- 底本
- Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:76-79
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
アウグストゥスの質素で不規則な食事や極度の節酒、昼寝と夜間の執務習慣、不眠に悩まされた様子、そして飾らないが威厳と魅力を備えたその風貌や身体的特徴が詳述される。
cibi—nam ne haec quidem omiserim—minimi erat1 atque uulgaris fere. secundarium panem et pisciculos minutos et caseum bibulum manu pressum et ficos uirides biferas maxime appetebat; uescebaturque et ante cenam quocumque tempore et loco, quo stomachus desiderasset. uerba ipsius ex epistulis sunt: 'nos in essedo panem et palmulas gustauimus.' et iterum: 'dum lectica ex regia domum redeo, panis unciam cum paucis acinis uuae duracinae comedi.' et rursus: 'ne Iudaeus quidem, mi Tiberi, tam diligenter sabbatis ieiunium seruat quam ego hodie seruaui, qui in balineo demum post horam primam noctis duas buccas manducaui prius quam ungui inciperem.' ex hac inobseruantia nonnumquam uel ante initum uel post dimissum conuiuium solus cenitabat, cum pleno conuiuio nihil tangeret.
食物に関しては――これすら私は省くつもりはないが――きわめてわずかしか取らず、それもほとんど粗食であった。二番粉のパン、小魚、手絞りの水気の多いチーズ、年に二度実をつける緑色のイチジクをとりわけ好んだ。また、胃が欲した時には、夕食前であっても時と場所を問わず口にした。彼自身の書簡からの言葉に次のようにある。「私たちは馬車の中でパンと小さなナツメヤシを味見した」。 また別の箇所ではこうある。「レギアから輿で家へ帰る途上、パン一オンスと皮の硬いブドウの粒を二、三粒食べた」。さらにこうもある。「我がティベリウスよ、ユダヤ人であっても安息日に、今日わたしが守ったほど入念には断食を守りはしない。公衆浴場で夜の第一時を過ぎてようやく、体に油を塗り始める前に二口ほど頬張ったのだから」。こうした不規則さから、宴会の席が満ちているときには何一つ口をつけず、宴会の始まる前か、あるいは散会した後に、一人で食事を済ませることもしばしばであった。
uini quoque natura parcissimus erat. non amplius ter bibere eum solitum super cenam in castris apud Mutinam, Cornelius Nepos tradit. postea quotiens largissime se inuitaret, senos sextantes non excessit, aut si excessisset, reiciebat. et maxime delectatus est Raetico neque temere interdiu bibit. pro potione sumebat perfusum aqua frigida panem aut cucumeris frustum uel lactuculae thyrsum aut recens aridumue pomum suci uinosioris.
ワインについても生来きわめて節制していた。コルネリウス・ネポスが伝えているところによれば、ムティナ近郊の陣営での夕食の席では、三度を超えて飲むことは習慣としてなかったという。その後も、自らをこの上なく歓待する時ですら、六セクスタンス(約半リットル)を超えることはなく、もしそれを超えた場合には吐き戻した。とりわけライティア産ワインを好んだが、日中にはめったに飲まなかった。飲み物の代わりに、冷水に浸したパンや、キュウリの切れ端、小さなレタスの芯、あるいはややワインに似た果汁をもつ果物を生のまま、あるいは干したものを口にした。
Post cibum meridianum, ita ut uestitus calciatusque erat, retectis pedibus paulisper conquiescebat opposita ad oculos manu. a cena in lecticulam se lucubratoriam recipiebat; ibi, donec residua diurni actus aut omnia aut ex maxima parte conficeret, ad multam noctem permanebat. in lectum inde transgressus non amplius cum plurimum quam septem horas2 dormiebat, ac ne eas quidem continuas, sed ut in illo temporis spatio ter aut quater expergisceretur. si interruptum somnum reciperare, ut euenit, non posset, lectoribus aut fabulatoribus arcessitis resumebat producebatque ultra primam saepe lucem. nec in tenebris uigilauit umquam nisi assidente aliquo. matutina uigilia offendebatur; ac si uel officii uel sacri causa maturius uigilandum esset, ne id contra commodum faceret, in proximo cuiuscumque domesticorum cenaculo manebat. sic quoque saepe indigens somni, et dum per uicos deportaretur et deposita lectica inter aliquas moras condormiebat.
