← ローマ皇帝群像

セウェルス・アレクサンデル

§58-60

ゲルマニア遠征とアレクサンデルの暗殺

帝国各地での軍事的勝利、国境警備兵への世襲軍役を条件とする土地支給、およびゲルマニア遠征への出征が語られる。皇帝アレクサンデルは軍紀の厳格さを嫌う兵士たちによってシキリアの村で母とともに殺害され、その治世の記録と死にまつわる凶兆が列挙される。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§58

Actae sunt res feliciter et in Mauretania Tingitana per Furium Celsum et in Illyrico per Varium Macrinum adfinem eius et in Armenia per Iunium Palmatum, atque ex omnibus locis ei tabellae laureatae sunt delatae, quibus in senatu et apud populum lectis vario tempore cum etiam de Isauria optatae venissent, omnibus nominibus est ornatus, iis vero qui rem publicam bene gesserant consularia ornamenta decreta sunt, additis etiam sacerdotiis et agrorum possessionibus iis qui erant pauperes et aevo iam graves, captivos diversarum nationum amicis donavit, si aetas puerilis aut iuvenalis permisit, si qui tamen regii aut nobiliores fuerunt, eos militiae, non tamen magnae, deputavit. sola quae de hostibus capta sunt,1 limitaneis ducibus et militibus donavit, ita ut eorum essent, si heredes eorum militarent, nec umquam ad privatos pertinerent, dicens attentius eos militaturos, si etiam sua rura defenderent. addidit sane his et animalia et servos, ut possent colere quod acceperant, ne per inopiam hominum vel per senectutem possidendum desererentur rura vicina barbariae, quod turpissimum ille ducebat.

マウレタニア・ティンギタナではフリウス・ケルススにより、イリュリクムでは皇帝の親族であるワリウス・マクリヌスにより、アルメニアではユニウス・パルマトゥスにより諸事態は順調に進展し、あらゆる地から彼のもとに月桂樹を巻いた勝利報告の書板が届けられた。これらが元老院および人民の前でさまざまな時期に朗読され、さらにイサウリアからも吉報がもたらされると、彼はあらゆる栄誉名を与えられ、国家のために善戦した者たちには執政官格の名誉が授与され、貧困でしかもすでに高齢の者たちには神官職や農地の所有権まで追加された。彼は諸民族の捕虜について、少年期あるいは青年期の年齢が許すならば友人に贈与したが、王族やより高貴な身分の者がいれば、彼らをごく軽微なものではあるが軍務に配属した。敵から奪取された土地は国境警備部隊の指揮官や兵士たちに贈与し、彼らの相続人が兵役に服する場合にのみ彼らの所有となり、決して民間人に帰属しないように取り計らったが、これは兵士たちが自らの農地をも守ることになれば、より熱心に軍務に服するであろうと考えたからである。さらに彼は、人々が手に入れた土地を耕作できるように家畜と奴隷をこれらの者に加え与え、人手不足や老齢によって異民族に隣接する農地が所有されないまま放棄されることがないようにしたが、彼はそのような事態を極めて恥ずべきこととみなしていたからである。

§59

Post haec cum ingenti amore apud populum et senatum viveret, et sperantibus victoriam cunctis et invitis eum dimittentibus ad Germanicum bellum profectus est, deducentibus cunctis per centum et centum quinquaginta milia, erat autem gravissimum rei publicae atque ipsi, quod Germanorum vastationibus Gallia diripiebatur. pudoremque augebat, quod victis iam Parthis ea natio inminebat rei publicae cervicibus, quae semper etiam minusculis imperatoribus subiecta videbatur, magnis igitur itineribus, laetis militibus contendit, sed cum ibi quoque seditiosas legiones comperisset, abici eas praecepit.2 verum Gallicanae mentes, ut sese habent durae ac retorridae et saepe imperatoribus graves, severitatem hominis nimiam et longe maiorem post Heliogabalum non tulerunt, denique agentem eum cum paucis in Britannia, ut alii volunt in Gallia, in vico cui Sicilia nomen est, non ex omnium sententia sed latrocinantium modo quidam milites et ii praecipue qui Heliogabali praemiis effloruerunt, cum severum principem pati non possent, occiderunt,3 multi dicunt a Maximino inmissos tirones, qui ei ad exercendum dati fuerant, eum occidisse, multi aliter; a militibus tamen constat, cum iniuriose quasi in puerum eundem et matrem eius avaram et cupidam multa dixissent.

