- 底本
- Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:18-21
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
アウグストゥスはエジプトを整備しアレクサンドロスに敬意を表したのち、内外の陰謀を鎮圧し、対外遠征と外交を通じて帝国を拡大・安定させた。
per idem tempus conditorium et corpus Magni Alexandri, cum prolatum e penetrali subiecisset oculis, corona aurea imposita ac floribus aspersis ueneratus est consultusque, num et Ptolemaeum inspicere uellet, regem se uoluisse ait uidere, non mortuos.1 Aegyptum in prouinciae formam redactam ut feraciorem habilioremque annonae urbicae redderet, fossas omnis, in quas Nilus exaestuat, oblimatas longa uetustate militari opere detersit. quoque Actiacae uictoriae memoria celebratior et in posterum esset,2 urbem Nicopolim apud Actium condidit ludosque illic quinquennales constituit et ampliato uetere Apollinis templo locum castrorum, quibus fuerat usus, exornatum naualibus spoliis Neptuno ac Marti consecrauit.
同じ頃、大アレクサンドロスの石棺と遺体が玄室から運び出されて彼の目の前に差し出された際、彼は金の冠を載せ花を散らして敬意を表した。またプトレマイオスたちの遺骸も観覧することを望むかと問われると、自分が見たかったのは王であって、死者たちではないと答えた。 属州の形態に編入されたエジプトを、ローマ市への穀物供給にとっていっそう肥沃で役立つものとするために、ナイル川が氾濫して流れ込む運河で、積年の歳月により泥に埋もれていたすべての水路を兵士たちの労役によって清掃した。また、アクティウムの勝利の記憶が後世においてもより広く称え続けられるよう、アクティウム近郊にニコポリスの町を創設し、そこに五年に一度の競技祭を制定した。さらに古いアポロの神殿を拡張した上で、みずからが使用した陣営の地を、海戦の戦利品で飾り立ててネプトゥーヌスとマルスに奉献した。
Tumultus posthac et rerum nouarum initia coniurationesque complures, prius quam inualescerent indicio detectas, compressit alias alio tempore: Lepidi iuuenis, deinde Varronis Murenae et Fanni Caepionis, mox M. Egnati, exin Plauti Rufi Lucique Pauli progeneri sui, ac praeter has L. Audasi falsarum tabularum rei ac neque aetate neque corpore integri, item Asini Epicadi ex gente Parthina ibridae, ad extremum Telephi, mulieris serui nomenculatoris. nam ne ultimae quidem sortis hominum conspiratione et periculo caruit. Audasius atque Epicadus Iuliam filiam et Agrippam nepotem ex insulis, quibus continebantur, rapere ad exercitus, Telephus quasi debita sibi fato dominatione et ipsum et senatum adgredi destinarant.3 quin etiam quondam iuxta cubiculum eius lixa quidam ex Illyrico exercitu, ianitoribus deceptis, noctu deprehensus est cultro uenatorio cinctus, imposne mentis an simulata dementia incertum; nihil enim exprimi quaestione potuit.
そののち発生した騒乱や政変の企て、および数多くの陰謀は、勢力を増す前に密告によって露見したため、彼はそれぞれ別の時期に鎮圧した。すなわち若きレピドゥス、次いでウァッロ・ムレナとファンニウス・カエピオ、その後マルクス・エグナティウス、さらにプラウティウス・ルフスと義理の孫ルキウス・パウルス、そしてこれらに加えて偽造文書の罪に問われ、年齢においても肉体においても十全でなかったルキウス・アウダシウス、同じくパルティニ族の出身である混血のアシニウス・エピカドゥス、最後にはある女性の奴隷で取次係(ノメンクラートル)であったテレポスによる陰謀である。事実、彼は最下層の境遇にある者たちの共謀と危機からすら免れることはなかった。 アウダシウスとエピカドゥスは、隔離されていた島々から娘ユリアと孫アグリッパを強奪して軍隊のもとへ連れ去ることを企て、テレポスは運命によって専制権が自らに与えられているかのように信じて彼自身と元老院を襲撃することを企てていた。それどころかかつて、彼の寝室のすぐそばで、イリュリクム駐在軍出身のある従僕(リクサ)が、門衛たちを欺き、狩猟刀を帯びて夜間に取り押さえられたことさえあった。彼が狂気の発作にあったのか、あるいは狂気を装っていたのかは定かではない。尋問によっても何一つ引き出すことができなかったからである。
Externa bella duo omnino per se gessit, Delmaticum adulescens adhuc et Antonio deuicto Cantabricum. Delmatico etiam uulnera excepit, una acie dextrum genu lapide ictus, altera et crus et utrumque brachium ruina pontis consauciatus. reliqua per legatos administrauit, ut tamen quibusdam Pannonicis atque Germanicis aut interueniret aut non longe abesset, Rauennam uel Mediolanium uel Aquileiam usque ab urbe progrediens.
