← 小プリニウス

書簡集

§2.1.1-2.1.12

ウェルギニウス・ルフスの国葬と追悼

大政治家ウェルギニウス・ルフスの逝去と壮大な国葬、そしてタキトゥスによる追悼演説を報告し、親身な後見人であった故人への深い思慕と追悼の情を綴る。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§2.1.1

​Post aliquot annos insigne atque etiam memorabile populi Romani oculis spectaculum exhibuit publicum funus Vergini Rufi, maximi et clarissimi civis, perinde felicis.

数年ぶりにローマ国民の目に映じた際立った、そして記憶されるべき光景となったのは、最も偉大で最も名高く、それと同等に幸運であった市民、ウェルギニウス・ルフスの国葬であった。

§2.1.2

​Triginta annis gloriae suae supervixit;1 legit scripta de se carmina, legit historias et posteritati suae interfuit. Perfunctus est tertio consulatu, ut summum fastigium privati hominis impleret, cum principis noluisset.2

彼は自らの栄光の後を三十年生きながらえた。彼は自分について書かれた詩を読み、歴史を読み、自らの後世に立ち会った。彼は元首の最高位を望まなかったため、私人としての最高峰を満たすべく三度目の執政官職を務め上げた。

§2.1.3

​Caesares quibus suspectus atque etiam invisus virtutibus fuerat evasit, reliquit incolumem optimum atque amicissimum, tamquam ad hunc ipsum honorem publici funeris reservatus.

彼はその徳のために彼を疑い、さらに憎みさえした皇帝たちから生き延び、最善にして最も親愛なる者を無事に残したが、あたかも国葬というまさにこの名誉のために取っておかれたかのようであった。

§2.1.4

​Annum tertium et octogensimum excessit in altissima tranquillitate, pari veneratione. Usus est firma valetudine, nisi quod solebant ei manus tremere, citra dolorem tamen. Aditus tantum mortis durior longiorque, sed hic ipse laudabilis.

彼はきわめて深い平穏と、それに劣らぬ尊敬のうちに八十三歳を越えた。手が震える癖があったのを除けば、強健な健康に恵まれており、しかも痛みは伴わなかった。ただ死への歩みだけがやや辛く長引くものであったが、このこと自体も賞賛に値するものであった。

§2.1.5

​Nam cum vocem praepararet acturus in consulatu principi gratias, liber quem forte acceperat grandiorem, et seni et stanti ipso pondere elapsus est.3 Hunc dum sequitur colligitque, per leve et lubricum pavimentum fallente vestigio cecidit coxamque fregit, quae parum apte collocata reluctante aetate male coiit.

というのも、彼が執政官職において元首に感謝を述べる準備のために発声をしていた際、折悪しく手に取った大きめの書物が、老齢で立っていた彼の手からその重みゆえに滑り落ちたからである。彼がこれを追って拾い上げようとしたとき、滑らかで滑りやすい床の上で足を踏み外し、転倒して股関節を骨折したが、それが適切に整復されず、高齢の抵抗もあってうまく癒着しなかったのである。

§2.1.6

​Huius viri exsequiae magnum ornamentum principi magnum saeculo magnum etiam foro et rostris attulerunt. Laudatus est a consule Cornelio Tacito; nam hic supremus felicitati eius cumulus accessit, laudator eloquentissimus.

この人の葬儀は、元首にとっての大いなる誉れとなり、この時代にとって、またフォルムと演壇にとっても大いなる誉れをもたらした。彼は執政官コルネリウス・タキトゥスによって追悼演説を受けた。この最も雄弁な追悼者こそが、彼の幸運への最後の総仕上げとして加わったからである。

§2.1.7

​Et ille quidem plenus annis abit, plenus honoribus, illis etiam quos recusavit: nobis tamen quaerendus ac desiderandus est ut exemplar aevi prioris, mihi vero praecipue, qui illum non solum publice quantum admirabar tantum diligebam;

そして彼は確かに年月に満ち、名誉に満ちて世を去った。それら彼が辞退したものにさえ満ちて。しかし私たちは、前の時代の模範として彼を求め、惜しまずにはいられない。私自身にとってはとりわけそうであり、公の場においてだけでなく、どれほど敬服していたかと同じほど、彼を深く愛していたからである。

§2.1.8

​primum quod utrique eadem regio, municipia finitima, agri etiam possessionesque coniunctae, praeterea quod ille mihi tutor relictus affectum parentis exhibuit. Sic candidatum me suffragio ornavit; sic ad omnes honores meos ex secessibus accucurrit, cum iam pridem eiusmodi officiis renuntiasset; sic illo die quo sacerdotes solent nominare quos dignissimos sacerdotio iudicant, me semper nominabat.

