めてふさわしい人物であり、彼が臨在するならば、陣営において兵士が、フォルムにおいて法が、法廷において訴訟が、元老院において威厳が滅びることはなく、また各人に固有の権利と財産を守る人物であり、私が他の誰よりも感嘆する人物であり、当然の権利として最高権力者の地位に値する人物である。彼に関して、私は汝らが余に感謝することを望んでいる。もし私が彼について抱いている見解が私を欺くとするならば、世の中に完全に称賛されうる者などどこにも見出されないと知るがよい。彼の息子であるポストゥムスという名の若者、すなわち父の品行に自らをふさわしくあらせるであろう若者に、余はウォコンティイ族のトリブヌス職を与えた」

構文注3 件
  1. 3in Gallia positum crederet

    動詞 crederet は「委ねる、託す」を意味し、対格 Saloninum filium suum(ガリアにいた息子サロニヌスを)を直接目的語、与格 eidem(彼[ポストゥムス]に)を間接目的語として取る。positum は息子に係る分詞で「駐留していた、配されていた」を表す。

  2. 3quod summotis omnibus Germanicis gentibus Romanum in pristinam securitatem revocasset imperium

    接続詞 quod に導かれる理由節で接続法過去完了 revocasset(= revocavisset)が用いられているのは、著者の客観的事実としての記述ではなく、先行する Gallicanorum mente populorum(ガリア諸民族の心の中)において抱かれていた主観的・認識的な動機を反映する間接話法的な接続法である。

  3. 3praesente quo

    関係代名詞 quo と現在分詞 praesente(praesens の奪格)による絶対奪格構文。「彼がその場に立ち会うとき、彼が臨在するもとで」という条件・状況を表し、先行詞 virum を受けつつ後続の主節(non miles in castris... pereat)の前提条件を成している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi2331.phi024.humanitext-lat2:1-3