← スエトニウス

アウグストゥス

§28-30

権力の保持とローマの都市整備および美化

アウグストゥスは共和政返還の意図を抱きつつも専制権力の保持を選択し、首都ローマの大規模な建築・都市基盤整備や治安・防災体制の確立に尽力した。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§28

​De reddenda re p. bis cogitauit: primum post oppressum statim Antonium, memor obiectum sibi ab eo saepius, quasi per ipsum staret ne redderetur;1 ac rursus taedio diuturnae ualitudinis, cum etiam magistratibus ac senatu domum accitis rationarium imperii tradidit. sed reputans et se priuatum non sine periculo fore et illam plurium arbitrio temere committi, in retinenda perseuerauit, dubium euentu meliore an uoluntate.2 quam uoluntatem, cum prae se identidem ferret, quodam etiam edicto his uerbis testatus est: 'ita mihi saluam ac sospitem rem p. sistere in sua sede liceat atque eius rei fructum percipere, quem peto, ut optimi status auctor dicar et moriens ut feram mecum spem, mansura in uestigio suo fundamenta rei p. quae iecero.3' fecitque ipse se compotem uoti nisus omni modo, ne quem noui status paeniteret. Vrbem neque pro maiestate imperii ornatam et inundationibus incendiisque obnoxiam excoluit adeo, ut iure sit gloriatus marmoream se relinquere, quam latericiam accepisset. tutam uero, quantum prouideri humana ratione potuit, etiam in posterum praestitit.

彼は共和政の返還を二度にわたって考慮した。最初はアントニウスを打倒した直後であり、共和政が返還されないのは彼の側にある責任であるかのようにアントニウスから幾度も非難されたことを思い起こしてのことであった。二度目は長患いの倦怠からであり、このときは政務官たちと元老院議員たちを私邸に呼び集めて帝国の統治報告書を引き渡すことまでした。しかし、私人に戻れば自身が危険にさらされること、また国家を多数者の恣意に無謀にも委ねることになると熟考し、自ら権力を保持し続けることを選んだ。その結果がより良かったのか、それともその意図がより良かったのかは定かではない。 彼はこの意図を常々公言していたが、ある布告において次のような言葉で証言さえした。「私が最高の体制の創設者と呼ばれ、みずから据えた共和政の基礎がその礎にとどまり続けるという希望を抱いて死を迎えられるという条件においてのみ、共和政を安全かつ無傷で本来の座に確立し、そのことの、私が求める実りを得ることが私に許されんことを」。そして彼は、新しい体制を誰も悔やむことのないよう全力を尽くして、自らをその誓願に適う者とした。 彼は、帝国の威厳にふさわしい装飾もなく、洪水や火災にさらされやすかったローマ市を徹底的に整備し、泥煉瓦の町として受け継いだものを大理石の町として遺すと自負したのも当然であった。さらに、人間の知慮によって予見しうる限りにおいて、将来にわたっても安全を確保した。

§29

​publica opera plurima extruxit, e quibus uel praecipua: forum cum aede Martis Vltoris, templum Apollinis in Palatio, aedem Tonantis Iouis in Capitolio. fori extruendi causa fuit hominum et iudiciorum multitudo, quae uidebatur non sufficientibus duobus etiam tertio indigere; itaque festinatius necdum perfecta Martis aede publicatum est cautumque, ut separatim in eo publica iudicia et sortitiones iudicum fierent. aedem Martis bello Philippensi pro ultione paterna suscepto uouerat; sanxit ergo, ut de bellis triumphisque hic consuleretur senatus, prouincias cum imperio petituri hinc deducerentur, quique uictores redissent, huc insignia triumphorum conferrent. templum Apollinis in ea parte Palatinae domus excitauit, quam fulmine ictam desiderari a deo haruspices pronuntiarant; addidit porticus cum bibliotheca Latina Graecaque, quo loco iam senior saepe etiam senatum habuit decuriasque iudicum recognouit. Tonanti Ioui aedem consecrauit liberatus periculo, cum expeditione Cantabrica per nocturnum iter lecticam eius fulgur praestrinxisset seruumque praelucentem exanimasset. quaedam etiam opera sub nomine alieno, nepotum scilicet et uxoris sororisque fecit, ut porticum basilicamque Gai et Luci, item porticus Liuiae et Octauiae theatrumque Marcelli. sed et ceteros principes uiros saepe hortatus est, ut pro facultate quisque monimentis uel nouis uel refectis et excultis urbem adornarent. multaque a multis tunc extructa sunt, sicut a Marcio Philippo aedes Herculis Musarum, a L. Cornificio aedes Dianae, ab Asinio Pollione atrium Libertatis, a Munatio Planco aedes Saturni, a Cornelio Balbo theatrum, a Statilio Tauro amphitheatrum, a M. uero Agrippa complura et egregia.

