- 底本
- Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:33-37
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
アウグストゥスは自ら熱心に裁判を行い、過酷な刑罰の回避や偽造事件における免責など寛容さを示し、上訴管轄を整えた。また婚姻法をはじめとする諸法を制定・修正し、二度の審査により膨張した元老院を粛清して会議の規律を改め、数々の新たな行政職を新設して統治機構を再編した。
ipse ius dixit assidue et in noctem nonnumquam, si parum corpore ualeret, lectica pro tribunali collocata uel etiam domi cubans. dixit autem ius non diligentia modo summa sed et lenitate, siquidem manifesti parricidii reum, ne culleo insueretur, quod non nisi confessi adficiuntur hac poena,1 ita fertur interrogasse: 'certe patrem tuum non occidisti?' et cum de falso testamento ageretur omnesque signatores lege Cornelia tenerentur, non tantum duas tabellas, damnatoriam et absolutoriam, simul cognoscentibus dedit, sed tertiam quoque, qua ignosceretur iis, quos fraude ad signandum uel errore inductos constitisset. appellationes quotannis urbanorum quidem litigatorum praetori delegabat urbano, at prouincialium consularibus uiris, quos singulos cuiusque prouinciae negotiis praeposuisset.
彼自身、精力的に、時には夜に至るまで自ら裁判を行い、体調がすぐれないときは法廷演壇の前に寝台を据えさせ、あるいは自宅で横たわりながら行った。裁判にあたっては至極の入念さのみならず寛容さをも示し、明らかな尊属殺人の被告に対しては、自白した者でなければこの刑に処されないという規定であったため、彼が皮袋に縫い込められることのないよう、「まさかお前が父親を殺したのではあるまいな?」と尋問したと伝えられる。 また、遺言書の偽造が審理され、署名者全員がコルネリウス法に抵触した際には、審理を行う陪審員たちに有罪用と無罪用の二枚の投票札を配っただけでなく、詐欺や錯誤によって署名するよう誘導されたことが明白となった者たちを免責するための第三の札をも与えた。 毎年の上訴について、市内の訴訟当事者のものは都市法務官に委ねたが、属州民のものは各属州の管掌に任命した執政官経験者たちに委ねた。
Leges retractauit et quasdam ex integro sanxit, ut sumptuariam et de adulteriis et de pudicitia, de ambitu, de maritandis ordinibus. hanc cum aliquanto seuerius quam ceteras emendasset, prae tumultu recusantium perferre non potuit nisi adempta demum lenitaue parte poenarum et uacatione trienni data auctisque praemiis. sic quoque abolitionem eius publico spectaculo pertinaciter postulante equite, accitos Germanici liberos receptosque partim ad se partim in patris gremium ostentauit, manu uultuque significans ne grauarentur imitari iuuenis exemplum. cumque etiam inmaturitate sponsarum et matrimoniorum crebra mutatione uim legis eludi sentiret, tempus sponsas habendi coartauit, diuortiis modum imposuit.
彼は諸法を再検討し、いくつかの法律を新たに制定した。たとえば贅沢取締法、姦通および貞淑に関する法、不正選挙法、婚姻身分法などである。この婚姻法を他の法よりもかなり厳しく改正した際、反対者たちの騒擾のために、刑罰の一部を最終的に廃止ないし緩和し、三年間の猶予期間を設け、報奨を増額してようやく通過させることができた。 こうしてさえも、公共の見世物の場で騎士身分が頑なにその廃止を要求したため、彼はゲルマニクスの子供たちを呼び寄せて自らのそばやその父親の膝の上に抱きとめ、この若者の手本を見倣うことを嫌がってはならないと手振りと表情で示した。また、婚約者の年齢の幼さや頻繁な婚姻の変更によって法の効力が骨抜きにされていると知ると、婚約期間を制限し、離婚にも一定の歯止めを設けた。
Senatorum affluentem numerum deformi et incondita turba—erant enim super mille, et quidam indignissimi et post necem Caesaris per gratiam et praemium adlecti, quos orciuos uulgus uocabat—ad modum pristinum et splendorem redegit duabus lectionibus: prima ipsorum arbitratu, quo uir uirum legit,2 secunda suo et Agrippae; quo tempore existimatur lorica sub ueste munitus ferroque cinctus praesedisse decem ualentissimis senatorii ordinis amicis sellam suam circumstantibus. Cordus Cremutius scribit ne admissum quidem tunc quemquam senatorum nisi solum et praetemptato sinu. quosdam ad excusandi se uerecundiam compulit seruauitque etiam excusantibus insigne uestis et spectandi in orchestra epulandique publice ius. quo autem lecti probatique et religiosius et minore molestia senatoria munera fungerentur, sanxit, ut prius quam consideret quisque ture ac mero supplicaret apud aram eius dei, in cuius templo coiretur, et ne plus quam bis in mense legitimus senatus ageretur, Kalendis et Idibus, neue Septembri Octobriue mense ullos adesse alios necesse esset quam sorte ductos, per quorum numerum decreta confici possent; sibique instituit consilia sortiri semenstria, cum quibus de negotiis ad frequentem senatum referendis ante tractaret. sententias de maiore negotio non more atque ordine sed prout libuisset perrogabat, ut perinde quisque animum intenderet ac si censendum magis quam adsentiendum esset.3
