← ローマ皇帝群像

ペスケンニウス・ニゲル

§7-9

ニゲルの改革案と軍紀の逸話および神託

ペスケンニウス・ニゲルの行政・軍政改革案や厳格な軍律を示す逸話、セウェルスらとの覇権争いを予言した神託が紹介され、ディオクレティアヌス帝への献辞とともにニゲル伝が締め括られる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§7

potuisset, si cum eo esse voluisset, sed deceptus est consiliis scaevis Aureliani, qui filias suas eius filiis despondens persistere eum fecit in imperio. Hic tantae fuit auctoritatis, ut ad Marcum primum deinde ad Commodum scriberet, cum videret provincias facili administrationum mutatione subverti, primum ut nulli ante quinquennium succederetur provinciae praesidi vel legato vel proconsuli,1 quod prius deponerent potestatem quam scirent administrare. deinde ne novi ad regendam rem publicam accederent praeter militares administrationes intimavit, ut assessores in quibus provinciis adsedissent, in his administrarent. quod postea Severus et deinceps multi tenuerunt, ut probant Pauli et Ulpiani praefecturae, qui Papiniano in consilio fuerunt ac postea, cum unus ad memoriam, alter ad libellos paruisset, statim praefecti facti sunt. huius etiam illud fuit, ut nemo adsideret in sua provincia, nemo administraret nisi Romae Romanus, hoc est oriundus urbe.2 addidit praeterea consiliariis salaria, ne eos gravarent quibus adsidebant, dicens iudicem nec dare debere nec accipere. hic erga milites tanta fuit censura, ut, cum apud Aegyptum ab eo limitanei vinum peterent, responderit Nilum habetis et vinum quaeritis? ; si quidem tanta illius fluminis dulcitudo, ut accolae vina non quaerant, idem tumultuantibus iis qui a Saracenis victi fuerant et dicentibus, Vinum non accepimus, pugnare non possumus, Erubescite, inquit, illi qui vos vincunt aquam bibunt. idem Palaestinis rogantibus ut eorum censitio levaretur idcirco quod esset gravata respondit: Vos terras vestras levari censitione vultis; ego vero etiam aerem vestrum censere vellem. Denique Delphici Apollinis vates in motu rei publicae maximo, cum nuntiaretur tres esse imperatores, Severum Septimium, Pescennium Nigrum, Clodium Albinum, consultus quem expediret rei publicae imperare, versum Graecum huiusmodi fudisse dicitur: Optimus est Fuscus, bonus Afer, pessimus Albus. ex quo intellectum Fuscum Nigrum appellatum vaticinatione, Severum Afrum, Album vero Albinum dictum. nec defuit alia curiositas, qua requisitum est qui esset obtenturus rem publicam, ad quod ille respondit alium versum talem: Fundetur sanguis Albi Nigrique animantis, imperium mundi Poena reget urbe profectus. item, cum quaesitum esset quis illi successurus esset, respondisse itidem Graeco versu dicitur: Cui dederint superi nomen habere Pii.3 quod omnino intellectum non est nisi cum Bassianus Antonini, quod verum signum Pii fuit, nomen accepit. item cum quaereretur quamdiu imperaturus esset, respondisse Graece dicitur: Bis denis Italum conscendit navibus aequor, si tamen una ratis transiliet pelagus. ex quo intellectum Severum viginti annos expleturum.

彼とともにいることを望んだならば、役に立ち得たであろうが、アウレリアヌスの不吉な計略に欺かれた。アウレリアヌスは自らの娘たちをニゲルの息子たちと婚約させ、彼に帝位への固執を促したのである。彼は大きな権威を有していたので、行政官の頻繁な交代によって属州が混乱に陥るのを見て、まずマルクスに、次いでコンモドゥスに書き送り、第一に、統治の仕方を理解する前に権力を手放してしまうことがないよう、属州総督、レガトゥス、あるいはプロコンスルに対して五年以前にはいかなる後任も立てられないように求めた。次いで、軍事行政を除いて未熟な者たちが国家の統治に就くことのないよう、法務補佐官たちは自らが補佐を務めた属州において行政を司るべきであると建策した。これは後にセウェルスをはじめ多くの者たちが採用した方針であり、パピニアヌスの参議廷に属し、後に一方は公文書録事官、他方は請願処理官を務めた後に直ちに近衛長官に任じられたパウルスやウルピアヌスの長官職がこれを証明している。さらに、誰も自らの出身属州において補佐官を務めないこと、ローマにおいてはローマ人、すなわち帝都出身の者でなければ誰も統治しないことも、彼の提言によるものであった。加えて、補佐官たちが補佐対象者たちの重荷とならないよう、裁判官は与えることも受け取ることもすべきではないと述べて、彼らに給与を支給した。兵士に対する彼の統制は極めて厳格であり、エジプトにおいて国境守備兵たちが彼に葡萄酒を求めた際、こう答えたほどであった。 「諸君にはナイル川があるというのに、葡萄酒を求めるのか」この川の水が極めて甘美であるため、周辺の住民が葡萄酒を求めないほどであったからである。また、サラセン人に敗れ動揺した兵士たちが、「私たちは葡萄酒を受け取っていないので戦えません」と言った際にも、「恥を知れ」と彼は言った。 「諸君を打ち負かす者たちは水を飲んでいるのだぞ」また、パレスチナ人たちが税負担が過重であるという理由で査定の軽減を求めた際にも、次のように答えた。 「諸君は自らの土地の税査定が軽減されることを望んでいるが、私としては諸君の空気に対しても課税したいほどである」最後に、国家の最大の動乱期において、セプティミウス・セウェルス、ペスケンニウス・ニゲル、クロディウス・アルビヌスの三名の皇帝が存在すると報じられた際、国家のために誰が支配するのが有益であるかを尋ねられたデルポイのアポロンの神託官は、次のようなギリシア語の詩行を詠んだと伝えられる。 「フスクスは最善、アフリカ人は良し、アルブスは最悪なり」このことから、神託においてフスクスがニゲルを、アフリカ人がセウェルスを、アルブスがアルビヌスを指していると理解された。また、誰が国家を掌握するのかを問う別の好奇心も欠けてはおらず、それに対して神託官は次のような別の詩行で答えた。 「アルブスとニゲルなる命あるものの血は流され、ポエニの都を出でし者が世界の覇権を統べん」同様に、誰が彼の後継者となるのかが問われた際にも、同じくギリシア語の詩行で次のように答えたと伝えられる。 「神々がピウスの名を帯びることを許したもう者」これはバッシアヌスが、ピウスの真の象徴であったアントニヌスの名を受けた時に初めて完全に理解された。また、どれほどの期間統治するのかが問われた際にも、ギリシア語で次のように答えたと伝えられる。 「二十の船をもって彼はイタリアの海に乗り出す、ただし一艘の船が大海を渡り切るならば」このことから、セウェルスが二十年の治世を全うすると解釈された。

