← スエトニウス

クラウディウス

§1-3

父ドルーススの事績とクラウディウスの生い立ち

クラウディウスの父ドルーススの輝かしい軍功と死に関する噂、およびクラウディウス自身の病弱な成長期と家族からの激しい蔑視について叙述されている。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§1

Patrem Claudi Caesaris Drusum, olim Decimum mox Neronem praenomine, Liuia, cum Augusto grauida nupsisset,1 intra mensem tertium peperit, fuitque suspicio ex uitrico per adulterii consuetudinem procreatum. statim certe uulgatus est uersus: τοῖσ εὐτυχοῦσι καὶ τρίμηνα παιδία. is Drusus in quaesturae praeturaeque honore dux Raetici, deinde Germanici belli Oceanum septemtrionalem primus Romanorum ducum nauigauit transque Rhenum fossas naui et immensi operis effecit, quae nunc adhuc Drusinae uocantur. hostem etiam frequenter caesum ac penitus in intimas solitudines actum non prius destitit insequi, quam species barbarae mulieris humana amplior uictorem tendere ultra sermone Latino prohibuisset.2 quas ob res ouandi ius et triumphalia ornamenta percepit; ac post praeturam confestim inito consulatu atque expeditione repetita supremum diem morbo obiit in aestiuis castris, quae ex eo Scelerata sunt appellata. corpus eius per municipiorum coloniarumque primores suscipientibus obuiis scribarum decuriis ad urbem deuectum sepultumque est in campo Martio. ceterum exercitus honorarium ei tumulum excitauit, circa quem deinceps stato die quotannis miles decurreret Galliarumque ciuitates publice supplicarent. praeterea senatus inter alia complura marmoreum arcum cum tropaeis uia Appia decreuit et Germanici cognomen ipsi posterisque eius. fuisse autem creditur non minus gloriosi quam ciuilis animi; nam ex hoste super uictorias opima quoque spolia captasse summoque saepius discrimine duces Germanorum tota acie insectatus; nec dissimulasse umquam pristinum se rei p. statum, quandoque posset, restituturum. unde existimo nonnullos tradere ausos, suspectum eum Augusto reuocatumque ex prouincia et quia cunctaretur, interceptum ueneno. quod equidem magis ne praetermitterem rettuli, quam quia uerum aut ueri simile putem,3 cum Augustus tanto opere et uiuum dilexerit, ut coheredem semper filiis instituerit, sicut quondam in senatu professus est, et defunctum ita pro contione laudauerit, ut deos precatus sit, similes ei Caesares suos facerent sibique tam honestum quandoque exitum darent quam illi dedissent. nec contentus elogium tumulo eius uersibus a se compositis insculpsisse, etiam uitae memoriam prosa oratione composuit. Ex Antonia minore complures quidem liberos tulit, uerum tres omnino reliquit: Germanicum, Liuillam, Claudium.

