- 底本
- Opera Minora. Tacitus, Cornelius; Furneaux, Henry, editor. Oxford, Clarendon Press. 1900.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1351.phi001.humanitext-lat1:7.1-7.6
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
オトの艦隊による略奪で母を亡くしたアグリコラは、ウェスパシアヌス帝の挙兵に合流し、ムキアヌスによって規律の乱れた第二十軍団の指揮官に任命されて卓越した節度をもって統率する。
Sequens annus gravi vulnere animum domumque eius adflixit. nam classis Othoniana licenter vaga dum Intimilium (Liguriae pars est) hostiliter populatur, matrem Agricolae in praediis suis interfecit, praediaque ipsa et magnam patrimonii partem diripuit, quae causa caedis fuerat.1 igitur ad sollemnia pietatis profectus Agricola, nuntio adfectati a Vespasiano imperii2 deprehensus ac statim in partis transgressus est.
initia principatus ac statum urbis Mucianus regebat, iuvene admodum Domitiano et ex paterna fortuna tantum licentiam usurpante. is missum ad dilectus agendos Agricolam integreque ac strenue versatum vicesimae legioni tarde ad sacramentum transgressae praeposuit, ubi decessor seditiose agere narrabatur: quippe legatis quoque consularibus nimia ac formidolosa erat, nec legatus praetorius ad cohibendum potens, incertum suo an militum ingenio.3 ita successor simul et ultor electus rarissima moderatione maluit videri invenisse bonos quam fecisse.
治世の端緒と首都の治安はムキアヌスが統括しており、ドミティアヌスはまだごく若く、父の境遇にあやかって放縦をほしいままにするだけであった。このムキアヌスは、徴兵の実施に派遣されて誠実かつ精力的に職務を果たしたアグリコラを、忠誠の誓約への移行が遅れていた第二十軍団の長に任命した。その軍団では前任者が反抗的に振る舞っていると伝えられていた。実際、その軍団は執政官格の総督たちにとっても手に余り恐るべき存在であり、法務官格の軍団長にはそれを抑えつける力はなかったが、それが彼自身の気質によるのか兵士たちの気質によるのかは定かではなかった。こうして後任者であると同時に懲戒者として選ばれた彼は、稀に見る節度をもって、兵士たちを善良にしたというよりは、善良であったのを見出したように見せることを選んだのである。
- 7.3quae causa caedis fuerat
関係代名詞 quae は直前の「所領自体および遺産の大部分の略奪(praedia... diripuit)」または「財産(praedia / patrimonii partem)」を先行詞とするが、述語名詞 causa(単数女性)に性・数が同化(attraction)している。
- 7.3nuntio adfectati a Vespasiano imperii
名詞 imperii と完了受動分詞 adfectati による、いわゆる「ab urbe condita 型」の構文。「奪取された帝位の知らせによって」ではなく、「ウェスパシアヌスによる帝位奪取/帝位への企図の知らせによって」という動作・事象全体を表す奪格句。
- 7.6incertum suo an militum ingenio
incertum erat utrum suo an militum ingenio の省略構文。原因・理由の奪格(suo [ingenio] / militum ingenio)が接続詞 an で結ばれ、判断を保留する独立的な挿入句として機能している。
