← ローマ皇帝群像

ペルティナクス

§4-6

皇帝即位と改革への反発

コモドゥス暗殺後、ペルティナクスは元老院と親衛隊から皇帝として擁立され、前帝の弊政を改める各種の政策に着手するが、軍規の引き締めや秩序回復の性急さから軍や元老院の一部に不満と反発を生む。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§4

infestas esse legiones,1 accepto successore alimentorum ei cura mandata est. dein pro consule Africae factus est. in quo proconsulatu multas seditiones perpessus dicitur vaticinationibus carminum quae de templo Caelestis emergunt. post hoc praefectus urbi factus, in qua praefectura post Fuscianum, hominem severum, Pertinax mitissimus et humanissimus fuit et ipsi Commodo plurimum placuit, quia illi esset iterum cum Pertinax factus est. tunc Pertinax interficiendi Commodi conscientiam delatam sibi ab aliis non fugit. Commodo autem interempto Laetus praefectus praetorii et Eclectus cubicularius ad eum venerunt et eum confirmarunt atque in castra duxerunt. illic Pertinax milites adlocutus est, donativum promisit, ingeri sibi imperium a Laeto et Eclecto dixit. fictum est autem quod morbo esset Commodus exstinctus, quia et milites, ne temptarentur, pertimescebant. denique a paucis primum est Pertinax imperator appellatus, factus est autem sexagenario maior imperator pridie kal. Ian. de castris nocte cum ad senatum venisset2 et cellam curiae iussisset aperiri, neque inveniretur aedituus, in Templo Concordiae resedit, et cum ad eum Claudius Pompeianus, gener Marci, venisset casumque Commodi lacrimasset, hortatus Pertinax ut imperium sumeret,3 sed ille recusavit, quia iam imperatorem Pertinacem videbat, statim ergo omnes magistratus cum consule ad curiam venerunt ingressumque Pertinacem nocte imperatorem appellaverunt. ipse autem Pertinax post laudes suas a consulibus dictas et post vituperationem Commodi adclamationibus senatus ostensam egit gratias senatui et praecipue Laeto, praefecto praetorii, quo auctore et Commodus interemptus et ipse imperator est factus. Sed cum Laeto gratias egisset Pertinax, Falco consul dixit: Qualis imperator es futurus, hinc intellegimus, quod Laetum et Marciam, ministros scelerum Commodi, post te videmus. cui Pertinax respondit: Iuvenis es consul nec parendi scis necessitates, paruerunt inviti Commodo, sed ubi habuerunt facultatem, quid semper voluerint ostenderunt, eadem die qua Augustus est appellatus, et Flavia Titiana uxor eius Augusta est appellata, iis horis quibus ille in Capitolium vota solvebat. primus sane omnium ea die qua Augustus est appellatus, etiam patris patriae nomen recepit nec non simul etiam imperium proconsulare nec non ius quartae relationis. quod ominis loco fuit Pertinaci, Ad Palatium ergo Pertinax profectus, quod tunc vacuum erat, quia Commodus in Vectilianis occisus est, petenti signum prima die tribuno dedit militemus,4 exprobrans utique segnitiem temporum superiorum, quod quidem etiam ante in omnibus ducatibus dederat, exprobrationem autem istam milites non tulerunt statimque de imperatore mutando cogitarunt. ea die etiam ad convivium magistratus et proceres senatus rogavit, quam consuetudinem Commodus praetermiserat, sane iam postero kalendarum die cum statuae Commodi deicerentur, gemuerunt milites, simul quia iterum signum idem dederat imperator. timebatur autem militia sub sene imperatore, denique tertium nonarum diem votis ipsis milites Triarium Maternum Lascivium, senatorem nobilem, ducere in castra voluerunt, ut eum rebus Romanis imponerent. sed ille nudus fugit atque ad Pertinacem in Palatium venit et post ex urbe decessit. Timore sane Pertinax coactus omnia quae Commodus militibus et veteranis dederat confirmavit, suscipere se etiam imperium a senatu dixit, quod iam sponte inierat, quaestionem maiestatis penitus tulit cum iureiurando,5 revocavit etiam eos qui deportati fuerant crimine maiestatis, eorum memoria restituta qui occisi fuerant. filium eius senatus Caesarem appellavit, sed Pertinax nec uxoris Augustae appellationem recepit et de filio dixit: cum meruerit. et cum Commodus adlectionibus innumeris praetorias miscuisset, senatus consultum Pertinax fecit iussitque eos, qui praeturas non gessissent sed adlectione accepissent, post eos esse qui vere praetores fuissent. sed hinc quoque grande odium sibi multorum commovit.

