← ローマ皇帝群像

セプティミウス・セウェルス

§1-3

セウェルスの出自と初期の官歴

セウェルスの出自、家系、幼少期の予兆と青年期の官歴が記され、占星術による予言や結婚を経て属州総督に就くまでの経歴が語られる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§1

Interfecto Didio Iuliano Severus Africa oriundus imperium obtinuit, cui civitas Lepti, pater Geta, maiores equites Romani ante civitatem omnibus datam;1 mater Fulvia Pia, patrui magni Aper et Severus consulares, avus paternus Macer, maternus Fulvius Pius fuere, ipse natus est Erucio Claro bis et Severo consulibus, VI idus Apriles. in prima pueritia, priusquam Latinis Graecisque litteris imbueretur, quibus eruditissimus fuit, nullum alium inter pueros ludum nisi ad iudices exercuit,2 cum ipse praelatis fascibus ac securibus ordine puerorum circumstante sederet ac iudicaret, octavo decimo anno publice declamavit. postea studiorum causa Romam venit, latum clavum a divo Marco petiit et accepit, favente sibi Septimio Severo adfini suo, bis iam consulari. Cum Romam venisset, hospitem nanctus qui Hadriani vitam imperatoriam eadem hora legeret, quod sibi omen futurae felicitatis arripuit, habuit et aliud omen imperii: cum rogatus ad cenam imperatoriam palliatus venisset, qui togatus venire debuerat, togam praesidiariam ipsius imperatoris accepit. eadem nocte somniavit lupae se uberibus ut Remum inhaerere vel Romulum, sedit et in sella imperatoria temere a ministro posita, ignarus quod non liceret, dormienti etiam in stabulo serpens caput cinxit et sine noxa expergefactis et adclamantibus familiaribus, abiit.

ディディウス・ユリアヌスが殺害されたのち、アフリカ出身のセウェルスが帝位を獲得した。彼の出身地はレプティス、父はゲタであり、祖先は万人に市民権が与えられる以前のローマの騎士身分であった。母はフルウィア・ピア、大叔父のアペルとセウェルスは元執政官であり、父方の祖父はマケル、母方の祖父はフルウィウス・ピウスであった。彼自身は、エルキウス・クラルス(二度目)とセウェルスが執政官の年、4月8日に生まれた。幼少期、ラテン文学とギリシア文学の手ほどきを受ける前(彼はこれらにきわめて通じていたが)、子供たちの間では裁判官ごっこ以外の遊びをせず、自らファスケスと斧を先導させ、子供たちの列が周囲を取り囲むなか、座して裁決を下していた。18歳の時に公の場で弁論を行なった。のちに勉学のためにローマへ赴き、親族で当時すでに二度執政官を務めていたセプティミウス・セウェルスの後援を受けて、神君マルクスから広い帯(元老院議員身分)を願い出て、これを授けられた。ローマに到着した際、ちょうどその時刻にハドリアヌス帝の伝記を読んでいる宿主に出会い、これを自らの将来の幸運の前兆ととらえたが、帝位に関する別の前兆も得た。すなわち、皇帝の宴会に招かれてトガを着ていくべきであったのにパッリウム(外套)を着用して赴いたところ、皇帝自身の予備のトガを受け取ったのである。同じ夜、彼は自らがレムスあるいはロムルスのように雌狼の乳房に吸い付く夢を見た。また、召使いが無造作に置いた皇帝の座席に、それが許されないこととは知らずに座った。さらに、家畜小屋で眠っていたとき、蛇が彼の頭を巻き、家人たちが目を覚まして大声をあげると、無害のまま立ち去った。

§2

Iuventam plenam furorum, nonnumquam et criminum habuit, adulterii causam dixit absolutusque est a Iuliano proconsule, cui et in proconsulatu successit et in consulatu collega fuit et in imperio item successit, quaesturam diligenter egit omisso tribunatu militari, post quaesturam sorte Baeticam accepit atque inde Africam petiit, ut mortuo patre rem domesticam componeret, sed dum in Africa est, pro Baetica Sardinia ei attributa est, quod Baeticam Mauri populabantur. acta igitur quaestura Sardiniensi legationem proconsulis Africae accepit, in qua legatione cum eum quidam municipum suorum Leptitanus praecedentibus fascibus ut antiquum contubernalem ipse plebeius amplexus esset, fustibus eum sub eiusmodi elogio praeconis cecidit: Legatum populi Romani homo plebeius temere amplecti noli.3 ex quo factum ut in vehiculo etiam legati sederent, qui ante pedibus ambulabant. tunc in quadam civitate Africana, cum sollicitus mathematicum consuluissem4 positaque hora ingentia vidisset astrologus, dixit ei: Tuam non alienam pone genituram. cumque Severus iurasset suam esse, omnia ei dixit quae postea facta sunt.

