- 底本
- Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:42-43
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
アウグストゥスが民衆の不当な要求に対して厳格さと信義をもって臨み、穀物配給制度を現実的に調整したこと、さらに空前の規模と多様性をもって各種の催し物や見世物を挙行したことが記録されている。
sed ut salubrem magis quam ambitiosum principem scires, querentem de inopia et caritate uini populum seuerissima coercuit uoce: satis prouisum a genero suo Agrippa perductis pluribus aquis, ne homines sitirent. eidem populo promissum quidem congiarium reposcenti bonae se fidei esse1 respondit; non promissum autem flagitanti turpitudinem et impudentiam edicto exprobrauit affirmauitque non daturum se quamuis dare destinaret. nec minore grauitate atque constantia, cum proposito congiario multos manumissos insertosque ciuium numero comperisset, negauit accepturos quibus promissum non esset, ceterisque minus quam promiserat dedit, ut destinata summa sufficeret. magna uero quondam sterilitate ac difficili remedio cum uenalicias et lanistarum familias peregrinosque omnes exceptis medicis et praeceptoribus partimque seruitiorum urbe expulisset, ut tandem annona conualuit, impetum se cepisse scribit frumentationes publicas in perpetuum abolendi, quod earum fiducia cultura agrorum cessaret: neque tamen perseuerasse, quia certum haberet posse per ambitionem quandoque restitui. atque ita posthac rem temperauit, ut non minorem aratorum ac negotiantium quam populi rationem deduceret.2
しかし、彼が民衆迎合的というよりは国益を重んじる指導者であったことを知らしめるように、ワインの不足と高騰に不満を漏らす民衆を、彼は極めて厳格な言葉で戒めた。すなわち、人々が渇くことのないよう、義理の息子アグリッパが多くの水道を引いて十分に手を打っている、と。 同じ民衆が約束されていた特別配給金を要求した際には、自分は信義を守る人間であると答えた。しかし約束されていないものを要求してきたときには、布告をもって彼らの恥知らずと厚かましさを責め、たとえ与える心積もりがあったとしても与えるつもりはないと明言した。また、これに劣らぬ威厳と毅然とした態度をもって、配給金を告示した際に多くの者が解放されて市民の数に加えられたことを知ると、約束されていなかった者たちは受け取ることはないと言い渡し、当初予定していた総額で足りるよう、他の者たちには約束した額より少なく配給した。 またかつての大飢饉で対策が困難を極めた際、売り物の奴隷の一団と剣闘士養成所の者たち、医師と教師を除くすべての外国人、そして奴隷の一部を都市から追放したが、やがて食糧事情が好転すると、彼は公的な穀物配給を永久に廃止しようとする衝動に駆られたと書き記している。配給をあてにして農耕が打ち捨てられるからである。しかし、後になれば人気取りのためにいつでも復活させられることを確信していたため、結局は思いとどまった。そして以後、民衆だけでなく耕作者や商人の利害にも同等の配慮を払うよう事態を調整した。
Spectaculorum et assiduitate et uarietate et magnificentia omnes antecessit. fecisse se ludos ait suo nomine quater, pro aliis magistratibus, qui aut abessent aut non sufficerent, ter et uicies. fecitque nonnumquam etiam uicatim ac pluribus scaenis per omnium linguarum histriones non in foro modo, nec in amphitheatro, sed et in circo et in Saeptis, et aliquando nihil praeter uenationem edidit; athletas quoque extructis in campo Martio sedilibus ligneis; item nauale proelium circa Tiberim cauato solo, in quo nunc Caesarum nemus est. quibus diebus custodes in urbe disposuit, ne raritate remanentium grassatoribus obnoxia esset. in circo aurigas cursoresque et confectores ferarum, et nonnumquam ex nobilissima iuuentute, produxit. sed et Troiae lusum edidit frequentissime maiorum minorumque puerorum, prisci decorique moris existimans clarae stirpis indolem sic notescere.3 in hoc ludicro Nonium Asprenatem lapsu debilitatum aureo torque donauit passusque est ipsum posterosque Torquati ferre cognomen. mox finem fecit talia edendi Asinio Pollione oratore grauiter inuidioseque in curia questo Aesernini nepotis sui casum, qui et ipse crus fregerat. Ad scaenicas quoque et gladiatorias operas et equitibus Romanis aliquando usus est, uerum prius quam senatus consulto interdiceretur. postea nihil sane praeterquam adulescentulum Lycium honeste natum exhibuit, tantum ut ostenderet, quod erat bipedali minor, librarum septemdecim ac uocis immensae. quodam autem muneris die Parthorum obsides tunc primum missos per mediam harenam ad spectaculum induxit superque se subsellio secundo collocauit. solebat etiam citra spectaculorum dies,4 si quando quid inuisitatum dignumque cognitu aduectum esset, id extra ordinem quolibet loco publicare, ut rhinocerotem apud Saepta, tigrim in scaena, anguem quinquaginta cubitorum pro comitio. Accidit uotiuis circensibus, ut correptus ualitudine lectica cubans tensas deduceret; rursus commissione ludorum, quibus theatrum Marcelli dedicabat, euenit ut laxatis sellae curulis compagibus caderet supinus. nepotum quoque suorum munere cum consternatum ruinae metu populum retinere et confirmare nullo modo posset, transiit e loco suo atque in ea parte consedit, quae suspecta maxime erat.
