← ローマ皇帝群像

二人のマクシミヌス

§12-14

ゲルマニアでの戦果とゴルディアヌスの蜂起

マクシミヌスは自ら先頭に立ってライン川彼方のゲルマニア遠征を敢行し、元老院と民衆に戦勝を誇示したが、その過酷な暴政に対する不満が噴出し、アフリカの反乱軍は老ゴルディアヌスを皇帝に推戴した。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§12

cui Maximinus multa dicitur addidisse, ingressus igitur Germaniam Transrhenanam per triginta vel quadraginta milia barbarici soli vicos incendit, greges abegit, praedas sustulit, barbarorum plurimos interemit, militem divitem reduxit, cepit innumeros, et nisi Germani omnes ad paludes et silvas confugissent, omnem Germaniam in Romanam ditionem redegisset. ipse praeterea manu sua multa faciebat, cum etiam paludem ingressus circumventus esset a Germanis, nisi eum sui cum suo equo inhaerentem liberassent.1 habuit enim hoc barbaricae temeritatis, ut putaret imperatorem manum etiam suam semper debere,2 denique quasi navale quoddam proelium in palude fecit plurimosque illic interemit. Victa igitur Germania litteras Romam ad senatum et populum misit se dictante conscriptas, quarum sententia haec fuit: Non possumus tantum, patres conscripti, loqui quantum fecimus, per quadraginta vel quinquaginta milia Germanorum vicos incendimus, greges abduximus, captivos abstraximus, armatos occidimus, in palude pugnavimus. pervenissemus ad silvas, nisi altitudo paludium nos transire non permisisset. Aelius Cordus dicit hanc omnino ipsius orationem fuisse, credibile est; quid enim in hac est quod non posset barbarus miles? qui pari sententia et ad populum scripsit sed maiore reverentia, idcirco quod senatum oderat, a quo se contemni multum credebat, iussit praeterea tabulas pingi ita ut erat bellum ipsum gestum et ante Curiam proponi, ut facta eius pictura loqueretur, quas quidem tabulas post mortem eius senatus et deponi iussit et exuri.

マクシミヌスはこれに多くのものを付け加えたと言われる。かくてライン川の彼方のゲルマニアに侵入した彼は、蛮族の地三十マイルないし四十マイルにわたって村落を焼き払い、家畜の群れを略奪して連れ去り、戦利品を奪い、蛮族の多くを殺害し、兵士たちを富ませて帰還させ、無数の捕虜を捕らえた。そして、ゲルマニア人全員が沼沢地や森林地帯へ逃げ込まなかったならば、ゲルマニア全土をローマの支配下に屈服させていたことであろう。彼自身もまた自らの手で多くの武勲を立てたが、沼地に踏み入った際には、泥濘に足を取られた彼と乗馬を味方が救出していなかったなら、ゲルマニア人に包囲されていたところであった。実に彼には、皇帝であっても常に自らの腕力を捧げるべきであると考えるという、野蛮な無思慮さがあったのである。果ては沼地でさながら海戦のような戦闘を繰り広げ、そこで多数の敵を殺害した。こうしてゲルマニアを征服すると、彼は自らの口述筆記による書簡をローマの元老院と民衆に送ったが、その趣旨は以下のとおりであった。 「元老院議員諸君、我らは自らが成し遂げたことのすべてを語り尽くすことはできない。ゲルマニア人の地の四十ないし五十マイルにわたって村落を焼き、群れを追い立て、捕虜を連行し、武装兵を殺し、沼地で戦った。沼の深さが我らの通過を阻まなかったならば、森林地帯にまで到達していたであろう」。 アエリウス・コルドゥスはこの演説が完全に彼自身のものであったと述べているが、それは信じるに足る。この文面のどこに野蛮な兵士に書けないようなことがあろうか。彼は民衆に対しても同趣旨の書簡を送ったが、元老院を憎み、元老院から甚だしく侮蔑されていると信じていたため、民衆宛てにはより大きな敬意を込めて書いた。さらに彼は、戦争が実際に行われたとおりに絵画を描かせ、自らの功績を絵画に語らせるべく元老院議事堂の前に掲示させた。もっとも、これらの絵画は彼の死後、元老院の命によって撤去され、焼き払われた。

