← スエトニウス

カリグラ

§57-60

死の前兆とカリグラ暗殺の顛末および死後の混乱

カリグラ暗殺に先立つ数々の不吉な前兆と、暗殺当日の詳細な経緯、その死後の世相や元老院による自由回復の試みについて述べる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§57

Futurae caedis multa prodigia extiterunt. Olympiae simulacrum Iouis, quod dissolui transferrique1 Romam placuerat, tantum cachinnum repente edidit, ut machinis labefactis opifices diffugerint; superuenitque ilico quidam Cassius nomine, iussum se somnio affirmans immolare taurum Ioui. Capitolium Capuae Id. Mart. de caelo tactum est, item Romae cella Palatini atriensis. nec defuerunt qui coniectarent altero ostento periculum a custodibus domino portendi, altero caedem rursus insignem, qualis eodem die facta quondam fuisset. consulenti2 quoque de genitura sua Sulla mathematicus certissimam necem appropinquare affirmauit. monuerunt et Fortunae Antiatinae, ut a Cassio caueret; qua causa ille Cassium Longinum Asiae tum proconsulem occidendum3 delegauerat, inmemor Chaeream Cassium nominari. pridie quam periret, somniauit consistere se in caelo iuxta solium Iouis impulsumque ab eo dextri pedis pollice et in terras praecipitatum. prodigiorum loco habita sunt etiam, quae forte illo ipso die paulo prius acciderant. sacrificans respersus est phoenicopteri sanguine; et pantomimus Mnester tragoediam saltauit, quam olim Neoptolemus tragoedus ludis, quibus rex Macedonum Philippus occisus est, egerat; et cum in Laureolo mimo, in quo actor proripiens se ruina sanguinem uomit, plures secundarum certatim experimentum artis darent, cruore scaena abundauit. parabatur et in noctem spectaculum, quo argumenta inferorum per Aegyptios et Aethiopas explicarentur.

未来の暗殺に関する多くの前兆が現れた。解体してローマに移送することが決定されていたオリンピアのユピテル像は、突然非常に大きな高笑いを発したため、足場が揺らいで職人たちが逃げ散った。そしてすぐにカッシウスという名の男がやってきて、夢の中でユピテルに牡牛をいけにえとして捧げるよう命じられたと主張した。3月15日、カプアのカピトリウム神殿が落雷に遭い、またローマではパラティウムの門衛の部屋が同様に落雷に遭った。一方の前兆は護衛兵から主人への危険を予告しており、他方の前兆はかつて同じ日に起きたような名だたる暗殺が再び起こることを予告している、と推測する人々もいた。また、彼が自分の出生図について相談した際、占星術師のスッラは、極めて確実な死が近づいていると断言した。アンティウムのフォルトゥナ神殿の神託も、カッシウスに警戒するよう警告した。そのため、彼は当時アジア属州総督であったカッシウス・ロンギヌスを殺害することを命じていたが、カエレアの名前がカッシウスであることを失念していたのである。死ぬ前日、彼は自分が天上でユピテルの玉座の傍らに立っており、その右足の親指で押し出されて地上に墜落する夢を見た。まさにその日の少し前に偶然起こった出来事もまた、不吉な前兆とみなされた。いけにえを捧げている際、彼はフラミンゴの血を浴びた。また、パントマイム役者のムネステルは、かつて悲劇役者ネオプトレモスがマケドニア王フィリッポスが暗殺された競技会で演じた悲劇を踊った。そして、役者が破滅から逃れようと飛び出して血を吐くという道化芝居『ラウレオルス』において、多くの脇役たちが競って技量を示したため、舞台は血であふれた。夜のためには、エジプト人やエチオピア人によって冥界の物語が演じられることになっている観物も準備されていた。

§58

VIIII. Kal. Febr. hora fere septima cunctatus an ad prandium surgeret marcente adhuc stomacho pridiani cibi onere,4 tandem suadentibus amicis egressus est. cum in crypta, per quam transeundum erat, pueri nobiles ex Asia ad edendas in scaena operas euocati praepararentur, ut eos inspiceret hortareturque restitit, ac nisi princeps gregis algere se diceret, redire ac repraesentare spectaculum uoluit. duplex dehinc fama est: alii tradunt adloquenti pueros a tergo Chaeream ceruicem gladio caesim grauiter percussisse praemissa uoce: 'hoc age!' dehinc Cornelium Sabinum, alterum e coniuratis, tribunum ex aduerso5 traiecisse pectus; alii Sabinum summota per conscios centuriones turba signum more militiae petisse et Gaio 'Iouem' dante Chaeream exclamasse: 'accipe ratum!' respicientique maxillam ictu discidisse. iacentem contractisque membris clamitantem se uiuere ceteri uulneribus triginta confecerunt; nam signum erat omnium: 'repete!' quidam etiam per obscaena ferrum adegerunt. ad primum tumultum lecticari cum asseribus in auxilium accucurrerunt, mox Germani corporis custodes, ac nonnullos ex percussoribus, quosdam etiam senatores innoxios interemerunt.