§9

Haec sunt, Diocletiane maxime Augustorum, quae de Pescennio didicimus ex pluribus libris, non enim facile, ut in principio libri diximus, quisquam vitas eorum mittit in libros, qui aut principes in re publica non fuerunt aut a senatu appellati non sunt imperatores, aut occisi citius ad famam venire nequiverunt. inde quod latet Vindex, quod Piso nescitur, quod omnes illi qui aut tantum adoptati sunt aut a militibus imperatores appellati, ut sub Domitiano Antonius, aut cito interempti vitam cum imperii usurpatione posuerunt, sequitur nunc ut de Clodio Albino dicam, qui quasi socius huius habetur, quod et pariter contra Severum rebellarunt et ab eodem victi atque occisi sunt. de quo ipso neque satis clara exstant, quia eadem fortuna illius fuit quae Pescennii, etiamsi vita satis dispar. Ac ne quid ex iis quae ad Pescennium pertinent praeterisse videamur, licet aliis libris cognosci possint, de hoc Septimio Severo vates dixerunt quod neque vivus neque mortuus in potestatem Severi venturus esset, sed iuxta aquas illi pereundum esset, quod quidam dicunt ipsum Severum de mathesi, qua callebat, dixisse, nec abfuit responsis veritas, cum ille inventus sit iuxta paludem semivivus.

アウグストゥスたちの中で最も偉大なるディオクレティアヌスよ、これらが多くの書物からペスケンニウスについて私たちが知るところとなった事柄である。この書の冒頭で述べたように、国家において元首でなかった者、元老院から皇帝と宣言されなかった者、あるいはあまりに早く殺害されて名声を得ることができなかった者たちの生涯を書物に書き残すことは容易ではないからである。それゆえにウィンデクスは埋もれ、ピソは知られず、養子に迎えられたに過ぎない者たちや、ドミティアヌス治下のアントニウスのように兵士たちによって皇帝と宣言されたに過ぎない者たち、あるいは速やかに殺害されて帝位の簒奪とともに命を落とした者たちのすべてが知られていないのである。今や、セウェルスに対して同じく反乱を起こし、彼によって敗北して殺害されたという点でニゲルの盟友のように見なされているクロディウス・アルビヌスについて語るべき段となった。彼自身についても、生き方は大いに異なっていたとはいえ、その境遇がペスケンニウスと同じであったため、十分に明瞭な記録は残っていない。そして、他の書物によって知られうるとしても、ペスケンニウスに関わる事柄から私たちが何かを見落としたと見なされることのないよう付け加えておくならば、この人物について神託官たちはセプティミウス・セウェルスに対し、彼は生きたままでも死者としてもセウェルスの手中には入らず、水の傍らで死ぬ運命にあると告げていた。ある者たちは、これをセウェルス自身が得意としていた占星術によって語ったのだと言っているが、彼が湿地の傍らで瀕死の状態で発見された以上、その神託に偽りはなかったのである。

構文注3 件
  1. 7ut nulli ante quinquennium succederetur provinciae praesidi vel legato vel proconsuli

    動詞 succedo(与格支配「〜の後任となる」)が非人称受動構文(succederetur)をとっており、被指名者である属州総督らが与格(nulli ... provinciae praesidi vel legato vel proconsuli)で置かれている。「いかなる総督・副官・前執政官に対しても、五年以前には後任が立てられないように」という規範的な内容を表す接続法。

  2. 7nemo administraret nisi Romae Romanus, hoc est oriundus urbe

    Romae は地格(「ローマにおいて」)、Romanus は主格で nemo に対する限定・同格的補足(「ローマ人である者でなければ」)。直後の hoc est oriundus urbe(すなわち首都出身の者)が Romanus を説明している。「ローマにおいてローマ人、すなわち首都出身の者でない限りは誰も統治しないように」と解する。

  3. 8Cui dederint superi nomen habere Pii

    ギリシア語神託の詩行訳。先行詞 is(あるいは ei)が省略された関係代名詞 cui(与格)から始まる。dederint は完了接続法または未来完了(「神々が許したもう[者]」)。不定詞構文 nomen habere(名を持つこと)を目的語にとり、Pii は nomen にかかる属格、あるいは述語的に結びつく属格である。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi2331.phi011.humanitext-lat2:7-9