§13

Fuerunt et alia sub eo bella plurima ac proelia, ex quibus semper primus victor revertit et cum ingentibus spoliis atque captivis, exstat oratio eiusdem missa ad senatum, cuius hoc exemplum est: Brevi tempore, patres conscripti, tot bella gessi quot nemo veterum, tantum praedae in Romanum solum attuli quantum sperari non potuit, tantum captivorum adduxi ut vix sola Romana sufficiant. reliqua orationis ad hanc rem non necessaria. Pacata Germania Sirmium venit, Sarmatis inferre bellum parans atque animo concupiens usque ad Oceanum septentrionales partes in Romanam ditionem redigere; quod fecisset, si vixisset, ut Herodianus dicit, Graecus scriptor, qui ei, quantum videmus, in odium Alexandri plurimum favit. Sed cum Romani eius crudelitatem ferre non possent, quod delatores evocaret, accusatores inmitteret, crimina fingeret, innocentes occideret, damnaret omnes quicumque in iudicium venissent, ex ditissimis hominibus pauperrimos faceret nec aliunde nisi malo alieno pecuniam quaereret, deinde sine delicto consulares viros et duces multos interimeret, alios siccis vehelis exhiberet, alios in custodia detineret, nihil denique praetermitteret, quod ad crudelitatem videretur operari, contra eum defectionem pararunt. nec solum Romani, sed, quia et in milites saeviebat, exercitus qui in Africa erant subita et ingenti sedi- tione Gordianum senem, virum gravissimum, qui erat pro consule, imperatorem fecerunt, cuius factionis hic ordo fuit.

彼の治下では他にも非常に多くの戦争や戦闘があり、彼は常に勝者として先頭に立ち、莫大な戦利品と捕虜を伴って帰還した。同じく彼が元老院に送った演説文が現存しており、その写しは以下のとおりである。 「元老院議員諸君、余は短期間のうちに、いにしえの誰一人として成し得なかったほど多くの戦争を遂行し、思いもよらなかったほどの戦利品をローマの地に持ち帰り、ローマの土地だけでは到底収容しきれぬほどの捕虜を連行した」。 演説の残りの部分は本件には必要ない。ゲルマニアを平定したのち、彼はシルミウムへと赴き、サルマティア人に戦争を仕掛ける準備を整え、北方地域を大洋に至るまでローマの領土に組み入れようと心に熱望した。ギリシア人著述家のヘロディアノスが言うように、もし彼が生き長らえていたならば、それを成し遂げていたであろう。ヘロディアノスは、見る限り、アレクサンデルへの憎しみから彼を大いに贔屓している。しかし、彼が密告者を呼び出し、告発人を差し向け、罪状を捏造し、無実の者を殺害し、裁判にかけられた者を誰彼構わず断罪し、最も富裕な人々を極貧に陥れ、他人の災厄以外からは一切の金銭を求めず、その上、何ら過罪のない執政官経験者たちや多くの指揮官を殺害し、ある者たちを有蓋車に乗せて連行して晒し者にし、ある者たちを投獄し、ついには残虐を尽くすためと見えるあらゆる手段を余すところなく行ったため、ローマ人たちは彼の残虐さに耐えかね、彼に対する反乱を企てた。そしてローマ人のみならず、彼が兵士たちに対しても猛威を振るっていたため、アフリカに駐留していた軍隊も突発的かつ大規模な反乱を起こし、前執政官であった極めて重厚な高齢のゴルディアヌスを皇帝に推戴した。この蜂起の経緯は以下のとおりであった。