昼食の後は、衣服を着て履物を履いたそのままの姿で、足の覆いを解き、目に手を当ててしばらく休息をとった。夕食からは夜間作業用の小寝台へと引き籠もり、そこでその日の業務の残務を、すべてあるいは大部分片付けるまで、夜更けまで留まった。そこから寝台へと移ったが、眠るのは多くてもせいぜい七時間を超えず、しかもそれも途切れのないものではなく、その時間の間に三、四度は目を覚ますほどであった。 もし途切れた睡眠を、ありがちなことだが、取り戻せない場合には、読師や講釈師を呼び寄せて睡眠を再開し、しばしば明け方の光を過ぎるまで引き延ばした。また暗闇の中でだれもそばに付き添っていない状態で起きていることは決してなかった。朝早く目覚めることを嫌がり、もし義務や宗教上の理由で早起きしなければならない場合には、自分の都合を損なわないよう、召使たちの誰かの最寄りの小部屋に泊まった。このようにしてもなおしばしば睡眠不足となり、通りを輿で運ばれている最中や、輿が下ろされたわずかな滞在の合間にも眠り込んでいた。
Forma fuit eximia et per omnes aetatis gradus uenustissima, quamquam et omnis lenocinii neglegens; in capite comendo tam incuriosus, ut raptim compluribus simul tonsoribus operam daret ac modo tonderet modo raderet barbam eoque ipso tempore aut legeret aliquid aut etiam scriberet. uultu erat uel in sermone uel tacitus adeo tranquillo serenoque, ut quidam e primoribus Galliarum confessus sit inter suos, eo se inhibitum ac remollitum, quo minus, ut destinarat, in transitu Alpium per simulationem conloquii propius admissus in praecipitium propelleret.3 oculos habuit claros ac nitidos, quibus etiam existimari uolebat inesse quiddam diuini uigoris, gaudebatque, si qui sibi acrius contuenti quasi ad fulgorem solis uultum summitteret; sed in senecta sinistro minus uidit; dentes raros et exiguos et scabros; capillum leuiter inflexum et subflauum; supercilia coniuncta; mediocres aures; nasum et a summo eminentiorem et ab imo deductiorem; colorem inter aquilum candidumque; staturam breuem,—quam tamen Iulius Marathus libertus †etiam memoriam eius quinque pedum et dodrantis fuisse tradit—, sed quae commoditate et aequitate membrorum occuleretur, ut non nisi ex comparatione astantis alicuius procerioris intellegi posset.
容姿は優れており、生涯のあらゆる段階を通じてきわめて魅力的であったが、あらゆる身づくろいには無頓着であった。髪を整えることについては無頓着の極みで、急いで複数の理髪師に同時に身を任せ、ある時には髭を刈らせ、ある時には剃らせ、まさにその同じ時間に何かを読んでいるか、あるいは執筆さえしていた。表情は、語らっている時であれ沈黙している時であれ、きわめて穏やかで澄み切っていたため、ガリアの有力者の一人が身内に告白したところによれば、アルプス越えの際に対談を装って間近に近づくことを許されたとき、当初企てていたように崖から突き落とすことを、その表情に気圧され、心を和らげられて思い止まったというほどであった。 澄んで輝きのある両目を持ち、その目には何かしら神的な活力が宿っていると見なされることを望んでさえおり、自身が鋭く見つめたときに相手がまるで太陽の眩しさに対するかのように顔を伏せると喜んだ。しかし老年になると左目の視力が衰えた。歯は隙間が多く、小さく、ざらついていた。髪はわずかに波打ち、やや黄みがかった金髪であった。左右の眉はつながっており、耳は普通の大きさで、鼻は上部でやや隆起し、下部ではやや垂れていた。肌の色は浅黒と色白の中間であった。身長は低かったが――もっとも解放奴隷のユリウス・マラトゥスは彼の身長が五フィートと四分の三(約170センチ)であったと伝えているが――、四肢の均整と調和によって覆い隠されていたため、傍らに背の高い人物が立って比較されない限り、その低さに気づかれることはなかった。
- 76cibi—nam ne haec quidem omiserim—minimi erat
cibi minimi erat は性質の属格(genitivus qualitatis)による述語表現。「彼はごくわずかな食物しか摂らない性質であった」の意。挿入句 nam ne haec quidem omiserim(「これすら省くつもりはないが」)によって名詞 cibi と形容詞 minimi が大きく離隔(hyperbaton)している。
- 78non amplius cum plurimum quam septem horas
cum plurimum(「せいぜい」「多くとも」)は挿入的な副詞句。比較表現 non amplius ... quam septem horas(「7時間を超えない」)の内部に割り込み、「多く見積もっても7時間を超えない」という上限のニュアンスを重ねて限定している。
- 79eo se inhibitum ac remollitum, quo minus, ut destinarat, in transitu Alpium per simulationem conloquii propius admissus in praecipitium propelleret
間接話法における対格不定詞構文(eo se inhibitum [esse] ac remollitum [esse])に、妨害・制止を表す動詞に後続する quo minus(quominus)節が結合している。指示詞 eo は「その表情によって」という原因・手段の奪格(先行文の uultu ... tranquillo serenoque を受ける)であると同時に、後続の quo minus 節を先導・相関する働きを兼ねている。