青年期は狂気、時には犯罪にさえ満ちており、姦通の罪で訴えられたが、プロコンスルのユリアヌスによって無罪とされた。セウェルスはこのユリアヌスの後任としてプロコンスル(属州総督)となり、執政官職では同僚となり、さらに帝位においても同様に後を継いだ。軍事護民官職は務めずにクァエストル(財務官)職を勤勉に務め、財務官職ののち抽選でバイティカ属州を割り当てられたが、父が死去したため家政を整えるべくそこからアフリカへ向かった。しかしアフリカに滞在している間に、マウリ族がバイティカを略奪していたため、バイティカの代わりにサルディニアが彼に割り当てられた。こうしてサルディニアでの財務官職を務め終えると、アフリカ属州総督の副官職を受けた。この副官職の任期中、同郷のレプティス出身者で平民である男が、先行するファスケスを前にして、旧友であるかのように彼を抱擁したため、〔セウェルスは〕布告官の次のような宣告のもとで彼を杖で打たせた。 「平民の身でありながら、ローマ人民の使節を軽率に抱擁することなかれ。」 この出来事から、それまでは徒歩で歩いていた使節たちも、車両に乗って移動するようになった。そのころ、アフリカのある都市で、不安に駆られて占星術師に相談した際、生年月日・出生時刻を設定して並外れた運命を見た占星術師が彼に言った。 「他人のものではなく、お前自身の出生図を出しなさい。」 セウェルスが自分のものだと誓うと、占星術師はのちに起こるすべての出来事を彼に告げた。

§3

Tribunatum plebis Marco imperatore decernente promeruit eumque severissime exsertissimeque egit. uxorem tunc Marciam duxit, de qua tacuit in historia vitae privatae, cui postea in imperio statuas conlocavit, praetor designatus a Marco est non in candida sed in competitorum grege anno aetatis XXXII. tunc ad Hispaniam missus somniavit primo sibi dici, ut templum Tarraconense Augusti, quod iam labebatur, restitueret. dein ex altissimi montis vertice orbem terrarum Romamque despexit, concinentibus provinciis lyra voce vel tibia, ludos absens edidit, legioni IIII Scythicae dein praepositus est circa Massiliam. post hoc Athenas petiit studiorum sacrorumque causa et operum ac vetustatum. ubi cum iniurias quasdam ab Atheniensibus pertulisset, inimicus his factus minuendo eorum privilegia iam imperator se ultus est. dein Lugdunensem provinciam legatus accepit, cum amissa uxore aliam vellet ducere, genituras sponsarum requirebat, ipse quoque matheseos peritissimus, et cum audisset esse in Syria quandam quae id geniturae haberet ut regi iungeretur,5 eandem uxorem petiit, Iuliam scilicet, et accepit interventu amicorum, ex qua statim pater factus

マルクス皇帝の指名により護民官職を獲得し、これをきわめて厳格に、かつ精力的に務めた。そのころマルキアを妻に迎えたが、私生活の歴史においては彼女について沈黙を守ったものの、のちに帝位につくと彼女の像を建立した。32歳の時、マルクス帝により、白衣の特選候補者としてではなく、一般の競合候補者の中からプラエトル(法務官)に指名された。次いでヒスパニアへ派遣された際、まず崩れかけていたタッラコのアウグストゥス神殿を修復せよと告げられる夢を見た。続いて、きわめて高い山の頂から全世界とローマを見下ろし、諸属州がリュラ、歌声、あるいは笛で一斉に合奏する夢を見た。不在のまま競技会を開催し、次いでマッシリア近郊で第4軍団スキティカの指揮官に任命された。こののち、学問、秘儀、建造物や旧跡を訪ねるためにアテナイへ赴いた。そこでアテナイ人からある種の侮辱を受けたため、彼らと不和になり、のちに皇帝となってから特権を削減することで復讐を果たした。次いで副官(総督)としてルグドゥネンシス属州を引き受けた。妻を亡くして別の妻を迎えようとしていたとき、自らも占星術にきわめて通じていたため、花嫁候補たちの出生図を調べた。そして、シリアに王と結ばれるような出生図を持つ女性がいると聞くと、その女性、すなわちユリアを妻に求め、友人たちの仲介によって彼女を娶り、彼女からただちに父となった。

構文注5 件
  1. 1ante civitatem omnibus datam

    前置詞 ante に名詞 civitatem と完了受動分詞 datam が組み合わさった構文で、「万人に市民権が与えられる以前に」という時を表す句(いわゆる ab urbe condita 構文)。のちのカラカラ帝によるアントニヌス勅令(全属州民へのローマ市民権付与)を念頭に置いた記述。

  2. 1nullum alium inter pueros ludum nisi ad iudices exercuit

    nullum alium... nisi(〜のほかにはいかなる…も〜ない)構文。前置詞句 ad iudices は前置詞 ad に複数対格名詞が続く形だが、ここでは「裁判官ごっこ」「法廷ごっこ」という特定の遊びの性格を表す慣用的な表現。

  3. 2Legatum populi Romani homo plebeius temere amplecti noli

    noli + 不定詞(amplecti)による禁止・否定命令構文(「〜するなかれ」)。homo plebeius は主格形だが、呼格の代用として呼びかけの機能を果たしているか、あるいは命令文の主語的同格として置かれている。

  4. 2cum sollicitus mathematicum consuluissem

    伝記の三人称叙述の中で一人称単数接続法過去完了 consuluissem が現れている。写本伝承における consuluisset(三人称単数)の誤写、あるいは自伝史料の引用の痕跡と解釈されるが、文脈上主語はセウェルスである。

  5. 3quae id geniturae haberet ut regi iungeretur

    id geniturae は指示代名詞の中性対格単数 id に部分の属格 geniturae が結合した表現で、「そのような出生図・星回り(のもの)」を指す。続く ut 節(ut regi iungeretur)は id の内容を規定する結果節(あるいは名詞節)。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi2331.phi010.humanitext-lat2:1-3