← ローマ皇帝群像

ディアドゥメニアヌス

§1-3

ディアドゥメヌスの即位と美貌

マクリヌスは軍の支持を繋ぎ止めるため、幼い息子ディアドゥメヌスにアントニヌスの名を授けて共同皇帝とし、兵士や民衆に巨額の金銭と恩賞を約束した。その容貌の美しさと即位時の様子が語られる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§1

Antonini Diadumeni pueri, quem cum patre Opilio Macrino imperatorem dixit exercitus occiso Bassiano factione Macriniana, nihil habet vita memorabile,1 nisi quod Antoninus est dictus et quod ei stupenda omina sunt facta imperii non diutini, ut evenit, nam cum primum innotuit per legiones occisum esse Bassianum, ingens maeror obsedit omnium pectora, quod Antoninum in re publica non haberent, existimantium2 quod cum eo Romanum esset imperium periturum, id ubi Macrino iam imperatori nuntiatum est, veritus ne in aliquem Antoninorum, qui multi ex adfinibus Antonini Pii erant inter duces, exercitus inclinaret, statim contionem parari iussit filiumque suum hunc puerum Antoninum appellavit, contio: Videtis, conmilitones, et me aetatis iam provectae et Diadumenum puerum, quem diu principem, si di faveant, habebitis, intellego praeterea desiderium ingens Antoniniani nominis apud vos manere, quare, quoniam mihi per conditionem fragilitatis humanae non multum superesse videtur ad vitam, hunc puerum Antoninum vobis auctoribus nuncupo diu vobis Antoninum repraesentaturum. adclamatum: Macrine imperator, di te servent. Antonine Diadumene, di te servent. Antoninum dudum omnes rogamus. Iuppiter optime maxime, Macrino et Antonino vitam, tu scis, Iuppiter, Macrinus vinci non potest, tu scis, Iuppiter, Antoninus vinci non potest. Antoninum habemus, omnia habemus. Antoninum nobis di dederunt, patre dignus Antoninus, dignus imperio.

バッシアヌスがマクリヌス派の陰謀によって殺害された後、軍隊によって父オピリウス・マクリヌスとともに皇帝と宣言された少年アントニヌス・ディアドゥメヌスの生涯には、アントニヌスと名づけられたこと、そして結果的にそうなったように、長くは続かない治世に関する驚くべき前兆が起きたことのほかには、記憶に値するものは何もない。というのも、バッシアヌスが殺害されたことが各軍団のあいだに知れ渡るやいなや、国家にアントニヌスがいなくなったことへの巨大な悲痛がすべての者の胸を占め、彼らはローマ帝国が彼とともに滅び去るのではないかと考えたからである。すでに皇帝となっていたマクリヌスにこのことが知らされると、軍隊が司令官たちのあいだにいたアントニヌス・ピウスの親族である多くのアントニヌス家の者の誰かへと傾くのではないかと恐れ、直ちに兵士の集会を準備させ、自らの息子であるこの少年をアントニヌスと呼んだ。集会における演説は次の通りである。 「戦友諸君、諸君が見ている通り、私はすでに老齢であり、少年ディアドゥメヌスこそが、神々が恵み給うならば、諸君が長く元首としていただく者となるであろう。さらに私は、諸君の間にアントニヌスの名への巨大な渇望が残っていることを理解している。それゆえ、人間のはかなさという条件によって私には余命があまり残されていないように思われるので、諸君の承認のもと、長きにわたって諸君にアントニヌスの姿を体現することとなるこの少年を、アントニヌスと命名する。」 歓呼の声が上がった。 「皇帝マクリヌスよ、神々が汝を守護せんことを。アントニヌス・ディアドゥメヌスよ、神々が汝を守護せんことを。われらは以前から皆アントニヌスを求めている。至高至大のユーピテルよ、マクリヌスとアントニヌスに生命を。ユーピテルよ、汝は知っている、マクリヌスが敗北しえないことを。ユーピテルよ、汝は知っている、アントニヌスが敗北しえないことを。われらはアントニヌスを得た、われらはすべてを得た。神々はわれらにアントニヌスを与えてくださった。父にふさわしきアントニヌス、帝国にふさわしき者よ。」