§14

Erat fisci procurator in Libya, qui omnes Maximini studio spoliaverat; hic per rusticanam plebem, deinde et quosdam milites interemptus est superantes eos qui rationalem in honorem Maximini defendebant. sed cum viderent auctores caedis eius acrioribus remediis sibi subveniendum esse,3 Gordianum proconsulem, virum, ut diximus, venerabilem, natu grandiorem, omni virtutum genere florentem, ab Alexandro ex senatus consulto in Africam missum, reclamantem et se terrae adfligentem, opertum purpura imperare coegerunt, instantes cum gladiis et cum omni genere telorum, et primo quidem invitus Gordianus purpuram sumpserat; postea vero, cum vidit neque filio neque familiae suae tutum id esse, volens suscepit imperium et appellatus est omnibus Afris Augustus cum filio apud oppidum Thysdrum. inde propere Carthaginem venit cum pompa regali et protectoribus et fascibus laureatis, unde Romam ad senatum litteras misit, quae occiso Vitaliano, duce militum praetorianorum, in odium Maximini gratanter acceptae sunt. appellati etiam Gordianus senex et Gordianus iuvenis

リビアに帝室財務官がおり、彼はマクシミヌスへの阿諛追従からあらゆる人々から財産を略奪していた。この男は、マクシミヌスへの敬意からその財務官を擁護する護衛たちを圧倒した農村の平民たちと、次いで一部の兵士たちによって殺害された。しかし、この殺害の首謀者たちは、より過激な手段によって自らを救わねばならないと悟ると、前執政官たるゴルディアヌス――前述のように、尊厳に満ち、高齢で、あらゆる徳に秀で、元老院議決に基づいてアレクサンデルによりアフリカへ派遣されていた人物――のもとに押し寄せ、剣やあらゆる種類の武器を突きつけて脅迫し、彼が抗議して地面に身を投げ伏して拒絶しているにもかかわらず、紫衣を着せて統治するよう強要した。当初ゴルディアヌスは望まぬまま紫衣をまとったが、後には、それが自らの息子にとっても一族にとっても安全でないことを悟ると、進んで帝位を受け入れ、ティスドルスの町において息子とともに全アフリカ人からアウグストゥスと歓呼された。そこから彼は王者の豪奢な行列、近衛兵、月桂樹で飾られた束棒を従えて急ぎカルタゴに入り、そこからローマの元老院へ書簡を送った。その書簡は、親衛隊長官ヴィタリアヌスが殺害されたこともあって、マクシミヌスへの憎悪ゆえに歓呼をもって迎えられた。そして高齢のゴルディアヌスと若きゴルディアヌスの双方が歓呼されたのである。

構文注3 件
  1. 12cum etiam paludem ingressus circumventus esset a Germanis, nisi eum sui cum suo equo inhaerentem liberassent

    接続詞 cum に導かれる節(「〜したとき」または譲歩「〜した際にも」)の内部に、反実仮想の条件文(接続法過去完了 nisi... liberassent)が埋め込まれている。帰結節の動詞 circumventus esset は直説法完了や周延表現に代わって接続法過去完了のまま置かれ、「味方が救出していなかったならば包囲されていたところであった」という事実に反する結果を表している。

  2. 12habuit enim hoc barbaricae temeritatis, ut putaret imperatorem manum etiam suam semper debere

    指示代名詞の中性単数対格 hoc が主動詞 habuit の直接目的語となり、属格 barbaricae temeritatis はこれに掛かる部分属格(「このような野蛮な無思慮さ」)。後続の接続詞 ut 以下の節は hoc の内容を規定する実質結果節(名詞節)であり、debere の目的語 manum suam(自らの手/腕力)は「戦いに供すべきである・尽くすべきである」という慣用的意味を担っている。

  3. 14acrioribus remediis sibi subveniendum esse

    自動詞 subvenio(与格支配「〜を救う・助ける」)を受動周延詞(動形容詞中性単数 + esse)にした非人称受動構文で、間接話法における不定詞句を形成している。行為者の与格 sibi(「彼ら自身によって」)と、手段・方法の奪格 acrioribus remediis(「より過激な処方/手段によって」)が組み合わさり、「彼ら自身がより激烈な手段によって自らを救わねばならない」の意を表す。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi2331.phi019.humanitext-lat2:12-14