← スエトニウス

アウグストゥス

§94#2

少年期の前兆と予言的な夢および占星術の予言

アウグストゥスの幼少期の逸話、カトゥルスやキケロが見た権力掌握を暗示する夢、成人式やムンダの戦いでの前兆、そしてアポロニアでの占星術師テオゲネスによる予言が列挙される。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§94#2

​Cum primum fari coepisset, in auito suburbano obstrepentis forte ranas silere iussit, atque ex eo negantur ibi ranae coaxare. ad quartum lapidem Campanae uiae in nemore prandenti ex inprouiso aquila panem ei e manu rapuit1 et, cum altissime euolasset, rursus ex inprouiso leniter delapsa reddidit. Q. Catulus post dedicatum Capitolium duabus continuis noctibus somniauit: prima, Iouem Optimum Maximum e praetextatis compluribus circum aram ludentibus unum secreuisse atque in eius sinum signum rei p. quod manu gestaret reposuisse; at insequenti, animaduertisse se in gremio Capitolini Iouis eundem puerum, quem cum detrahi iussisset, prohibitum monitu dei, tamquam is ad tutelam rei p. educaretur;2 ac die proximo obuium sibi Augustum, cum incognitum alias haberet, non sine admiratione contuitus simillimum dixit puero, de quo somniasset. quidam prius somnium Catuli aliter exponunt, quasi Iuppiter compluribus praetextatis tutorem a se poscentibus unum ex eis demonstrasset, ad quem omnia desideria sua referrent, eiusque osculum delibatum digitis ad os suum rettulisset. M. Cicero C. Caesarem in Capitolium prosecutus somnium pristinae noctis familiaribus forte narrabat: puerum facie liberali demissum e caelo catena aurea ad fores Capitoli constitisse eique Iouem flagellum tradidisse; deinde repente Augusto uiso, quem ignotum plerisque adhuc auunculus Caesar ad sacrificandum acciuerat, affirmauit ipsum esse, cuius imago secundum quietem sibi obuersata sit. Sumenti uirilem togam tunica lati claui resuta ex utraque parte ad pedes decidit. fuerunt qui interpretarentur, non aliud significare, quam ut is ordo cuius insigne id esset quandoque ei subiceretur.3 Apud Mundam Diuus Iulius castris locum capiens cum siluam caederet, arborem palmae repertam conseruari ut omen uictoriae iussit; ex ea continuo enata suboles adeo in paucis diebus adoleuit, ut non aequiperaret modo matricem, uerum et obtegeret frequentareturque columbarum nidis, quamuis id auium genus duram et asperam frondem maxime uitet. illo et praecipue ostento motum Caesarem ferunt, ne quem alium sibi succedere quam sororis nepotem4 uellet.5 In secessu Apolloniae Theogenis mathematici pergulam comite Agrippa ascenderat; cum Agrippae, qui prior consulebat, magna et paene incredibilia praedicerentur, reticere ipse genituram suam nec uelle edere perseuerabat, metu ac pudore ne minor inueniretur. qua tamen post multas adhortationes uix et cunctanter edita exiliuit Theogenes adorauitque eum. tantam mox fiduciam fati Augustus habuit, ut thema suum uulgauerit nummumque argenteum nota sideris Capricorni, quo natus est, percusserit.