§2

Macrinus imperator dixit: Habete igitur, commilitones, pro imperio aureos ternos, pro Antonini nomine aureos quinos et solitas promotiones sed geminatas. di facient ut haec saepius fiant. dabimus autem per cuncta quinquennia hoc quod hodie putavimus.3 post hoc ipse puerulus Diadumenus Antoninus imperator dixit: Gratias vobis, commilitones, quod me et imperio donastis et nomine, si quidem dignos et me et patrem meum duxistis quos imperatores Romanos diceretis4 et quibus committeretis rem publicam, et pater quidem meus curabit ne desit imperio, ego autem elaborabo ne desim nomini Antoninorum. scio enim me Pii, me Marci, me Veri suscepisse nomen, quibus satis facere perdifficile est. interim tamen causa imperii, causa nominis, id omne quod pater et tantundem promitto, honoribus, ut et venerandus Macrinus pater praesens promisit, duplicatis. Herodianus Graecus scriptor haec praeteriens Diadumenum tantum Caesarem dicit puerum a militibus nuncupatum et cum patre occisum. Hac habita contione statim apud Antiochiam moneta Antonini Diadumeni nomine percussa est, Macrini usque ad iussum senatus dilata est. missae etiam ad senatum litterae quibus nomen Antonini indicatum est. quare etiam senatus imperium id libenter dicitur recepisse, quamvis alii Antonini Caracalli odio id factum putent, paraverat sane paenulas populo coloris russei dare Macrinus imperator in honorem Antonini filii sui, quae vocarentur Antoninianae, ut caracallae Bassiani dictae sunt, adserens melius filium suum Paenuleum vel Paenularium dicendum quam Caracallus esset dictus Bassianus. congiarium etiam per edictum Antoninianum promisit, ut ipsum edictum poterit indicare. verba edicti: Vellem, Quirites, iam praesentes essemus;5 Antoninus vester vobis congiarium sui nominis daret, incideret praeterea et pueros Antoninianos et puellas Antoninianas, quae tam grati nominis gloriam propagarent; et reliqua.

皇帝マクリヌスは言った。 「それゆえ戦友諸君よ、帝位就任に際して各自三枚のアウレウス金貨を、アントニヌスの名に際して各自五枚のアウレウス金貨を、そして恒例の昇進を、それも倍にして受け取るがよい。神々はこれらがより頻繁に行われるようにしてくださるであろう。そしてわれらは、今日算定したこの額を、五年の節目ごとに与えるであろう。」 こののち、幼いディアドゥメヌス・アントニヌス皇帝自身が言った。 「戦友諸君、私に帝権と名との双方を授けてくださったことに感謝する。諸君が私と父の双方を、ローマ皇帝と宣言し国家を委ねるにふさわしい者とみなしてくださった以上、父は帝国に落ち度なきよう配慮し、私はアントニヌスたちの名に恥じぬよう尽力するであろう。私はピウスの、マルクスの、ウェルスの名を引き受けたことを知っており、彼らを満足させることは極めて困難であるからだ。しかし当面の間は、帝権のため、また名のために、父が約束したすべてを、そして同額を約束し、敬愛すべき父マクリヌスがこの場で約束した通り、栄誉を倍加させる。」 ギリシア人の著作家ヘロディアノスはこの出来事を素通りし、少年ディアドゥメヌスは兵士たちからカエサルと宣言されただけであり、父とともに殺害されたと述べている。この集会が開かれたのち、直ちにアンティオキアにおいてアントニヌス・ディアドゥメヌスの名で貨幣が鋳造されたが、マクリヌスのものは元老院の命令まで延期された。アントニヌスの名が報告された書簡も元老院へ送られた。それゆえ元老院もこの帝権を喜んで受け入れたと言われているが、アントニヌス・カラカラへの憎悪からそうしたのだと考える者もいる。皇帝マクリヌスは、息子アントニヌスを称えるために、赤褐色のマントを民衆に与えようと企てていた。それはバッシアヌスの外套がカラカラと呼ばれたように、アントニヌス風マントと呼ばれるはずのものであり、バッシアヌスがカラカラと呼ばれたよりも、自分の息子はパエヌレウスまたはパエヌラリウスと呼ばれる方がよいと主張していた。彼はまたアントニヌス布告を通じて特別分配金を約束したが、それは布告そのものが示しうる通りである。布告の文面は以下の通りである。 「市民諸君、われらがすでにそこに臨席していたらよかったのだが。諸君のアントニヌスがその名にちなむ特別分配金を諸君に授け、さらにアントニヌス少年団とアントニヌス少女団を登録して、かくも歓迎される名の栄光を永続させるであろうに。」以下省略。