クラウディウス・カエサルの父ドルースス(かつてはデキムス、のちにネロの個人名を持った)を、リウィアは身籠もった状態でアウグストゥスに嫁いだとき、3ヶ月以内に出産した。そして、義父との姦通の交わりによって生まれたのではないかという疑念があった。すぐさま、次の詩句が世に広まったことは確かである。 幸運な人々には三ヶ月で子供が生まれる。このドルーススは、財務官および法務官の職に就いていた際、ラエティア戦争、次いでゲルマニア戦争の将軍として、ローマの将軍の中で初めて北海を航行し、またライン川の向こうに、今日でもなお「ドルーススの運河」と呼ばれている、舟用の計り知れない規模の運河を建設した。さらに、しばしば撃破され、はるか奥地の荒野へと追いやられた敵を、等身を超える大きさの異民族の女の姿が現れ、ラテン語で、勝利者がそれ以上進むことを禁じるまでは、追撃することを止めなかった。これらの功績により、彼は小凱旋式の権利と凱旋式の装飾を授かった。そして法務官の職の後、直ちに執政官に就任して遠征を再開したが、夏営地で病のために最後の日を迎えた。そのキャンプはそれ以来「呪われた営舎」と呼ばれている。彼の遺体は、自治都市や植民市の有力者たちによって運ばれ、出迎えた書記官の分隊がそれを受け取りつつ、首都へと移送され、カンプス・マルティウスに埋葬された。他方、軍隊は彼のために記念碑を建て、その後は毎年定められた日に、兵士たちがその周りを武装行進し、ガリアの諸都市が公に祈りを捧げることとなった。さらに元老院は、他の多くの栄誉のほかに、アッピア街道に戦利品を飾った大理石の凱旋門を建てること、また彼自身とその子孫に「ゲルマニクス」の家族名を与えることを議決した。また、彼は栄光を愛すると同時に市民的な精神の持ち主であったと信じられている。というのも、彼は勝利のほかに敵から最高戦利品をも獲得しようと努め、しばしば多大なる危険を冒して、戦線全体でゲルマニアの将軍たちを追跡したからであり、また、機会があればいつでも、かつての共和政の国制を再興するつもりであることを決して隠さなかったからである。それゆえにこそ、一部の歴史家たちが、彼がアウグストゥスに疑われて属州から召喚され、ためらっていたために毒殺された、とあえて伝えたのだと私は考える。この噂を私が書き記したのは、それが真実であるとか、あるいはもっともらしいと考えているからではなく、むしろ単に見落とさないようにするためである。というのも、アウグストゥスは彼が生きていたとき非常に深く愛しており、かつて元老院で公言したように、常に彼を自分の息子たちと並ぶ共同相続人に指定していたし、また彼が亡くなったときには、民衆集会で彼を熱心に追悼し、神々に対して、自分のカエサルたちを彼に似た者にしてくれるよう、また自分自身にもいつの日か、神々が彼に与えたような名誉ある最期を与えてくれるよう祈ったほどだからである。アウグストゥスは、自作の詩で書かれた碑文を彼の墓に刻ませるだけでは満足せず、散文で彼の生涯の回想録をも執筆した。 小アントニアとの間に多くの子供をもうけたが、生き残ったのはわずか3人、すなわちゲルマニクス、リウィッラ、そしてクラウディウスであった。

§2

Claudius natus est Iullo Antonio Fabio Africano conss. Kal. Aug. Luguduni eo ipso die quo primum ara ibi Augusto dedicata est, appellatusque Tiberius Claudius Drusus. mox fratre maiore in Iuliam familiam adoptato Germanici cognomen assumpsit. infans autem relictus a patre ac per omne fere pueritiae atque adulescentiae tempus uariis et tenacibus morbis conflictatus est, adeo ut animo simul et corpore hebetato4 ne progressa quidem aetate ulli publico priuatoque muneri habilis existimaretur. diu atque etiam post tutelam receptam alieni arbitrii et sub paedagogo fuit; quem barbarum et olim superiumentarium ex industria sibi appositum, ut se quibuscumque de causis quam saeuissime coerceret, ipse quodam libello conqueritur. ob hanc eandem ualitudinem et gladiatorio munere, quod simul cum fratre memoriae patris edebat, palliolatus nouo more praesedit; et togae uirilis die circa mediam noctem sine sollemni officio lectica in Capitolium latus est.

クラウディウスは、ユッルス・アントニウスとファビウス・アフリカヌスが執政官であった年の8月1日にルグドゥヌムで、ちょうどその地でアウグストゥスの祭壇が初めて奉納されたその日に生まれ、ティベリウス・クラウディウス・ドルーススと名付けられた。のちに、兄がユリウス家に養子に入ると、彼は「ゲルマニクス」の家族名を引き継いだ。しかし、幼少期に父を失い、少年期から青年期のほぼ全期間を通じて、様々な執拗な病気に苦しめられた。その結果、精神と肉体の双方が衰え、成人してからも、公私を問わずいかなる職務にも適していないと見なされるほどであった。彼は長い間、成人してからも他人の意志に従い、家庭教師の監督下に置かれていた。その家庭教師は野蛮人で、かつてはロバ引きであったが、いかなる理由であれ彼を極めて厳しく叱責するために、意図的に彼にあてがわれたのだと、クラウディウス自身がある手記の中で不満を漏らしている。まさにこの同じ健康状態のために、兄とともに父の追悼のために開催した剣闘士興行においても、彼は前例のない方法で、頭に外套を羽織った姿で主宰した。また、市民トガを着用する日にも、真夜中頃に、厳かな儀式も伴わずに、寝台に乗せられてカピトリアヌスの丘へと運ばれた。