彼が言葉を話し始めるやいなや、祖父伝来の郊外の別荘で、たまたまうるさく鳴いていた蛙たちに静かにするよう命じたが、それ以来そこでは蛙が鳴かないと言われている。カンパニア街道の第四の里程標のあたり、森の中で昼食をとっていた折、突然一羽の鷲が彼の手からパンを奪い去り、極めて高く飛び上がったのち、ふたたび不意に静かに舞い降りてきてそれを返した。 クィントゥス・カトゥルスはカピトリウム神殿を奉献したのち、二夜続けて夢を見た。第一の夜には、最高至善のユーピテルが祭壇の周囲で遊ぶ何人もの貴族の少年たちの中から一人を選び出し、神が手に携えていた国家の象徴をその少年の懐に納めた。続く夜には、カピトリウムのユーピテルの膝の上にその同じ少年がいるのを認め、彼を引き下ろすよう命じたところ、まるで彼が国家を守護するために養育されているかのように、神の訓戒によって制止された。そして翌日、通りすがりに巡り合ったアウグストゥスを、平生は見知らぬ間柄であったにもかかわらず驚嘆の念とともに凝視し、自分が夢に見た少年に酷似していると語った。カトゥルスの最初の夢を異なった形で説明する者たちもおり、それによれば、何人もの貴族の少年たちがユーピテルに自らの後見人を求めた際、神が自分たちのあらゆる願いを申し述べる相手として彼らの中から一人を指し示し、その少年の口づけを指先でかすめ取って自らの口へ運んだのだという。 マルクス・キケロは、ガイウス・カエサルに随行してカピトリウムへ赴いた折、前夜の夢を親しい者たちにたまたま語っていた。高貴な容貌の少年が黄金の鎖で天から降ろされてカピトリウムの門前に立ち、ユーピテルが彼に鞭を授けたというのである。そののち、まだ多くの者には知られていなかったものの、大叔父カエサルが犠牲を捧げるために呼び寄せていたアウグストゥスを不意に見かけるや、夢の中で自分の眼前をよぎった姿の主こそ彼であると断言した。 彼が成人のトガを身につけた際、幅広の紫帯のチュニックの縫い目が両側で解け、足元へと滑り落ちた。これを、その徽章が属する階層がいつの日か彼に服従することに他ならないと解釈する者たちもいた。 ムンダにおいて、神君ユリウスが陣営の用地を定めて森を伐採していた際、発見された一本の椰子の木を勝利の前兆として保存するよう命じた。その木から直ちに生じた新芽は、わずか数日のうちに著しく成長し、母樹に肩を並べるばかりかそれを覆い隠し、鳩の巣で満ちるほどになった。もっとも、この種の鳥は硬く粗い葉を極力避ける習性があるにもかかわらずである。カエサルが、妹の孫以外の何者をも自らの後継者に望むまいと決意したのは、とりわけこの前兆に動かされてのことであったと伝えられる。 アポロニアの隠棲地で、彼はアグリッパを伴って占星術師テオゲネスの仕事場へと登った。先に占ってもらったアグリッパに対して、大いなる、ほとんど信じがたいほどの予言が下されたため、彼自身は、自分がより劣った存在であると見なされるのを恐れ恥じて、自らの出生図について沈黙し、明かそうとしない態度を貫いた。しかし幾度も促されたのち、ようやくためらいがちにそれを明かすと、テオゲネスは飛び起き、彼に平伏した。アウグストゥスは間もなく自らの運命に対して非常に大きな確信を抱いたため、自らの星位図を公表し、自分がそのもとに生まれた山羊座の印章を刻んだ銀貨を鋳造させた。

構文注5 件
  1. 94prandenti ex inprouiso aquila panem ei e mano rapuit

    prandenti は現在分詞与格単数で、後続する ei と同格関係にある。ラテン語では前置された分詞句の受容者を明示するために指示代名詞(ei)が後置されて反復される用法。

  2. 94tamquam is ad tutelam rei p. educaretur

    tamquam は接続法(educaretur)を伴い、客観的事実ではなく禁止を発した神の意図・理由づけ(主観的理由・想定)を表している。

  3. 94non aliud significare, quam ut is ordo cuius insigne id esset quandoque ei subiceretur

    non aliud ... quam ut の構文で、「…ということ以外の何を意味するものでもない」を表す。ut 節は同格・内容説明の名詞節で、接続法 subiceretur をとる。

  4. 94sororis nepotem

    カエサルから見たアウグストゥスの続柄。アウグストゥスはカエサルの妹小ユリアの娘アティアの子であるため、厳密には「妹の孫(大甥)」を指す。

  5. 94ne quem alium sibi succedere quam sororis nepotem uellet

    motum [esse] Caesarem に係る名詞節。movere が決意・意志を促す意味を帯びており、ne 節が「…を望むまいという決意」の内容を表している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:94#2