- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.humanitext-lat2:15-17
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
マルクス・アウレリウスは競技観覧中にも公務を執り行うなど勤勉と高潔を示し、ウェルスの死後は悪評を忍びつつ単独統治者としてストア派の平静さをもって善政を敷いた。彼はマルコマンニ戦争を勝利に導き、戦費調達のために皇室財産を競売に付しながらも戦後に寛大な措置をとった。
Fuit autem consuetudo Marco ut in circensium spectaculo legeret audiretque ac subscriberet, ex quo quidem saepe iocis popularibus dicitur lacessitus. Multum sane potuerunt liberti sub Marco et Vero Geminas et Agaclytus. Tantae autem sanctitatis fuit Marcus ut Veri vitia et celaverit et defenderit, cum ei vehementissime displicerent, mortuumque eum divum appellaverit amitasque eius et sorores honoribus et salariis decretis sublevaverit atque provexerit sacrisque eum plurimis honoraverit. flaminem et Antoninianos sodales et omnes honores qui divis habentur eidem dedicavit. nemo est principum, quem non gravis fama perstringat, usque adeo ut etiam Marcus in sermonem venerit, quod Verum vel veneno ita tulerit1 ut parte cultri veneno lita vulvam inciderit, venenatam partem fratri edendam propinans et sibi innoxiam reservans, vel certe per medicum Posidippum, qui ei sanguinem intempestive dicitur emisisse. Cassius post mortem Veri a Marco descivit. 1Thus Bitschofsky; bia quoque P; uiaque Salm., Peter.
マルクスには、戦車競技の観覧中にも書簡を読んだり、報告を聞いたり、裁可の署名を書き添えたりする習慣があったが、そのために民衆の野次によってしばしばからかわれたと言われている。マルクスとウェルスの治下では、解放奴隷ゲミナスとアガクリュトゥスが実に大きな権勢を振るった。しかしマルクスは非常に高潔であったため、ウェルスの欠点が自分にとって甚だ不快であったにもかかわらず、それらを覆い隠し、また擁護した。そして彼の死後には彼を神君と呼び、彼の叔母たちや姉妹たちにも名誉と俸給の決議をもって援助し引き立て、数多くの祭礼をもって彼を顕彰した。さらにフラメン神官、アントニヌス司祭団、その他神々に捧げられるあらゆる栄誉を彼のために定めた。悪名高い噂に傷つけられない君主など一人もいないが、それはマルクスでさえ噂の対象となったほどであった。すなわち、彼がナイフの毒を塗った片側で雌豚の子宮を切り分け、毒のある側を弟に食べるよう差し出して自分には無害な側を残すという方法でウェルスを毒殺したとか、あるいは少なくとも、彼に時宜を得ない瀉血を行ったと言われる医師ポシディッポスを通じて殺害したというのである。カッシウスはウェルスの死後にマルクスから離反した。
Iam in suos tanta fuit benignitate Marcus ut cum in omnes propinquos cuncta honorum ornamenta contulerit, tum in filium et quidem scelestum atque impurum cito nomen Caesaris et mox sacerdotium statimque nomen imperatoris ac triumphi participationem et consulatum. quo quidem tempore sedente imperator filio ad triumphalem currum in Circo pedes cucurrit.2 Post Veri obitum Marcus Antoninus solus rem publicam tenuit, multo melior et feracior ad virtutes, quippe qui nullis Veri iam impediretur aut simplicitatis calidaeque veritatis, qua ille ingenito vitio laborabat, erroribus aut iis qui praecipue displicebant Marco Antonino iam inde a primo aetatis suae tempore vel institutis mentis pravae vel moribus, erat enim ipse tantae tranquillitatis ut vultum numquam mutaverit maerore vel gaudio, philosophiae deditus Stoicae, quam et per optimos quosque magistros acceperat et undique ipse collegerat, nam et Hadrianus hunc eundem successorem paraverat, nisi ei aetas puerilis obstitisset. quod quidem apparet ex eo quod generum Pio hunc eundem delegit, ut ad eum, dignum utpote virum, quandocumque Romanum perveniret imperium.
