- 底本
- Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:7-10
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
アウグストゥスの幼少期の呼称と改名、少年期の経歴とカエサル暗殺後の遺産相続、およびその後の統治期間の概括を述べ、以後の記述方針を示したうえで、五つの内乱のうちムティナの戦いの経緯を記す。
Infanti cognomen Thurino inditum est, in memoriam maiorum originis, uel quod regione Thurina recens eo nato pater Octauius aduersus fugitiuos rem prospere gesserat. Thurinum cognominatum satis certa probatione tradiderim nactus puerilem imagunculam eius aeream ueterem1 ferreis et paene iam exolescentibus litteris hoc nomine inscriptam, quae dono a me principi data inter cubiculi Lares colitur. sed et a M. Antonio in epistulis per contumeliam saepe Thurinus appellatur et ipse nihil amplius quam mirari se rescribit pro obprobrio sibi prius nomen obici. postea Gai Caesaris et deinde Augusti cognomen assumpsit, alterum testamento maioris auunculi, alterum Munati Planci sententia, cum quibusdam censentibus Romulum appellari oportere quasi et ipsum conditorem urbis, praeualuisset, ut Augustus potius uocaretur,2 non tantum nouo sed etiam ampliore cognomine, quod loca quoque religiosa et in quibus augurato quid consecratur augusta dicantur, ab auctu uel ab auium gestu gustuue, sicut etiam Ennius docet scribens: Augusto augurio postquam incluta condita Roma est.
彼には幼少期に、先祖の出身地を記念して、あるいは彼が生まれたばかりの頃に父オクタウィウスがトゥリイ地方で逃亡奴隷たちに対して輝かしい戦果を挙げたことから、「トゥリヌス」という副名が与えられた。私が彼をトゥリヌスと名づけられていたと伝えるのは、かなり確実な証拠に基づくものである。すなわち、彼が少年であった頃の古い小さな青銅製の像を手に入れたのだが、そこには鉄の、今や摩滅しかけた文字でこの名が刻まれており、それは私から皇帝へ献上されたのち、寝室のラレース神とともに祀られているのである。さらにマルクス・アントニウスも書簡の中で侮蔑を込めて彼をしばしば「トゥリヌス」と呼んでおり、彼自身もかつての名が誹謗として浴びせられることにただ驚くばかりだと返書している。 その後、彼は「ガイウス・カエサル」、次いで「アウグストゥス」の副名を帯びるに至った。前者は大伯父の遺言により、後者はムナティウス・プランクスの提案によるものであった。一部の人々は彼も都市の建設者であるかのように「ロムルス」と呼ぶべきだと提案していたが、単に新しいだけでなくより尊厳ある副名として、むしろ「アウグストゥス」と呼ばれるべきだという意見が優勢となったからである。というのも、宗教的な場所や、鳥占によって神聖にされた場所も「アウグスタ」と呼ばれるからであり、それは「増大」あるいは「鳥の仕草や啄み」に由来するものであって、エンニウスも次のように書いて教えている通りである。 「畏き鳥占の後、名高きローマは建てられたり」。
Quadrimus patrem amisit. duodecimum annum agens auiam Iuliam defunctam pro contione laudauit. quadriennio post uirili toga sumpta militaribus donis triumpho Caesaris Africano donatus est, quanquam expers belli propter aetatem. profectum mox auunculum in Hispanias aduersus Cn. Pompei liberos uixdum firmus a graui ualitudine per infestas hostibus uias paucissimis comitibus naufragio etiam facto subsecutus, magno opere demeruit,3 approbata cito etiam morum indole super itineris industriam. Caesare post receptas Hispanias expeditionem in Dacos et inde in Parthos destinante praemissus Apolloniam studiis uacauit. utque primum occisum eum heredemque se comperit, diu cunctatus an proximas legiones imploraret, id quidem consilium ut praeceps inmaturumque omisit. ceterum urbe repetita hereditatem adiit, dubitante matre, uitrico uero Marcio Philippo consulari multum dissuadente. atque ab eo tempore exercitibus comparatis primum cum M. Antonio M.que Lepido, deinde tantum cum Antonio per duodecim fere annos, nouissime per quattuor et quadraginta solus rem p. tenuit.
