← 小プリニウス

書簡集

§1.20.1-1.20.12

法廷弁論における簡潔さと詳述をめぐる論争

大プリニウスの甥小プリニウスが、法廷弁論における簡潔さと詳述の優劣をめぐって知人と交わした議論を詳述し、十分な論述と規模こそが弁論を真に優れたものにすると論じる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§1.20.1

​Frequens mihi disputatio est cum quodam docto homine et perito, cui nihil aeque in causis agendis ut brevitas placet.

私はある博識で練達の人物と頻繁に議論しているが、法廷弁論において彼には簡潔さほど気に入るものはない。

§1.20.2

​Quam ego custodiendam esse confiteor, si causa permittat: alioqui praevaricatio est transire dicenda, praevaricatio etiam cursim et breviter attingere quae sint inculcanda infigenda repetenda.

私は、事件がそれを許すならば簡潔さは守られるべきだと認める。さもなければ、語られるべき事柄を通り過ぎてしまうのは背任であり、教え込み、心に刻みつけ、繰り返すべき事柄を急ぎ足で手短に触れるだけにとどめるのもまた背任である。

§1.20.3

​Nam plerisque longiore tractatu vis quaedam et pondus accedit, utque corpori ferrum, sic oratio animo non ictu magis quam mira imprimitur.1

なぜなら多くの事柄には、より長い論述によってある種の力と重みが加わり、肉体に鉄器が刻み込まれるように、弁論もまた一撃によってよりも、時間をかけることによって心に刻まれるからである。

§1.20.4

​Hic ille mecum auctoritatibus agit ac mihi ex Graecis orationes Lysiae ostentat, ex nostris Gracchorum Catonisque, quorum sane plurimae sunt circumcisae et breves: ego Lysiae Demosthenen Aeschinen Hyperiden multosque praeterea, Gracchis et Catoni Pollionem Caesarem Caelium, in primis M. Tullium oppono, cuius oratio optima fertur esse quae maxima.2 Et hercule ut aliae bonae res ita bonus liber melior est quisque quo maior.

ここで相手は権威を引き合いに出して私に迫り、ギリシアの弁論家からはリュシアスの弁論を、我らの弁論家からはグラックス兄弟やカトの弁論を誇示する。それらの大半は確かに切り詰められていて短い。私はリュシアスに対してデモステネス、アイスキネス、ヒュペレイデス、その他多くの者を対置し、グラックス兄弟とカトに対してはポッリオ、カエサル、カエリウス、とりわけM・トゥッリウスを対置する。彼の弁論は最も長大なものこそが最善であると言われている。そして実に、他の善き事物と同様に、善き書物は大きければ大きいほどそれだけ優れている。

§1.20.5

​Vides ut statuas signa picturas, hominum denique multorumque animalium formas, arborum etiam, si modo sint decorae, nihil magis quam amplitudo commendet. Idem orationibus evenit; quin etiam voluminibus ipsis auctoritatem quandam et pulchritudinem adicit magnitudo.

彫像や彫刻、絵画、さらには人間や多くの動物の姿、樹木さえも、美しさを備えてさえいれば、何よりもその雄大さによって引き立てられるのを君も目にするだろう。同じことが弁論にも起こる。それどころか、巻物そのものにとっても、大きさがある種の威厳と美しさを添えるのである。

§1.20.6

​Haec ille multaque alia, quae a me in eandem sententiam solent dici, ut est in disputando incomprehensibilis et lubricus, ita eludit ut contendat hos ipsos, quorum orationibus nitar, pauciora dixisse quam ediderint.

このことや、私が同様の趣旨でいつも口にする他の多くのことを、相手は議論において捉えどころがなく滑りやすいため、私がその弁論を根拠とするまさにこれらの人々でさえ、公刊した分量よりも語った分量のほうが少なかったのだと主張して、巧みにかわす。

§1.20.7

​Ego contra puto. Testes sunt multae multorum orationes et Ciceronis pro Murena pro Vareno, in quibus brevis et nuda quasi subscriptio quorundam criminum solis titulis indicatur. Ex his apparet illum permulta dixisse, cum ederet omisisse.

私はそうとは考えない。多くの人々による多くの弁論や、キケロの『ムレナ弁護』や『ワレヌス弁護』が証拠であり、そこではいくつかの告発事項の簡潔で剥き出しの告発状のようなものが、表題のみによって示されている。これらから明らかなのは、彼が極めて多くを語りながら、公刊するにあたって省略したということである。

§1.20.8

​Idem pro Cluentio ait se totam causam vetere instituto solum perorasse, et pro C. Cornelio quadriduo egisse, ne dubitare possimus, quae per plures dies - ut necesse erat - latius dixerit, postea recisa ac repurgata in unum librum grandem quidem unum tamen coartasse.3

彼はまた『クルエンティウス弁護』において、昔の慣習に従って自分一人で事件全体を最後まで弁論し通したと述べ、『C・コルネリウス弁護』では四日間にわたって弁論したと述べている。したがって、幾日にもわたって必要上いっそう広範に語った事柄を、後に削ぎ落とし浄化して、一巻の――実に長大ではあるが一巻の――書物に凝縮させたことを、我々は疑うことができない。

§1.20.9

​At aliud est actio bona, aliud oratio. Scio nonnullis ita videri, sed ego - forsitan fallar - persuasum habeo posse fieri ut sit actio bona quae non sit bona oratio,4 non posse non bonam actionem esse quae sit bona oratio. Est enim oratio actionis exemplar et quasi ἀρχέτυπον.