§3

His ita gestis signa in Castris et vexilla fieri Antoniniana iussit fecitque Bassiani simulacra ex auro atque argento atque dies septem supplicatio pro Antonini nomine celebrata est. Puer fuit omnium speciosissimus, statura longiuscula, crine flavo, nigris oculis, naso deducto, ad omnem decorem mento composito, ore ad oscula parato, fortis naturaliter, exercitio delicatior. hic ubi primum indumenta coccea et purpurea ceteraque castrensia imperii insignia accepit, quasi sidereus et caelestis emicuit, ut amaretur ab omnibus gratia venustatis. haec de puero sunt dicenda. Nunc veniamus ad omina imperii, quae cum in

これらのことがこのように執り行われたのち、彼は陣営内の軍旗や旗をアントニヌス風のものとするよう命じ、バッシアヌスの彫像を金と銀で製作させ、アントニヌスの名のための祈願祭が七日間にわたって挙行された。この少年はあらゆる者のうちで最も美しく、やや長身で、金髪、黒い瞳、筋の通った鼻、あらゆる美しさに調和した顎、口づけを受けやすい唇を持ち、生来頑健であったが、訓練においてはやや華奢であった。彼が真紅と紫の衣服およびその他の帝権を象徴する陣営の標章を初めて身にまとうと、まるで星のように天上的に輝き出たため、その美しさの魅力ゆえにすべての人から愛された。この少年についてはこれらを語るべきである。さて、治世の前兆へと移ろう、それらは……においても……

構文注5 件
  1. 1Antonini Diadumeni pueri... nihil habet vita memorabile

    文頭の属格 Antonini Diadumeni pueri は、中間に挿入された関係節(quem... imperatorem dixit exercitus...)を挟んで、主節の主語 vita に係る(「少年アントニヌス・ディアドゥメヌスの生涯は……」)。顕著な語順の離隔(hyperbaton)が見られる。

  2. 1existimantium

    現在分詞能動態複数属格の existimantium は、先行する中性複数対格の名詞 pectora ではなく、その所有格 omnium(あるいは「すべての兵士たち」という文脈上の意味的主語)に意味上で一致する意味上の呼応(constructio ad sensum / synesis)である。

  3. 2hoc quod hodie putavimus

    動詞 putavimus は通常の「考える・みなす」ではなく、商業・会計用語としての putare(「計算する」「勘定を合わせる」「算定する」)の意味で用いられており、軍隊への下賜金として算出した金額(金貨三枚および五枚)を指す。

  4. 2dignos... quos imperatores Romanos diceretis

    dignus に続く qui/quod 節で接続法(diceretis, committeretis)をとる、典型的な結果・特性の接続法構文(「〜と宣言するにふさわしい」)。

  5. 2Vellem, Quirites, iam praesentes essemus

    接続法未完了過去 vellem に接続法未完了過去節(ut が省略された iam praesentes essemus)が続く、現在の事実に反する願望を表す構文(「いま諸君のもとに臨席していればよいのだが」)。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi2331.phi016.humanitext-lat2:1-3