四歳の時に彼は父を失った。十二歳を迎えると、亡くなった祖母ユリアの追悼演説を民衆の集会で行った。四年後に成人用のトガを着用すると、年齢のために従軍していなかったにもかかわらず、カエサルのアフリカ凱旋式で軍功の褒賞を授けられた。その後まもなく大伯父がグナエウス・ポンペイウスの息子たちに対抗してヒスパニアへ出陣した際には、重病から辛うじて回復したばかりであったにもかかわらず、敵に脅かされた街道をわずかな従者とともに、難破に遭いながらも追従し、その道中の熱意の上に人柄の良さをも即座に認められて、大伯父の歓心を大いに買った。 カエサルがヒスパニア平定後にダキア人、次いでパルティア人に対する遠征を計画したため、彼は先にアポッロニアへ派遣されて学問に励んだ。そしてカエサルが殺害され自分が後継者に指定されたことを知るや否や、近隣の軍団に助けを求めるべきか長らく迷ったものの、その計画は無謀で時期尚早であるとして見送った。しかしローマへ戻ると、母がためらい、執政官経験者である義父マルキウス・ピリッポスが強く反対する中、遺産を相続した。 そしてその時以来、軍隊を編成して、初めはマルクス・アントニウスおよびマルクス・レピドゥスとともに、次いでアントニウスと二人だけで約十二年間にわたり、最後に四十四年間にわたって単独で国家の最高権力を握った。
Proposita uitae eius uelut summa partes singillatim neque per tempora sed per species exequar, quo distinctius demonstrari cognoscique possint. Bella ciuilia quinque gessit: Mutinense, Philippense, Perusinum, Siculum, Actiacum; e quibus primum ac nouissimum aduersus M. Antonium, secundum aduersus Brutum et Cassium, tertium aduersus L. Antonium triumuiri fratrem, quartum aduersus Sextum Pompeium Cn. f(ilium).
彼の生涯の概略を以上のように提示した上で、より明瞭に示され理解されうるよう、各部分を時系列ではなく項目別にひとつひとつ論じていくこととする。 彼は五つの内乱を戦った。ムティナの戦い、ピリッピの戦い、ペルシアの戦い、シキリアの戦い、アクティウムの戦いである。このうち最初と最後はマルクス・アントニウスに対するもの、二番目はブルートゥスとカッシウスに対するもの、三番目は三頭官の弟ルキウス・アントニウスに対するもの、四番目はグナエウスの息子セクストゥス・ポンペイウスに対するものであった。
omnium bellorum initium et causam hinc sumpsit: nihil conuenientius ducens quam necem auunculi uindicare tuerique acta, confestim ut Apollonia rediit, Brutum Cassiumque et ui necopinantis et, quia prouisum periculum subterfugerant, legibus adgredi reosque caedis absentis deferre statuit. ludos autem uictoriae Caesaris non audentibus facere quibus optigerat id munus, ipse edidit. et quo constantius cetera quoque exequeretur, in locum tr. pl. forte demortui candidatum se ostendit, quanquam patricius necdum senator. sed aduersante conatibus suis M. Antonio consule, quem uel praecipuum adiutorem sperauerat, ac ne publicum quidem et translatiuum ius ulla in re sibi sine pactione grauissimae mercedis impertiente,4 ad optimates se contulit, quibus eum inuisum sentiebat, maxime quod D. Brutum obsessum Mutinae prouincia a Caesare data et per senatum confirmata expellere armis niteretur. hortantibus itaque nonnullis percussores ei subornauit, ac fraude deprehensa periculum in uicem metuens ueteranos simul in suum ac rei p. auxilium quanta potuit largitione contraxit; iussusque comparato exercitui pro praetore praeesse et cum Hirtio ac Pansa, qui consulatum susceperant, D. Bruto opem ferre, demandatum bellum tertio mense confecit duobus proeliis. priore Antonius fugisse eum scribit ac sine paludamento equoque post biduum demum apparuisse, sequenti satis constat non modo ducis, sed etiam militis functum munere atque in media dimicatione, aquilifero legionis suae grauiter saucio, aquilam umeris subisse diuque portasse.