§3

disciplinis tamen liberalibus ab aetate prima non mediocrem operam dedit ac saepe experimenta cuiusque etiam publicauit. uerum ne sic quidem quicquam dignitatis assequi aut spem de se commodiorem in posterum facere potuit. Mater Antonia portentum eum hominis dictitabat, nec absolutum a natura, sed tantum incohatum; ac si quem socordiae argueret, stultiorem aiebat filio suo Claudio. auia Augusta pro despectissimo semper habuit, non affari nisi rarissime, non monere nisi acerbo et breui scripto aut per internuntios solita.5 soror Liuilla cum audisset quandoque imperaturum, tam iniquam et tam indignam sortem p. R. palam et clare detestata est. nam auunculus maior Augustus quid de eo in utramque partem opinatus sit, quo certius cognoscatur, capita ex ipsius epistulis posui.

それでも、彼は幼少期から自由学芸に少なからぬ努力を注ぎ、しばしばそれぞれの分野での成果を公表することさえした。しかし、そうであってもなお、彼は何らの威厳をも獲得できず、将来に向けて自分に対するより好意的な期待を抱かせることもできなかった。 母アントニアは彼のことを「人間のなり損ない」と呼び、自然によって完成されず、ただ端緒が作られたにすぎないと言い張っていた。そして、もし誰かの愚鈍さを非難するときには、「我が子クラウディウスよりも愚かだ」と言った。祖母アウグスタは常に彼を最も軽蔑すべき者として扱い、ごく稀にしか話しかけず、辛辣で短い手紙か、あるいは伝言係を通じてしか忠告しなかった。姉リウィッラは、彼がいずれ皇帝になるだろうと聞いたとき、ローマ市民にとってこれほど不当で不名誉な運命はないと、人前で大声で嫌悪を表した。大叔父アウグストゥスが彼について両面からどのように考えていたかをより確実に知るために、私は彼自身の手紙から抜粋を以下に掲載した。

構文注5 件
  1. 1cum Augusto grauida nupsisset

    接続詞 cum(〜のとき)が導く節において、接続法過去完了の nupsisset と主格形容詞 grauida が組み合わされている。grauida は主語(リウィア)の状態を説明する述語的形容詞(「妊娠した状態で」)として機能している。

  2. 1non prius destitit insequi, quam ... prohibuisset

    相関構文 non prius ... quam(priusquam の分離形)は「〜するまでは…するのをやめなかった」(〜して初めて…をやめた)を意味する。quam 節内には障壁を示す接続法過去完了 prohibuisset が用いられている。

  3. 1quod equidem magis ne praetermitterem rettuli, quam quia uerum aut ueri simile putem

    比較表現 magis ne ... quam quia ... において、目的節(否定 ne + 接続法未完了過去 praetermitterem)と否定された理由節(quia + 接続法現在 putem)が並置されている。putem に接続法が用いられているのは、語り手がその理由を事実として認めていない(「そう思うからではない」)ことを示すためである。

  4. 2animo simul et corpore hebetato

    名詞 animo, corpore と過去分詞 hebetato からなる奪格独立構文(「精神と肉体の双方が衰えた状態で」)。これに続く ne progressa quidem aetate(「年齢が進んでもなお」)という別の奪格独立構文と連動して、主節の結果を示す ut ... existimaretur 節にかかる背景を説明している。

  5. 3non affari nisi rarissime, non monere nisi acerbo et breui scripto aut per internuntios solita

    主格の形容詞(分詞)solita は、連結動詞 erat の省略(solita erat、「〜するのが常であった」)を伴い、祖母アウグスタの習慣を表す主節の述語として機能する。これは歴史的不定詞または補足不定詞 affari と monere を支配し、それぞれ non ... nisi(〜以外には…しない)という強い限定表現を伴っている。

翻訳:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 公開)・修正履歴(1 件・最終 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校閲 — 訳文 1 件
urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.humanitext-lat2:1-3