第一に、互いに同じ地方の出身で、隣接する自治市にあり、耕地や所領さえ隣り合っていたこと、さらに彼が私のために残された後見人として親の愛情を示してくれたことによる。このようにして彼は私が候補者であったときに自らの票で引き立ててくれた。このようにして、彼がとっくにそうした務めから身を引いていたにもかかわらず、私のあらゆる栄誉の場へと隠棲地から駆けつけてくれた。このようにして、神官たちが自ら神官職に最も相応しいと判断する者を指名する例の日に、いつも私を指名してくれた。

§2.1.9

​Quin etiam in hac novissima valetudine, veritus ne forte inter quinqueviros crearetur, qui minuendis publicis sumptibus iudicio senatus constituebantur, cum illi tot amici senes consularesque superessent, me huius aetatis per quem excusaretur elegit,4 his quidem verbis: 'Etiam si filium haberem, tibi mandarem.'

それどころか、直近のこの病の最中にも、元老院の決定によって公費削減のために設置された五人委員に万一にも選ばれることを恐れた際、彼には多くの高齢の元執政官の友人が生き残っていたにもかかわらず、この若さの私を自らの辞退の代理者として選び、まさにこう言ったのである。「たとえ私に息子がいたとしても、君に委ねただろう」と。

§2.1.10

​Quibus ex causis necesse est tamquam immaturam mortem eius in sinu tuo defleam, si tamen fas est aut flere aut omnino mortem vocare, qua tanti viri mortalitas magis finita quam vita est.

これらの理由から、あたかも早すぎる死であるかのように、あなたの胸の中で彼の死を悼み泣くことが私にはどうしても必要なのだ――もしもこれほどの人の死すべき定めに終わりが告げられただけで命が終わったわけではないこの出来事を、泣くことが、あるいはそもそも死と呼ぶことが許されるならばだが。

§2.1.11

​Vivit enim vivetque semper, atque etiam latius in memoria hominum et sermone versabitur, postquam ab oculis recessit.

なぜなら彼は生きているし、永遠に生き続けるからであり、人の目から立ち去ったのち、人々の記憶と語らいのなかで、さらに広く行き交うことになるからである。

§2.1.12

​Volo tibi multa alia scribere, sed totus animus in hac una contemplatione defixus est. Verginium cogito, Verginium video, Verginium iam vanis imaginibus, recentibus tamen, audio alloquor teneo; cui fortasse cives aliquos virtutibus pares et habemus et habebimus, gloria neminem.5 Vale.

あなたに他の多くのことも書きたいのだが、心全体がこの唯一の思いに釘づけになっている。私はウェルギニウスを思い、ウェルギニウスを見、いまや空しい幻像ではあるが新鮮な面影を相手に、ウェルギニウスの声を聞き、語りかけ、抱きしめている。徳において彼と比肩しうる市民を、私たちはおそらく今も持ち、今後も持つであろうが、栄光においては誰も持つことはないだろう。息災であれ。

構文注5 件
  1. 2.1.2Triginta annis gloriae suae supervixit

    Triginta annis は「30年の間」という時間的隔たりを示す度量の奪格(ablative of measure of difference)、または期間を示す奪格。supervixit は与格(gloriae suae)を目的語に取り、「自らの栄光より長く生き延びた」の意。

  2. 2.1.2cum principis noluisset

    cum は理由(「元首のそれを望まなかったため」)または譲歩を表す接続詞。principis は直前の fastigium(頂点、最高位)を補って理解する(「元首の最高位」)。

  3. 2.1.5liber quem forte acceperat grandiorem, et seni et stanti ipso pondere elapsus est

    grandiorem は関係代名詞 quem に一致する述語的対格(あるいは関係節内への名詞・形容詞の引き込み)。et seni et stanti は利益・不利益の与格で、ウェルギニウスを修飾し、elapsus est に係る(「老齢であり、かつ立っていた彼の手から滑り落ちた」)。ipso pondere は原因の奪格。

  4. 2.1.9me huius aetatis per quem excusaretur elegit

    huius aetatis は性質の属格(genitive of quality)で、me を修飾し「この年齢である私(=まだ若年である私)」を意味する。per quem excusaretur は関係代名詞+接続法未完了過去による目的の関係節(relative clause of purpose: 「彼が辞退を申し立てるための代理人として」)。

  5. 2.1.12cui fortasse cives aliquos virtutibus pares et habemus et habebimus, gloria neminem

    cui は関係代名詞与格で、pares に係る基準の与格(「彼と対等な」)。virtutibus と gloria はそれぞれ観点の奪格(ablatives of respect: 「徳において」「栄光において」)。文末の gloria neminem は et habemus et habebimus parem の省略を伴う対比構文。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1318.phi001.humanitext-lat1:2.1.1-2.1.12