彼がすべての戦争の端緒と動機としたのは次の点であった。すなわち、大伯父の横死の復讐を果たし、その諸施策を守ること以上にふさわしいことはないと判断し、アポッロニアから帰還すると直ちに、ブルートゥスとカッシウスを不意を突く武力によって、また彼らが危険を察知して逃亡した後は法に基づいて攻撃し、不在の彼らを殺人罪の被告として告発することを決意した。さらに、カエサルの勝利記念競技会を、その役目を割り当てられていた者たちが挙行する勇気を持たなかったため、彼自身が開催した。 そしてその他の事柄もいっそう揺るぎなく遂行するため、パトリキでありまだ元老院議員でもなかったにもかかわらず、たまたま死去した護民官の空席に自ら立候補を表明した。しかし、最大の助力者と期待していた執政官マルクス・アントニウスが彼の試みに敵対し、いかなる点でも法に基づく一般的な権利すら莫大な見返りの約束なしには認めようとしなかったため、彼は元老院の閥族派(オプティマテス)に接近した。オプティマテスがアントニウスを敵視していると察知したからであり、とりわけアントニウスがカエサルによって与えられ元老院によって承認された属州から、ムティナで包囲されたデキムス・ブルートゥスを武力で追い払おうと企てていたからである。 そのため一部の者たちの勧めに従ってアントニウスに刺客を放ったが、陰謀が発覚すると今度は身の危険を恐れ、最大限の資金を投じて退役兵たちを自身の、また国家の救援のために招集した。そして編成された軍隊の法務官代理として指揮を執り、執政官に就任していたヒルティウスおよびパンサとともにデキムス・ブルートゥスを救援するよう命じられると、委任された戦争を二度の戦闘によって三か月目に終結させた。 最初の戦闘についてアントニウスは、彼が逃走し、軍外套も馬も失って二日後にようやく姿を現したと記しているが、次の戦闘では彼が司令官としてだけでなく兵士としての任務も果たし、激戦の最中に自身の軍団の軍旗手が重傷を負うと、軍旗(アクィラ)を肩に担いで長い間持ち運んだことが十分に確認されている。
- 7Thurinum cognominatum satis certa probatione tradiderim nactus puerilem imagunculam eius aeream ueterem
tradiderim は完了接続法1人称単数で、控えめな言明を表す(潜在・判断の接続法)。主動詞 tradiderim に対し、分詞 nactus(分詞構文)が「~を手に入れたので/手に入れたことによって」と理由・手段を表して係っている。
- 7cum quibusdam censentibus Romulum appellari oportere quasi et ipsum conditorem urbis, praeualuisset, ut Augustus potius uocaretur
cum 節の主動詞は非人称動詞 praeualuisset(「~の意見が優勢となった」)であり、真の主語として ut Augustus potius uocaretur 節(名詞節)を取る。その直前に絶対的奪格 quibusdam censentibus...(「一部の者が~と主張するなかで/主張したにもかかわらず」)が挿入された複文構造である。
- 8magno opere demeruit
demeruit は demerere(「相手の恩義・歓心を買う、恩義で結びつける」)の直説法完了。文脈上目的語のカエサル(auunculum)を補って理解する(「大伯父の歓心を大いに買った」)。後続の approbata... indole(絶対的奪格)がその理由・付帯状況を示している。
- 10ac ne publicum quidem et translatiuum ius ulla in re sibi sine pactione grauissimae mercedis impertiente
translatiuum ius は「慣例的な法・誰にでも認められる通常の権利」の意。前節の sed aduersante conatibus suis M. Antonio consule から続く絶対的奪格の並列(aduersante... ac... impertiente)であり、アントニウスが通常の公的権利さえ見返りなしにはアウグストゥスに付与しなかったことを表す。