軍団が自分に敵対していると述べていたため、後任者を受け入れると食糧管理の職務が彼に委ねられた。次いでアフリカ属州総督に任命された。この総督任期中、彼はカエレスティス神殿から発せられる神託の歌によって引き起こされた多くの反乱に耐え忍んだと言われる。こののち首都長官に任命されたが、厳格な人物であったフスキアヌスの後のこの長官職において、ペルティナクスはきわめて温厚かつ人道的に振る舞い、コモドゥス自身にも大いに気に入られた。コモドゥスが二度目の執政官を務めていた際にペルティナクスが任命されたからである。その時、ペルティナクスは他者から持ちかけられたコモドゥス暗殺の共謀から逃げなかった。コモドゥスが殺害されると、親衛隊長ラエトゥスと侍従エクレクトゥスが彼のもとへ赴き、彼を勇気づけて陣営へと連れて行った。そこでペルティナクスは兵士たちに演説し、特別手当を約束し、皇帝の地位がラエトゥスとエクレクトゥスから自分に押しつけられているのだと語った。しかし、兵士たちが動揺しないよう、コモドゥスは病気で死んだのだと偽られた。こうしてまず少数の者たちによってペルティナクスは皇帝と歓呼されたが、彼が六〇歳を超えて皇帝となったのは一月のカレンダエの前日のことであった。夜間に陣営から元老院へと赴き、議事堂の扉を開けるよう命じたが、堂守が見つからなかったため、コンコルディア神殿に腰を下ろした。そしてマルクス帝の女婿クラウディウス・ポンペイアヌスが彼のもとに来てコモドゥスの非運を嘆いたとき、ペルティナクスは彼に帝位に就くよう促したが、彼はすでにペルティナクスを皇帝と認めていたため辞退した。そのため直ちにすべての政務官が執政官とともに議事堂へ集まり、夜中に入場したペルティナクスを皇帝と歓呼した。ペルティナクス自身は、執政官たちによって述べられた自身の称賛と、元老院の歓呼によって示されたコモドゥスへの非難ののち、元老院、そしてとりわけ、その首謀によりコモドゥスが討たれ自身が皇帝となった親衛隊長ラエトゥスに感謝を述べた。しかし、ペルティナクスがラエトゥスに感謝を捧げたとき、執政官ファルコが言った。 「そなたがどのような皇帝になるかは、コモドゥスの悪行の片棒を担いだラエトゥスやマルキアが、そなたの後ろに控えているのを見ればここから察しがつきます。」 これに対してペルティナクスは答えた。 「執政官殿、そなたは若く、服従の必然というものを知らない。彼らは不本意ながらコモドゥスに従っていたのであり、機会を得るや、自らが常に何を望んでいたかを示したのだ。」 彼がアウグストゥスと歓呼されたその日、彼がカピトリウムで誓願を果たしていたまさにその時刻に、妻のフラウィア・ティティアナもアウグスタと歓呼された。実に彼は、アウグストゥスと歓呼されたその日に、祖国の父の称号を受け、さらに同時に前執政官命令権や第四提議権をも受け取った最初の皇帝であった。これがペルティナクスにとって不吉な前兆となった。そのためペルティナクスは、コモドゥスがウェクティリウス邸で殺害されたため当時は無人であった宮殿へ赴き、初日に合言葉を求めた大隊長に対して「軍務に励もう」と与えたが、これは過去の時代の怠慢を公然と叱責するものであり、以前にもすべての軍指揮権において与えていたものであった。しかし兵士たちはその叱責に耐えられず、直ちに皇帝の交代を考え始めた。その日、彼は政務官たちや元老院の重臣たちを宴会に招いたが、この慣習をコモドゥスは怠っていた。実に早くもカレンダエの翌日、コモドゥスの彫像が引き倒されたとき、皇帝が再び同じ合言葉を与えたことも重なり、兵士たちは嘆息した。老いた皇帝の下での軍務は恐れられていたのである。ついにノーナエの三日前、まさに年頭の誓願の日に、兵士たちは名門の元老院議員トリアリウス・マテルヌス・ラスキウィウスを陣営に連れて行き、彼をローマの最高権力に就けようと欲した。しかし彼は身一つで逃亡し、宮殿のペルティナクスのもとに駆け込み、そののちローマ市を去った。ペルティナクスは恐れに駆られて、コモドゥスが兵士や退役兵に与えていたすべての特権を追認し、すでに自ら就任していた帝位を元老院から引き受けるのだと述べ、宣誓とともに不敬罪の取り調べを完全に廃止し、不敬罪で追放されていた者たちを呼び戻し、殺害されていた者たちの名誉を回復した。元老院は彼の息子をカエサルと歓呼したが、ペルティナクスは妻のアウグスタの称号を受け入れず、息子についても「彼がそれに値するようになった時に」と語った。また、コモドゥスが無数の特別編入によって法務官経験者の序列を混乱させていたため、ペルティナクスは元老院決議を制定し、法務官を務めずに編入によってその身分を得た者たちは、実際に法務官を務めた者たちの下位に就くべきであると命じた。しかしこのことからも、彼は多くの者から大きな憎悪を買うこととなった。

構文注5 件
  1. 4infestas esse legiones

    前の箇所の末尾の dicens に導かれる対格不定詞構文(間接話法)の継続。sibi(与格)は「自分にとって」を意味し、軍規を維持した結果として各軍団が自分に敵対的(infestas)になっているという理由を述べている。

  2. 4de castris nocte cum ad senatum venisset

    接続詞 cum が接続法過去完了 venisset ... iussisset を導く時・状況の副文(歴史的 cum 節)を構成しており、「夜間に陣営から元老院へと赴き……命じたとき」と解する。

  3. 4hortatus Pertinax ut imperium sumeret

    主動詞となる未完了過去または完了(est)が省略された形式(hortatus [est] Pertinax)。接続詞 ut に導かれる従属節 ut ... sumeret は、促す対象(クラウディウス・ポンペイアヌス)に対する名詞節(要求・勧告)。ポンペイアヌスが固辞したためペルティナクス自身が帝位を受け入れる流れとなる。

  4. 5signum prima die tribuno dedit militemus

    militemus(直説法または接続法現在一人称複数:「軍務に励もう」「兵士として務めを果たそう」)は、軍団で日ごとに下される合言葉(tessera / signum)の引用。前帝時代の弛緩を叱責する意味合いを含んでいたため、兵士たちの反感を買う直接の契機となった。

  5. 6quaestionem maiestatis penitus tulit cum iureiurando

    tulit は sustulit(撤廃した・廃止した)の省略的・転訛的用法、あるいは「誓約を伴って(廃止の)法を可決・導入した(legem tulit)」の含意で解される。直後に「不敬罪で追放された者たちを呼び戻した」と続く文脈から、不敬罪の審理手続きを全廃したことを指す。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi2331.phi008.humanitext-lat2:4-6