催し物の頻度、多様性、豪華さにおいて、彼はすべての者に勝っていた。彼は自分の名において四回、欠席したり財力が十分でなかったりした他の政務官の代理として二十三回競技会を催したと述べている。そして時には街区ごとにも、複数の舞台で、あらゆる言語の俳優を用いて、フォルムだけでなく、円形闘技場だけでもなく、競技場やサエプタでも催し、ある時には野獣狩りだけを興行した。またカンプス・マルティウスに木造の観客席を設けて運動競技者を出場させ、同じくティベリス川のほとりに地面を掘り下げて模擬海戦を催したが、そこは現在カエサルらの森となっている場所である。これらの日には、居残る者が少なくなって都市が悪漢の餌食にならないよう、警備兵を配置した。 競技場では御者、走者、猛獣討伐者を、時には最も高貴な青年たちの中から登場させた。さらに年長と年少の少年たちによるトロイアの遊戯を頻繁に催し、名門の素質がこのようにして知られるようになることを古来の品位ある慣習と考えた。この遊戯において、落馬して不自由になったノニウス・アスプレナスに黄金の首飾りを授け、彼自身と子孫がトルクァトゥスの添え名を名乗ることを許した。その後、弁論家アシニウス・ポッリオが元老院議場で、同じく脚を骨折した自らの孫アエセルニヌスの災難について重々しく憤りを込めて訴えたため、こうした催しを取りやめた。 演劇や剣闘士の興行にはローマ騎士たちをも時に用いたが、それは元老院決議によって禁じられる以前のことであった。その後は、身分の高い生まれのリュキア人の若者を除いては誰も舞台に立たせることはなかったが、それもただ、彼が身長二フィート足らずで体重十七ポンド、しかも巨大な声の持ち主であったため、それを見せるためだけにすぎなかった。 またある剣闘士興行の日には、当時初めて送られてきたパルティア人の人質たちを砂場の中央を通って見物席へと案内し、自らの後ろの二列目の座席に座らせた。彼はまた、見世物の日以外であっても、何か珍しく見聞に値するものが運ばれてきた際には、サエプタで犀を、舞台で虎を、コミティウムの前で五十キュビトの大蛇を展示したように、臨時に任意の場所で公開するのが常であった。 願掛けの戦車競技の際には、病気に襲われて寝台に横たわったまま聖車を先導することになった。またマルケッルス劇場の奉献にあたっての競技会の開始時には、象牙の椅子の継ぎ目が外れて仰向けに転倒した。さらに孫たちの興行の際、建物の倒壊を恐れて狼狽した民衆をどうしても引き留めて安心させることができなかったときには、自分の席から移動して、最も危惧されていた場所に座り直した。
- 42bonae se fidei esse
述語的に用いられた性質の属格(genitivus qualitatis)。「自分は信義を守る者である(約束を果たす人間である)」という意味を表す。
- 42ut non minorem aratorum ac negotiantium quam populi rationem deduceret
「〜を考慮に入れる、配慮を払う」を意味する成句的表現(deducere rationem は rationem ducere/habere に相当)。aratorum ac negotiantium と populi は rationem に対する目的格的属格。
- 43prisci decorique moris existimans clarae stirpis indolem sic notescere
prisci decorique moris は性質・特徴の属格(genitivus proprietatis)。省略された不定詞 esse とともに、後続の対格不定詞句(clarae stirpis indolem sic notescere)を主語とする述語として機能している(「〜が古来の品位ある慣習にかなうものと考え」)。
- 43citra spectaculorum dies
本来は空間的な「〜の手前に」を意味する前置詞 citra が、ここでは転じて「〜を除いて、〜以外に(=praeter / extra)」という時間的・除外的意味で用いられている。