彼が自ら親征した対外戦争は全体で二つだけであり、まだ若年であった頃のダルマティア戦争と、アントニウスを撃破したのちのカンタブリア戦争である。ダルマティア戦争においては負傷さえ経験し、ある会戦では投石によって右膝を打たれ、別の会戦では橋の崩落によってすねと両腕を負傷した。それ以外の戦争は副将たちを通じて指揮したが、それでもパンノニアやゲルマニアでのいくつかの作戦においては、自ら介入するか、あるいはそれほど遠くない位置に控え、ローマ市からラウェンナ、メディオラヌム、あるいはアクイレイアまで進出していた。
domuit autem partim ductu partim auspiciis suis Cantabriam, Aquitaniam, Pannoniam, Delmatiam cum Illyrico omni, item Raetiam et Vindelicos ac Salassos, gentes Inalpinas. coercuit et Dacorum incursiones tribus eorum ducibus cum magna copia caesis, Germanosque ultra Albim fluuium summouit, ex quibus Suebos et Sigambros dedentis se traduxit in Galliam atque in proximis Rheno agris conlocauit. alias item nationes male quietas ad obsequium redegit. nec ulli genti sine iustis et necessariis causis bellum intulit tantumque afuit a cupiditate quoquo modo imperium uel bellicam gloriam augendi, ut quorundam barbarorum principes in aede Martis Vltoris iurare coegerit mansuros se in fide ac pace quam peterent, a quibusdam uero nouum genus obsidum, feminas, exigere temptauerit, quod neglegere marum pignera sentiebat; et tamen potestatem semper omnibus fecit, quotiens uellent obsides recipiendi. neque aut crebrius aut perfidiosius rebellantis4 grauiore umquam ultus est poena, quam ut captiuos sub lege uenundaret, ne in uicina regione seruirent neue intra tricensimum annum liberarentur.5 qua uirtutis moderationisque fama Indos etiam ac Scythas auditu modo cognitos pellexit ad amicitiam suam populique Rom. ultro per legatos petendam. Parthi quoque et Armeniam uindicanti facile cesserunt et signa militaria, quae M. Crasso et M. Antonio ademerant, reposcenti reddiderunt obsidesque insuper optulerunt, denique pluribus quondam de regno concertantibus, non nisi ab ipso electum probauerunt.
もっとも彼は、一部は自身の直接の指揮により、一部は自身の総指揮権(アウスピキウム)のもとで、カンタブリア、アキタニア、パンノニア、ダルマティアを全イリュリクムとともに屈服させ、同様にアルプス山中の諸民族であるラエティア、ウィンデリキ族、サラッシ族をも服従させた。またダキア人の侵入を食い止め、その指導者三名を大軍とともに討ち取り、ゲルマン人をアルビス川の彼方へと後退させた。そのうち降伏してきたスエビ族とシガムブリ族をガリアへ移住させ、ライン川に隣接する土地に入植させた。また同様に、不穏な動きを見せていた他の諸部族をも服従させた。 そしていかなる部族に対しても正当かつ必要な理由なしに戦争を仕掛けることはなく、いかなる手段によってでも領土や軍事的栄光を拡大しようとする欲望からはほど遠かったため、ある種の蛮族の首長たちに対しては、マルス・ウルトル神殿において、求めている信義と平和のうちに留まり続けることを誓わせ、またある部族に対しては、男の人質を彼らが軽視していると察したため、女子という新たな形態の人質を要求することさえ試みた。それでもなお、人質を取り戻したいと望むときはいつでも、すべての者にその機会を常に与えた。また、より頻繁にあるいはより不誠実に反乱を起こした者たちに対しても、隣接する地域で奴隷として使役されることなく、三十年以内には解放されないという条件の下で捕虜を売り払うこと以上に重い刑罰で報復したことは決してなかった。 こうした武勇と自制の評判により、かつては風聞によってのみ知られていたインド人やスキタイ人までもが惹きつけられ、使節を通じて自発的に彼およびローマ人民との友好を求めるに至った。パルティア人もまた、彼がアルメニアの領有権を主張した際には容易にこれに屈し、マルクス・クラッススやマルクス・アントニウスから奪い取っていた軍旗を返還要求に応じて引き渡し、さらに人質をも差し出した。果ては、かつて王位をめぐって複数人が争った際にも、彼自身によって選ばれた者のみを王として承認した。
- 18regem se uoluisse ait uidere, non mortuos
対格不定詞構文(AcI)で、主語対格は se、不定詞は uoluisse。uidere は uoluisse の補足不定詞。対比されている regem と mortuos は uidere の目的語。単数 regem(アレクサンドロスを指す「真の王」)と複数 mortuos(プトレマイオス朝の王たちを単なる「死骸・死者ども」として軽蔑する表現)が鮮やかに対比されている。
- 18quoque Actiacae uictoriae memoria celebratior et in posterum esset
ここでの quoque は副詞 quoque(「〜もまた」)ではなく、接続詞 -que が関係副詞・接続詞 quo(目的節「〜のために」)に後置された形(quo-que = et quo... esset)。目的節内の述語は接続法未完了過去 esset であり、celebratior(比較級)があるために ut ではなく quo が用いられている。
- 19adgredi destinarant
destinarant は過去完了短縮形(destinauerant)。前の Audasius atque Epicadus... rapere [destinarant] と、Telephus... adgredi destinarant という二つの主語・目的語の組み合わせが一つの動詞 destinarant に結合されている。
- 21rebellantis
rebellantis は現在分詞の対格複数形(-īs = -ēs、すなわち rebellantes)。動詞 ultus est の直接目的語であり、「反乱を起こす者たち(を処罰した)」を意味する。
- 21sub lege uenundaret, ne in uicina regione seruirent neue intra tricensimum annum liberarentur
sub lege(条件付きで)に続く ne... neue... 節は、課された売却条件・規定の内容を明示する条項節(stipulative clause / negative purpose clause)。「近隣地域で奴隷として使役されず、かつ30年以内に解放されないこと」という二つの禁止条件を表す。