1月24日の第7時頃、前日の食事の重みで胃がまだもたれていたため、昼食のために席を立つべきか躊躇していたが、ついに友人たちの勧めによって退出した。通り抜けねばならぬ地下通路において、舞台で演技を披露するためにアジアから呼び寄せられた高貴な少年たちが準備をしていたところ、彼らを視察し励ますために立ち止まり、もし劇団のリーダーが「自分は寒い」と言い出さなければ、引き返してすぐに公演を始めさせようとした。これ以後の噂は二つある。一方の説によれば、彼が少年たちに話しかけている時に、カエレアが背後から「これをやれ!」と言い放ち、剣でその首を深く斬りつけ、次いで共謀者の一人である護民官コルネリウス・サビヌスが正面から胸を突き刺したという。他方の説によれば、共謀者である百人隊長たちによって群衆を遠ざけたサビヌスが、軍隊の慣行に従って合言葉を求め、ガイウスが「ユピテル」と答えた瞬間、カエレアが「思い知るがよい!」と叫んで、振り返った彼のあごを一撃で切り裂いたという。倒れ込み、手足を縮めながら「自分はまだ生きている!」と叫び続ける彼に対し、他の者たちが30箇所の傷を負わせてとどめを刺した。というのも、全員の合図は「もう一発!」であったからである。ある者たちは、陰部にも刃を突き刺した。最初の騒ぎに、輿かきたちが担ぎ棒を手にして救助に駆けつけ、まもなくゲルマン人の護衛兵たちもやってきて、襲撃者の一部だけでなく、罪のない一部の元老院議員をも殺害した。

§59

Vixit annis uiginti nouem, imperauit triennio et decem mensibus diebusque octo. cadauer eius clam in hortos Lamianos asportatum et tumultuario rogo semiambustum leui caespite obrutum est, postea per sorores ab exilio reuersas erutum et crematum sepultumque. satis constat, prius quam id fieret, hortorum custodes umbris inquietatos; in ea quoque domo, in qua occubuerit, nullam noctem sine aliquo terrore transactam, donec ipsa domus incendio consumpta sit. perit una et uxor Caesonia gladio a centurione confossa et filia parieti inlisa.

彼は29年生き、3年10ヶ月と8日間統治した。彼の遺体は密かにラミア庭園に運び出され、急ごしらえの薪で半ば焼かれただけで、薄い芝土で覆われた。その後、流刑から帰還した姉妹たちによって掘り出され、正式に火葬されて埋葬された。この正式な埋葬が行われる前、庭園の管理人たちが亡霊に悩まされたことは十分に知られている。また、彼が亡くなったあの邸宅においても、その邸宅自体が火災で完全に消失するまでは、何らかの恐怖なしに過ごされた夜は一夜もなかった。妻のカエソニアは百人隊長に剣で刺し殺され、娘は壁に叩きつけられて、共に命を落とした。

§60

Condicionem temporum illorum etiam per haec aestimare quiuis possit. nam neque caede uulgata statim creditum est, fuitque suspicio ab ipso Gaio famam caedis simulatam et emissam, ut eo pacto hominum erga se mentes deprehenderet; neque coniurati cuiquam imperium destinauerunt; et senatus in asserenda libertate adeo consensit, ut consules primo non in curiam, quia Iulia uocabatur, sed in Capitolium conuocarent, quidam uero sententiae loco abolendam Caesarum memoriam ac diruenda templa censuerint. obseruatum autem notatumque est in primis Caesares omnes, quibus Gai praenomen fuerit,6 ferro perisse, iam inde ab eo, qui Cinnanis temporibus sit occisus.

当時の世情がいかなるものであったかは、以下のことからも誰でも推し量ることができよう。というのも、暗殺の知らせが広まってもすぐには信じられず、むしろガイウス自身が自分に対する人々の本心を探るために暗殺の噂を偽って流したのではないかという疑いさえあったからである。また、共謀者たちも誰一人として支配権を予定していなかった。そして、元老院は自由の回復において非常に一致団結していたため、執政官たちは最初の会議を、「ユリア」という名で呼ばれていた議事堂ではなく、カピトリウムに招集したほどであり、ある者たちは意見表明の場で、カエサルたちの記憶を抹消し、彼らの神殿を破壊すべきだと提案した。また、特に観察され、注目されたのは、「ガイウス」という個人名を持つカエサル家の者が、キンナの時代に殺害された者に至るまで、ことごとく刃に倒れたということであった。

構文注6 件
  1. 57.1dissolui transferrique

    いずれも現在受動不定詞で、非人称的に用いられている placuerat(決定されていた)の主語となる。

  2. 57.2consulenti

    現在分詞与格。指示代名詞 ei(ガイウス)が省略されており、文全体の意味としては「彼(ガイウス)が(占星術師に)相談した時」という時間・状況を表す。

  3. 57.3occidendum

    動形容詞で、目的語である Cassium Longinum に一致し、delegauerat とともに「殺害することを委ねた(命じた)」という義務・意図を表す。

  4. 58.1marcente adhuc stomacho pridiani cibi onere

    marcente stomacho(胃がもたれていて)が現在分詞を用いた奪格絶対(原因を表す)。pridiani cibi onere(前日の食事の重みによって)は marcente に係る奪格句。

  5. 58.2ex aduerso

    副詞的に用いられる前置詞句で、「正面から」「向かい合って」の意。

  6. 60.1quibus Gai praenomen fuerit

    quibus は所有の与格(「彼らに個人名ガイウスがあった」=「ガイウスという個人名を持つ」)。fuerit は制限的関係節中、または間接事実を述べるための接続法(完了)。

翻訳:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 公開)・日本語訳と原文の修正履歴(1 件・最終 2026-11-15)
  • 2026-11-15 AI校閲 — 訳文 1 件
urn:cts:latinLit:phi1348.abo014.humanitext-lat2:57-60