彼はきわめて多くの公共建築を造営したが、その中でもひときわ顕著なものは、復讐者マルス神殿を擁するフォルム、パラティヌス丘のアポロ神殿、カピトリウムの雷神ユピテル神殿である。フォルムを建設した理由は、人口と訴訟の多さにより、既存の二つのフォルムでは不十分で第三のものを必要としていると見られたためであった。そのため、マルス神殿が未完成のままであったにもかかわらず急遽供用され、そこで公的裁判と裁判人の選任抽籤が個別に行われるよう取り決められた。 マルス神殿は、父の復讐のために起こしたピリッピの戦いにおいて誓願したものであった。そのため彼は、戦争や凱旋式についての元老院の諮問はここで行われ、命令権を帯びて属州へ赴く者はここから送り出され、勝者として帰還した者は凱旋式の栄誉の証をここに奉納するよう定めた。 アポロ神殿は、雷撃を受けたことで神から求められていると臓卜師たちが宣告したパラティヌスの邸宅の一部に建立した。そこに彼はラテン語およびギリシア語の図書室を備えた列柱廊を増設し、晩年にはこの場所でしばしば元老院を召集し、裁判人の各組を審査した。雷神ユピテルへの神殿は、カンタブリア遠征の夜間の行軍中に雷が彼の輿のそばをかすめ、前方を照らしていた奴隷を即死させた危険から救われたことに感謝して奉献したものである。 彼はまた、自らの名ではなく他者の名、すなわち孫たちや妻、妹の名においていくつかの建造物を造営した。ガイウスとルキウスの列柱廊およびバシリカ、リウィアとオクタウィアの列柱廊、マルケッルス劇場などがそれである。さらに、彼は他の有力者たちに対しても、各自の資力に応じて新築、あるいは修復・美化された記念建造物によって都市を飾るようしばしば勧奨した。 その結果、当時多くの者によって多数の建造物が建てられた。マルキウス・ピリップスによるヘラクレス・ムサ神殿、ルキウス・コルニフィキウスによるディアナ神殿、アシニウス・ポッリオによる自由館、ムナティウス・プランクスによるサトゥルヌス神殿、コルネリウス・バルブスによる劇場、スタティリウス・タウルスによる円形闘技場、そしてマルクス・アグリッパによる数多くの卓越した建造物である。

§30

​Spatium urbis in regiones uicosque diuisit instituitque, ut illas annui magistratus sortito tuerentur, hos magistri e plebe cuiusque uiciniae lecti. aduersus incendia excubias nocturnas uigilesque commentus est; ad coercendas inundationes alueum Tiberis laxauit ac repurgauit completum olim ruderibus et aedificiorum prolationibus coartatum. quo autem facilius undique urbs adiretur, desumpta sibi Flaminia uia Arimino tenus munienda reliquas triumphalibus uiris ex manubiali pecunia sternendas distribuit. Aedes sacras uetustate conlapsas aut incendio absumptas refecit easque et ceteras opulentissimis donis adornauit, ut qui in cellam Capitolini Iouis sedecim milia pondo auri gemmasque ac margaritas quingenties sestertium una donatione contulerit.4

彼は市の領域を複数の区と街区に分割し、前者は年毎の政務官たちが抽籤によって管理し、後者は各近隣の平民から選出された街区監督たちが管理するように定めた。火災に対しては夜間の巡邏隊と警防隊を創設した。洪水を防ぐためには、かつて瓦礫で埋まり建物の張り出しによって狭められていたテヴェレ川の川床を拡張し浚渫した。また、四方から市へより容易に行き来できるようにするため、アリミヌムに至るフラミニア街道の舗装工事を自ら引き受け、残りの街道は凱旋将軍たちに戦利品の資金から舗装させるよう割り振った。 彼は老朽化により崩壊したり火災によって焼失したりした神殿を修復し、それらおよびその他の神殿を豪華を極めた奉納品で装飾した。実に、カピトリウムのユピテルの内陣に対して一度の奉納で一万六千ポンドの金と、五千万セステルティウス相当の宝石や真珠を寄進したほどであった。

構文注4 件
  1. 28quasi per ipsum staret ne redderetur

    per aliquem stat quominus/ne... は「…しないのは〜のせいである/〜に原因がある」を意味する非人称的慣用表現。接続法過去 redderetur は従属節における時制の一致(過去時制の主文 staret に呼応)による。

  2. 28dubium euentu meliore an uoluntate

    形容詞 dubium が名詞節・間接疑問節を導く楕円構文(非人称 est の省略)。euentu と uoluntate は「性質の奪格」あるいは「観点の奪格(限定の奪格)」であり、「結果においてより優れていたのか、それとも動機・意図においてより優れていたのか定かではない」という著者の留保を表す。

  3. 28ita mihi saluam ac sospitem rem p. sistere in sua sede liceat atque eius rei fructum percipere, quem peto, ut optimi status auctor dicar et moriens ut feram mecum spem, mansura in uestigio suo fundamenta rei p. quae iecero

    ita ... ut ... による制限的・条件的な願望の定型構文。「〜という条件の下でのみ、…でありますように」。願望の接続法 liceat が主文を形成し、後続の ut-節(dicar, feram)がその許容を求める目的・制約基準を明示している。mansura [esse] は後続の関係節 quae iecero の先行詞 fundamenta を意味上の主語とする対格不定詞構文(spem mansura ... fundamenta)。

  4. 30ut qui in cellam Capitolini Iouis sedecim milia pondo auri gemmasque ac margaritas quingenties sestertium una donatione contulerit

    ut qui + 接続法(contulerit)による理由・結果を表す関係節構文(特性の関係節)。「一回で〜を寄進したような人物として(それほどまでに豪奢に飾った)」の意。quingenties sestertium は数副詞 quingenties(500倍)と centēna mīlia(十万)の省略が組み合わさった金額表現で、「500 × 10万=5,000万セステルティウス」を表す。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:28-30