さて、マルクスは身内に対して非常に寛大であったため、親族全員にあらゆる名誉ある地位を与えたのみならず、息子に対しても、それも邪悪で放縦であったにもかかわらず、速やかにカエサルの名を、次いで神官職を、そして直ちにインペラトルの称号、凱旋式の共有、さらには執政官職を授けた。その凱旋式の際、息子が〔車上に〕着座しているあいだ、皇帝自らが競技場の中で凱旋車の傍らを徒歩で走った。ウェルスの死後、マルクス・アントニヌスは単独で国家を統治し、はるかに優れ、徳を生み出すのに豊かであった。というのも、彼が生来の欠陥として患っていた軽率で思慮を欠いた率直さによる過ちにも、あるいはマルクス・アントニヌスが自らの若い頃からとりわけ嫌悪していた、歪んだ精神の性向や素行にも、もはやウェルスの何ものによっても妨げられることがなかったからである。彼自身は、悲哀によっても歓喜によっても決して顔色を変えないほどの平静さを保ち、最善の師たちを通じて学び、自らあらゆる方面から修得したストア派の哲学に身を捧げていた。ハドリアヌスもまた、少年という年齢が妨げとなっていなければ、まさにこの人物を後継者として準備していたのである。そのことは、実に相応しい人物としていずれローマの最高権力が彼に渡るようにと、ハドリアヌスがピウスの娘婿としてまさに彼を選んだという事実からも明らかである。
Ergo provincias post haec ingenti moderatione ac benignitate tractavit. contra Germanos res feliciter gessit, speciale ipse bellum Marcomannicum, sed quantum nulla umquam memoria fuit, cum virtute tum etiam felicitate transegit, et eo quidem tempore quo pestilentia gravis multa milia et popularium et militum interemerat. Pannonias ergo, Marcomannis Sarmatis Vandalis simul etiam Quadis exstinctis, servitio liberavit et Romae cum Commodo, quem iam Caesarem fecerat, filio, ut diximus, suo triumphavit. cum autem ad hoc bellum omne aerarium exhausisset suum neque in animum induceret, ut extra ordinem provincialibus aliquid imperaret, in foro divi Traiani auctionem ornamentorum imperialium fecit vendiditque aurea pocula et crystallina et murrina, vasa etiam regia et vestem uxoriam sericam et auratam, gemmas quin etiam, quas multas in repositorio sanctiore Hadriani reppererat, et per duos quidem menses haec venditio celebrata est, tantumque auri redactum ut reliquias belli Marcomannici ex sententia persecutus postea dederit potestatem emptoribus, ut, si qui vellet empta reddere atque aurum recipere, sciret licere,3 nec molestus ulli fuit qui vel non reddidit empta vel reddidit. tunc viris clarioribus permisit ut eodem cultu quo et ipse vel ministris similibus convivia exhiberent, in munere autem publico tam magnanimus fuit ut centum leones una missione simul exhiberet et sagittis interfectos.
それゆえ、彼はこののち諸属州を並外れた節度と寛厚さをもって治めた。ゲルマニア人に対して赫々たる軍功を挙げ、かつて記憶にないほどの大規模なマルコマンニ戦争を、自ら勇気と幸運の双方をもって完遂した。それも、猛威を振るう疫病が民衆と兵士の双方から数千人・数万人を死に至らしめていた時期においてであった。こうしてマルコマンニ族、サルマタイ族、ウァンダル族、同時にまたクアディ族を壊滅させてパンノニア諸州を隷属から解放し、すでに述べたように、自らがすでにカエサルとしていた息子コンモドゥスとともにローマで凱旋式を挙行した。しかし、この戦争のために自らの国庫を使い果たし、属州民に臨時の課税を命じることなど思いもよらなかったため、神君トラヤヌスのフォルムで皇室財産の競売を行い、黄金や水晶や蛍石の杯、さらには王家の器具や、絹と金糸で織られた皇后の衣装、それどころかハドリアヌスの秘蔵の宝物庫で見出した多数の宝石までも売却した。そしてこの売却は二ヶ月間にわたって続けられ、マルコマンニ戦争の残敵を意図通りに掃討したのちに、買い手たちに対して、もし購入した品を返却して金を取り戻したい者がいれば、それが許されていると知ることができるよう許可を与えたほどの多額の金が集まった。そして、購入した品を返却しなかった者にも、返却した者にも、何ら不快な咎め立てをしなかった。そのとき名士たちに対し、皇帝自身と同じ装飾様式や同様の給仕人たちを伴って宴会を催すことを許した。さらに公共の闘獣興行においてはきわめて度量が大きく、一度の放獣で百頭のライオンを同時に登場させ、それらが矢で射殺されるところを見せるほどであった。
- 15quod Verum vel veneno ita tulerit
tulerit は後期ラテン語における tollo(取り除く、殺害する)の完了接続法(古典語では sustulerit)。quod 節は直前の sermonem(噂・風聞)の内容を敷衍する名詞節で、伝聞・噂の内容を表すため接続法が用いられている。
- 16sedente imperator filio ad triumphalem currum in Circo pedes cucurrit
主語 imperator(皇帝自身)が絶対的奪格 sedente... filio(息子が座っているあいだ)の間に挿入(hyperbaton)されており、主動詞 cucurrit および述語的主格として様態を示す pedes(徒歩で)に係っている。息子を凱旋車に乗せ自らは徒歩で走ったという対比が際立つ語順となっている。
- 17tantumque auri redactum ut reliquias belli Marcomannici ex sententia persecutus postea dederit potestatem emptoribus, ut, si qui vellet empta reddere atque aurum recipere, sciret licere
tantum auri redactum [est] に続く結果節 ut... dederit 内に、分詞句 persecutus が挿入され、さらに potestatem の同格となる ut 節(ut... sciret licere)が後続している。その ut 節の内部に条件節 si qui vellet が組み込まれた多重従属構造。