しかし、優れた法廷演説と優れた弁論原稿とは別物だという意見がある。何人かの人々がそう考えていることは知っているが、私は――誤っているかもしれないが――優れた演説でありながら優れた弁論原稿ではないということはあり得ても、優れた弁論原稿であるものが優れた演説でないということはあり得ないと確信している。というのも、弁論原稿は法廷演説の模範であり、いわばその原型だからである。

§1.20.10

​Ideo in optima quaque mille figuras extemporales invenimus, in iis etiam quas tantum editas scimus, ut in Verrem: 'artificem quem? quemnam? recte admones; Polyclitum esse dicebant.' Sequitur ergo ut actio sit absolutissima, quae maxime orationis similitudinem expresserit, si modo iustum et debitum tempus accipiat; quod si negetur, nulla oratoris maxima iudicis culpa est.

それゆえに最も優れたどの弁論の中にも、公刊されただけだと我々が知っているものの中にさえ、我々は千もの即興の修辞表現を見出す。例えば『ウェッレス弾劾』の「制作者は誰か。一体誰だったか。君の助言はもっともだ。ポリュクレイトスだと言っていた」というように。それゆえ、正当で受けるべき時間を与えられさえするならば、弁論原稿の似姿を最も忠実に写し取った演説こそが最も完全なものになる、という帰結が導かれる。もしその時間が拒まれるならば、弁論家には何の罪もなく、最大の罪は裁判官にある。

§1.20.11

​Adsunt huic opinioni meae leges, quae longissima tempora largiuntur nec brevitatem dicentibus sed copiam - hoc est diligentiam - suadent; quam praestare nisi in angustissimis causis non potest brevitas.

私のこの見解には法が味方している。法は極めて長い時間を与えており、弁士たちに簡潔さではなく豊饒さ――すなわち入念さ――を促している。この入念さを、極めて限定的な訴訟以外で提供することは簡潔さにはできない。

§1.20.12

​Adiciam quod me docuit usus, magister egregius. Frequenter egi, frequenter iudicavi, frequenter in consilio fui: aliud alios movet, ac plerumque parvae res maximas trahunt. Varia sunt hominum iudicia, variae voluntates. Inde qui eandem causam simul audierunt, saepe diversum, interdum idem sed ex diversis animi motibus sentiunt.

優れた教師である経験が私に教えてくれたことを付け加えよう。私はたびたび弁論を行い、たびたび判決を下し、たびたび助言機関の一員であった。人によって心を動かされるものは異なり、往々にして小さな事柄が最大の決定を引き起こす。人間の判断は多様であり、意向も多様である。そこから、同じ事件を同時に聴いた人々が、しばしば異なった見解を抱き、時には同じ見解であっても異なる心の動きから抱くことになるのである。

構文注4 件
  1. 1.20.3non ictu magis quam mira imprimitur

    写本伝承において mira は mora(遅滞、時間をかけること)の誤写と見なされるのが一般的である。oratio を主語とする比喩表現で、打撃(ictus)の一瞬よりも刃が留まること(mora)によって深く傷(印象)が刻まれるように、弁論も長時間の論述によって聴衆の心に刻まれるという文脈上の対比をなす。

  2. 1.20.4cuius oratio optima fertur esse quae maxima

    関係代名詞 quae の先行詞となる指示代名詞(ea)が省略されており、構文としては ea oratio optima fertur esse, quae maxima [est](最も長大である演説が最善のものであると言われる)となる。quisque と比較級を組み合わせた直後の文(bonus liber melior est quisque quo maior)と同様の比例・相関的意味合いを表す。

  3. 1.20.8ne dubitare possimus, quae per plures dies - ut necesse erat - latius dixerit, postea recisa ac repurgata in unum librum grandem quidem unum tamen coartasse

    文頭の Idem ... ait(前掲の弁論家は〜と述べている)に結果・目的を表す ne dubitare possimus 節が続き、否定を伴う dubitare が対格不定詞構文 [illum] ... coartasse(彼が圧縮したこと)を支配し、その目的語として関係節 quae ... dixerit(彼が語った事柄)が置かれた重層的構造。

  4. 1.20.9posse fieri ut sit actio bona quae non sit bona oratio, non posse non bonam actionem esse quae sit bona oratio

    非人称表現 posse fieri ut ...(〜ということが起こり得る)と、不定詞 esse を直接支配する non posse ... が対置されている。後者では関係節 quae sit bona oratio(優れた演説原稿であるもの、先行詞 eam を省略)が意味上の主語となり、non bonam actionem はその述語対格。「優れた原稿であるものが優れた口頭弁論でないということはあり得ない」という強い二重否定を形成している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1318.phi001.humanitext-lat1:1.20.1-1.20.12