これらの後、彼が人民と元老院の間で大いなる敬愛を受けて暮らしていた折、全員が勝利を期待し、また全員が彼を送り出すのを惜しむ中で、ゲルマニア戦争へと出征した。全員が百マイルないし百五十マイルにわたって彼を見送った。しかし、ゲルマン人による略奪によってガリアが蹂躙されていたことは、国家にとっても彼自身にとっても極めて深刻な事態であった。そして、すでにパルティア人を打ち破ったというのに、それまでは取るに足らない皇帝たちにさえ常に屈服していると見なされていたかの部族が国家の首筋に脅威を与えているという事実が、恥辱の念を募らせていた。それゆえ彼は急行軍をもって、歓喜に沸く兵士たちとともに進軍した。しかし、そこでもまた諸軍団が反抗的であることを知ると、彼はそれらを解散するよう命じた。だが、荒々しく短気でしばしば皇帝たちにとって重荷となるガリアの気質は、この人物の過度の、そしてヘリオガバルスの後としてはあまりにも厳格な統制に耐えることができなかった。結局のところ、彼がブリタニアで、あるいは他の者たちが主張するようにガリアで、シキリアという名の村にて少数で滞在していた際、全員の総意からではなく盗賊のごとく、ある兵士たち、とりわけヘリオガバルスの報償によって栄華を極めていた者たちが、厳格な皇帝を容認することができず、彼を殺害した。多くの者は、マクシミヌスによって送り込まれた、訓練のために彼に預けられていた新兵たちが彼を殺したのだと言い、多くの者は別の説明をしている。しかし、まるで子供に対してであるかのように彼自身に対しても、また貪婪で強欲な彼の母に対しても多くの侮辱的な言葉を浴びせかけた上で、兵士たちの手によって〔殺害された〕ことは確かである。

§60

Imperavit annis xiii diebus VIIII. vixit annis XXVIIII mensibus III diebus vii. egit omnia ex consilio matris, cum qua occisus est. Omina mortis haec fuerunt: cum natalem diem commendaret, hostia cruenta effugit et, ut se civiliter gerebat ac permixtus populo erat, albam eius vestem, cum qua constiterat, cruentavit. laurus in Palatio cuiusdam civitatis, a qua proficiscebatur ad bellum, ingens et antiqua tota subito decidit, arbores fici tres, quae ficus eas ferrent quibus Alexandrinarum nomen est, subito ante illius tentorium deciderunt, cum tentoria imperatoria his adnexa essent, mulier Druias eunti exclamavit Gallico sermone, Vadas nec victoriam speres nec te militi tuo credas.4 tribunal ascendit, ut contionaretur et faustum aliquid diceret, et ita coepit Occiso imperatore Heliogabalo. hoc tamen omini fuit quod iturus ad bellum milites adloqui minus fausta oratione coeptaverat.

彼は十三年と九日間統治した。二十九歳と三か月と七日間生きた。すべてのことを母の助言に基づいて行い、その母とともに殺害された。彼の死の不吉な前兆は以下のものであった。彼が誕生日を祝っていた際、血まみれの生贄が逃げ去り、彼が市民風に振る舞って民衆の中に混じっていたため、彼が着て立っていた白い衣を血で汚した。彼が戦争に向けて出発しようとしていた、ある都市の宮廷にあった巨大で古代からの月桂樹が、全体もろとも突如倒れた。アレクサンドリア産と呼ばれるあのイチジクの実をつける三本のイチジクの木が、皇帝の天幕がそれらに結びつけられていたにもかかわらず、突如として天幕の前に倒れた。あるドルイドの女が進軍する彼に向かってガリア語で叫んだ。 「行け、だが勝利を望むな、汝の兵士を信じるな」彼が演説を行い、何か不吉でない縁起の良い言葉を述べようとして演壇に登った際、こう語り始めた。 「皇帝ヘリオガバルスが殺害された時……」 しかし、戦争に赴こうとする者が兵士たちに語りかけるにあたって、このように縁起の悪い演説から口火を切ったことこそが凶兆であった。

構文注4 件
  1. 58sola quae de hostibus capta sunt

    sola は中性名詞 solum(土地、地所)の複数対格として解釈され、関係代名詞 quae の先行詞となって動詞 donavit の直接目的語を構成する。文脈上、後続する sua rura や rura vicina と指示対象が一致している。形容詞 solus の中性複数対格(「〜だけ」)と取ることも文法上は可能であるが、土地の譲渡という政策的文脈から名詞 solum と解するのが自然である。

  2. 59abici eas praecepit

    abici は動詞 abicio の現在受動態不定詞。代名詞 eas は直前の seditiosas legiones を指す対格で、不定詞 abici の意味上の主語。軍団に対して「解散させる」「除隊・武装解除させる」という意味の軍事行政的表現として機能している。

  3. 59agentem eum cum paucis in Britannia, ut alii volunt in Gallia, in vico cui Sicilia nomen est, non ex omnium sententia sed latrocinantium modo quidam milites et ii praecipue qui Heliogabali praemiis effloruerunt, cum severum principem pati non possent, occiderunt

    主文の骨格は quidam milites et ii praecipue... occiderunt(ある兵士たち、とりわけ〜が殺害した)であり、その目的語は文頭の現在分詞句 agentem eum(少数の供を連れて滞在していた彼を)である。滞在地をめぐる異説の挿入(ut alii volunt in Gallia)や、殺害の態様を示す副詞句(non ex omnium sententia sed latrocinantium modo)、理由の従属節(cum... non possent)が主語と主動詞の間に挿入された長大な分離構文(hyperbaton)となっている。

  4. 60Vadas nec victoriam speres nec te militi tuo credas

    vadas は vadere(進む、行く)の接続法現在2人称単数(命令・願望表現)。続く nec... speres および nec... credas も接続法現在を用いた禁止表現(prohibitive subjunctive)であり、否定詞 nec/ne と呼応して「〜するな」という強い戒め・警告を表す。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi2331.phi018.humanitext-lat2:58-60