← ローマ皇帝群像

アントニヌス・ピウス

§1-3

アントニヌスの家系と即位前の経歴

皇帝アントニヌス・ピウスの家系、誕生、美徳、そして「ピウス」という添え名の由来となった諸説が述べられ、初期の官職歴、イタリア統治およびアジア属州総督期における帝位の前兆と治績が記録される。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§1

Tito Aurelio Fulvo Boionio Antonino Pio paternum genus e Gallia Transalpina, Nemausense scilicet, avus Titus Aurelius Fulvus, qui per honores diversos ad secundum consulatum et praefecturam urbis pervenit, pater Aurelius Fulvus, qui et ipse fuit consul, homo tristis et integer, avia materna Boionia Procilla, mater Arria Fadilla, avus maternus Arrius Antoninus, bis consul, homo sanctus et qui Nervam miseratus esset, quod imperare coepisset,1 soror uterina Iulia Fadilla, vitricus Iulius Lupus consularis, socer Annius Verus, uxor Annia Faustina, filii mares duo, duae feminae, gener per maiorem filiam Lamia Silanus, per minorem Marcus Antoninus fuere. Ipse Antoninus Pius natus est XIII. kal. Oct. Flavio Domitiano XII. et Cornelio Dolabella consulibus in villa Lanuvina. educatus Lorii in Aurelia, ubi postea palatium exstruxit, cuius hodieque reliquiae manent, pueritiam egit cum avo paterno, mox cum materno, omnes suos religiose colens, atque adeo et consobrinorum et vitrici et multorum adfinium hereditate ditatus est.

ティトゥス・アウレリウス・フルウォス・ボイオニウス・アントニヌス・ピウスの父方の家系はトランスアルピナ・ガリアの出であり、すなわちネマウスス出身であった。祖父ティトゥス・アウレリウス・フルウォスは様々な役職を経て二度目の執政官職および都市長官の地位に就き、父アウレリウス・フルウォスもまた執政官を務めた人物で、厳格で誠実な男であった。母方の祖母はボイオニア・プロキッラ、母はアッリア・ファディッラ、母方の祖父は二度の執政官を務めたアッリウス・アントニヌスであり、高潔で、ネルウァが統治を始めたためにその身を憐れんだほどの人物であった。同母妹はユリア・ファディッラ、継父は執政官経験者のユリウス・ルプス、岳父はアンニウス・ウェルス、妻はアンニア・ファウスティナであった。息子が二人、娘が二人おり、婿としては、長女の夫がラミア・シラヌス、次女の夫がマルクス・アントニヌスであった。アントニヌス・ピウス自身は、フラウィウス・ドミティアヌスの第十二回とコルネリウス・ドラベッラの執政官期に、十月のカレンダエの十三日前にラヌウィウムの別荘で生まれた。アウレリア街道沿いのロリウムで養育され、のちにそこに宮殿を建設したが、その遺構は今日も残っている。彼は父方の祖父のもとで少年期を過ごし、次いで母方の祖父のもとで過ごし、身内の者すべてを篤く尊び、それゆえに母方の従兄弟たち、継父、そして多くの姻戚の遺産によって富裕となった。

§2

Fuit vir forma conspicuus, ingenio clarus, moribus clemens, nobilis vultu, placidus ingenio, singularis eloquentiae, nitidae litteraturae, praecipue sobrius, diligens agri cultor, mitis, largus, alieni abstinens, et omnia haec cum mensura et sine iactantia, in cunctis postremo laudabilis et qui merito Numae Pompilio ex bonorum sententia comparatur. Pius cognominatus est a senatu, vel quod soceri fessi iam aetatem manu praesente senatu levaret2 (quod quidem non satis magnae pietatis est argumentum, cum impius sit magis qui ista non faciat, quam pius qui debitum reddat), vel quod eos quos Hadrianus per malam valetudinem occidi iusserat, reservavit, vel quod Hadriano contra omnium studia post mortem munitos atque immensos honores decrevit, vel quod, cum se Hadrianus interimere vellet, ingenti custodia et diligentia fecit, ne id posset admittere,3 vel quod vere natura clementissimus et nihil temporibus suis asperum fecit. idem faenus trientarium, hoc est minimis usuris, exercuit, ut patrimonio suo plurimos adiuvaret. Fuit quaestor liberalis, praetor splendidus, consul cum Catilio Severo, hic in omni privata vita in agris frequentissime vixit, sed clarus in locis omnibus fuit. ab Hadriano inter quattuor consulares, quibus Italia committebatur, electus est ad eam partem Italiae regendam in qua plurimum possidebat, ut Hadrianus viri talis et honori consuleret et quieti.