見苦しく無秩序な群衆によって過大となっていた元老院議員の数――実際、千名を超えており、中にはカエサルの死後に情実や買収によって登用され、民衆から「冥府の人々」と呼ばれていた極めて不適格な者たちもいた――を、二度の選考によって元の規模と輝きへと戻した。第一回は彼ら自身の判断に委ねて一人が一人を選び出し、第二回は自身とアグリッパによるものであった。この時、彼は衣服の下に鎧を着込み、帯剣して議長を務め、元老院身分の最も屈強な友人十名に自らの椅子の周囲を取り囲ませていたと考えられている。 クレムティウス・コルドゥスが記すところによれば、その際、議員は誰一人として、単独であり、かつ前もって懐を探られた上でなければ入場を許されなかったという。彼は一部の議員を自発的に辞退するよう恥じらいの念に訴えて促し、辞退した者たちにも元老院の礼服の標章、オーケストラ席での観覧権、および公宴に出席する権利を保持させた。 また、選ばれ認められた者たちがより敬虔に、かつ少ない負担で元老院の職務を遂行できるように、各自が着席する前に、集会が開かれる神殿の神の祭壇の前で香と純良なワインによって祈願すること、定例の元老院会議は毎月二回(朔日と望日)を超えて開催してはならないこと、九月と十月には法令成立に必要な定足数を満たすために抽籤で選ばれた者たち以外は出席を義務づけられないことを定めた。そして自身のためには、全員が出席する元老院に付託すべき議案についてあらかじめ協議するための、半年ごとの諮問委員会を抽籤で設置した。 重要事項に関する意見の聴取は、慣例や序列に従うのではなく、思いのままに指名して行った。これは、単に賛同するだけでなく、自ら積極的に見解を述べるべきであるかのように、各自が同様に集中して注意を払うようにするためであった。
Auctor et aliarum rerum fuit, in quis: ne acta senatus publicarentur, ne magistratus deposito honore statim in prouincias mitterentur, ut proconsulibus ad mulos et tabernacula, quae publice locari solebant, certa pecunia constitueretur, ut cura aerari a quaestoribus urbanis ad praetorios praetoresue transiret, ut centumuiralem hastam quam quaesturam functi consuerant cogere decemuiri cogerent.
彼は他の事柄の発案者ともなった。その中には、元老院議事録を公開しないこと、政務官が職を退いた直後に属州へ派遣されないこと、公費で賃貸されるのが常であったラバや天幕の代金として前執政官たちに一定の額の金銭を定めること、国庫の管掌を都市財務官から法務官経験者または法務官へと移管すること、財務官を務めた者が招集する慣例であった百人審問所を十人官が招集することなどがある。
quoque plures partem administrandae rei p. caperent, noua officia excogitauit: curam operum publicorum, uiarum, aquarum, aluei Tiberis, frumenti populo diuidundi, praefecturam urbis, triumuiratum legendi senatus et alterum recognoscendi turmas equitum, quotiensque opus esset. censores creari desitos longo interuallo creauit. numerum praetorum auxit. exegit etiam, ut quotiens consulatus sibi daretur, binos pro singulis collegas haberet, nec optinuit, reclamantibus cunctis satis maiestatem eius imminui, quod honorem eum non solus sed cum altero gereret.4
さらに、国家の運営に関与する者の数を増やすために、新たな官職を考案した。公共事業、街道、水道、ティベリス川床、民衆への穀物分配の各監督官、都市長官、元老院を選定するための三人官、および必要に応じた騎士部隊の査閲三人官である。長い中断期間の後、選出が途絶えていた監察官を任命した。法務官の数を増やした。また、自身に執政官職が与えられる際には、単独の同僚ではなく二人を同僚として置くことを求めたが、全員が、その職務を一人ではなく他者とともに務めていること自体ですでに彼の尊厳が十分に損なわれていると反対したため、承認されなかった。
- 33ne culleo insueretur, quod non nisi confessi adficiuntur hac poena
ne 節(否定目的「皮袋に縫い込められないように」)の内部に、理由を表す quod 節(直説法現在)が挿入されている構文。古代ローマの法慣例において、尊属殺人の特有の極刑(poena cullei)は自白(confessio)が前提であったため、アウグストゥスがあえて「まさか殺してはいないだろう(certe... non)」という否定的な誘導尋問を行うことで、被告に自白を回避させ、死刑の適用を免れさせようとした配慮を説明している。
- 35quo uir uirum legit
quo は関係代名詞の奪格で、先行詞である第一の選考方法(prima [lectio] ipsorum arbitratu)の様態または手段を示す。「各人がもう一人を選ぶ(uir uirum legit)」という表現は、非常時に軍隊を編成する際などに用いられた古来の選出慣行(lex sacrata による指名方式)に基づく定型句的表現であり、元老院議員が相互に仲間を一人ずつ指名していく連鎖的な選抜手続きを指す。
- 35ac si censendum magis quam adsentiendum esset
perinde... ac si(「あたかも〜であるかのように」)に導かれる仮定条件節。動形容詞 censendum と adsentiendum は非人称受動構文で用いられており、前者は「(元老院において自らの判断・意見を)公式に表明すること」、後者は「(他人の提出した意見に単に)賛同・同意すること」を対比している。序列順に指名されると後番の者が前者の意見に機械的に同意しがちになる弊害を防ぐための措置であることが示されている。
- 37reclamantibus cunctis satis maiestatem eius imminui, quod honorem eum non solus sed cum altero gereret
reclamantibus cunctis(全員が異口同音に反対して叫ぶなかで)は絶対奪格であり、発言動詞の機能を兼ねて間接話法の対格不定詞構文(satis maiestatem eius imminui)を導いている。続く quod 節(接続法 gereret)はその理由を示しており、「彼がその職を単独でなく他の一人とともに務めていることによって(すでに十分に尊厳が損なわれている)」という民衆・元老たちの主張内容を表す。