彼は容姿端麗で、才知によって際立ち、性格は寛仁で、気品ある顔立ちと穏やかな気性を備え、抜きんでた雄弁と磨かれた教養の持ち主であった。とりわけ節度があり、勤勉な農夫にして、温和で、寛大、他人の財を貪ることがなく、これらすべてを節度をもって誇示することなく行い、総じてあらゆる点において称賛に値し、善人たちの判断によれば当然のことながらヌマ・ポンピリウスに比肩される人物であった。彼が元老院から「ピウス」の添え名を授けられた理由は、元老院の面前にてすでに老衰していた岳父の体をその手で支えたためとも(とはいえ、そのようなことを行わない者がむしろ不敬虔なのであって、果たすべき義務を果たす者が敬虔だとはいえず、これは並外れた敬虔さの十分な証拠とは言えないが)、あるいはハドリアヌスが重病の折に処刑を命じた人々を保護して生き長らえさせたためとも、あるいは死後に人々の思惑に反してハドリアヌスのために堅固かつ莫大な栄誉を決議したためとも、あるいはハドリアヌスが自殺を図ろうとした際に厳重な監視と配慮によってその実行を阻んだためとも、あるいは彼が真に生まれつききわめて慈悲深く、その治世において苛酷なことを何一つ行わなかったためとも言われる。彼はまた、自らの財産によって多くの人々を救済できるよう、三分の一利息、すなわち最低の利率での金融を行った。彼は気前のよい財務官、華々しい法務官であり、カティリウス・セウェルスとともに執政官を務めた。公職を離れた私的生活においてはきわめて頻繁に田舎で暮らしたが、いかなる場所においても高名を博していた。イタリアを委ねられていた四人の執政官経験者の中からハドリアヌスによって選ばれ、自身の所領が最も多いイタリアの地域の統治を任されたが、これはハドリアヌスがこのような人物の栄誉と安寧の双方に配慮したためであった。

§3

Huic, cum Italiam regeret, imperii omen est factum, nam cum tribunal ascendisset, inter alias adclamationes dictum est 'Auguste, dii te servent'. proconsulatum Asiae sic egit ut solus avum vinceret. in proconsulatu etiam sic imperii omen accepit: nam cum sacerdos femina Trallibus ex more proconsules semper hoc nomine salutaret, non dixit 'Ave pro consule,' sed 'Ave imperator'. Cyzici etiam de simulacro dei ad statuam eius corona translata est. et post consulatum in viridiario taurus marmoreus cornibus ramis arboris adcrescentibus adpensus est,4 et fulgur caelo sereno sine noxa in eius domum venit, et in Etruria dolia, quae defossa fuerant, supra terram reperta sunt, et statuas eius in omni Etruria examen apium replevit, et somnio saepe monitus est dis penatibus eius Hadriani simulacrum inserere. Proficiscens ad proconsulatum filiam maiorem amisit, de huius uxore multa dicta sunt ob nimiam libertatem et vivendi facilitatem, quae iste cum animi dolore compressit. post proconsulatum in consiliis Hadriani Romae frequens vixit, de omnibus, de quibus Hadrianus consulebat, mitiorem sententiam semper ostendens.

彼がイタリアを統治していた際、帝位の前兆が生じた。彼が法壇に登ったとき、様々な歓呼の声の中に混じって「アウグストゥスよ、神々があなたをお守りくださいますように」と唱えられたのである。アジア属州総督としての職務は、彼のみが祖父を凌駕するほどに見事に果たした。この属州総督時代にも、彼は帝位の前兆を受けた。トラッレスの女祭司は慣例として総督たちを常にその役職名で挨拶していたのに、「前執政官万歳」とは言わず、「インペラトル万歳」と言ったのである。またキュジコスでは、神の像から彼の彫像へと冠が移された。そして執政官期の後には、庭園にあった大理石の雄牛が、伸びてきた樹木の枝に角を引っかけられて宙吊りとなり、晴天の空から彼の屋敷に害をなすことのない稲妻が落ち、エトルリアでは地中に埋められていた大甕が地上に現れ、エトルリア全土で蜂の大群が彼の彫像群を覆い尽くし、夢の中で祖先神の中にハドリアヌスの像を加えるようしばしば警告された。属州総督として出発する際に長女を失った。彼の妻については、過度な奔放さと生活の軽薄さのゆえに多くの悪評が立てられたが、彼は心に苦痛を覚えながらもこれを取り鎮めた。属州総督を務めた後は、ローマでハドリアヌスの顧問会に頻繁に出席して過ごし、ハドリアヌスが諮問するすべての事柄について、常により寛大な見解を示した。

構文注4 件
  1. 1qui Nervam miseratus esset, quod imperare coepisset

    関係節内の動詞 miseratus esset および従属する quod 節内の coepisset がともに接続法をとっている。関係代名詞 qui は先行詞 homo sanctus の性格・性質を叙述する叙情・特徴の接続法(subjunctivus characteristicus)として機能しており、「〜したほどの敬虔な人物」の意を表す。後続の quod 節の接続法は、その憐憫の理由が話し手ではなくアッリウス・アントニヌス自身の主観的判断(ネルウァが統治を始めたことの重責を慮ったこと)であることを示す。

  2. 2vel quod soceri fessi iam aetatem manu praesente senatu levaret

    Pius の添え名の由来を列挙する並列句の最初を成す。接続法 levaret は、元老院や世評によって語られた「〜だからであるという理由(伝聞・理由の提示)」を表す主観的理由の接続法。続く一連の理由節では直説法(reservavit, decrevit, fecit)に移行しているが、いずれも接続詞 vel と組み合わされ、添え名の理由に関する諸説を列挙する構文的枠組みを形成している。

  3. 2ingenti custodia et diligentia fecit, ne id posset admittere

    fecit ne... は結果あるいは目的を表す名詞節(予防・阻止を表す従属節)を導く構文。「〜できないように計らった」「〜できないような結果をもたらした」の意。名詞句 ingenti custodia et diligentia は手段または態様の奪格として fecit に係る。

  4. 3cornibus ramis arboris adcrescentibus adpensus est

    cornibus は結合または掛かり先を示す奪格(あるいは「角によって」という限定・関係の奪格)、ramis arboris adcrescentibus は絶対奪格、もしくは adpensus est に掛かる手段の奪格(「成長する木の枝に」)。雄牛の角が伸びてきた枝に絡み取られて宙吊りになった状況を描写している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi2331.phi003.humanitext-lat2:1-3