- 底本
- Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.humanitext-lat2:pr.1.1-pr.1.12
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
著者は本書が自身の子供たちの気晴らしと忘却時の備忘のために、かつて読書から無差別に書き留めた覚書をそのまままとめたものであると述べる。また、華美な題名を競う他作家とは対照的に、アッティカの冬夜という執筆状況から素朴に『アッティカ夜話』と命名した経緯と、無分別な乱読を排して真に有益な知識のみを厳選した編纂方針を明かす。
iucundiora alia reperiri queunt, ad hoc ut liberis quoque meis partae istiusmodi remissiones essent, quando animus eorum interstitione aliqua negotiorum data laxari indulgerique potuisset.
より快い他のものがみつかるかもしれないが、それだけでなく、私の子供たちの精神が業務の合間を与えられて弛緩され、休息を与えられうるような時に、子供たちにとってもこのような気晴らしが用意されているようにするためでもあった。
Usi autem sumus ordine rerum fortuito, quem antea in excerpendo feceramus. Nam proinde ut librum quemque in manus ceperam seu Graecum seu Latinum vel quid memoratu dignum audieram, ita quae libitum erat, cuius generis cumque erant, indistincte atque promisce annotabam eaque mihi ad subsidium memoriae quasi quoddam litterarum penus recondebam, ut quando usus venisset aut rei aut verbi, cuius me repens forte oblivio tenuisset, et libri ex quibus ea sumpseram non adessent, facile inde nobis inventu atque depromptu foret.1
しかし私は、以前抜粋を行っていたときに作った、事物の偶然の順序を用いた。というのも、ギリシア語であれラテン語であれ、それぞれの書物を手にとったり、あるいは言及するに値する何かを聞いたりしたのに応じて、その都度気に入った事柄を、それがどのような種類のものであれ、区別なく無差別に書き留め、それらを記憶の補助として、いわば文学の蓄え所のようなものとして自分のために蓄えておいたからである。それは、急な忘却が偶然にも私をとらえてしまい、私がそれらを引用した書物が手元にないような事物または言葉の必要が生じた時に、そこから見つけ出し、取り出すことが私たちにとって容易であるためであった。
Facta igitur est in his quoque commentariis eadem rerum disparilitas quae fuit in illis annotationibus pristinis, quas breviter et indigeste et incondite ex eruditionibus lectionibusque variis feceramus.
したがって、これらの覚書においても、以前のあの覚え書きにあったのと同一の事物の不揃いさが生じた。それらの覚え書きを、私たちは様々な学問的探求と読書から、簡潔に、未整理に、また粗削りに作成していたのである。
Sed quoniam longinquis per hiemem noctibus in agro, sicuti dixi, terrae Atticae commentationes hasce ludere ac facere exorsi sumus, idcirco eas inscripsimus Noctium esse Atticarum,2 nihil imitati festivitates inscriptionum quas plerique alii utriusque linguae scriptores in id genus libris fecerunt.
だが、私が述べたように、冬の長い夜にアッティカ地方の田野で、これらの思索の筆を進め、創作することに着手したのであるから、まさにその理由によって、私たちはこの著作に『アッティカ夜話』という表題を付した。両言語の他の多くの著述家たちがこの種の書物において施したような、表題の華美さを全く模倣することなしに。
Nam quia variam et miscellam et quasi confusaneam doctrinam conquisiverant, eo titulos quoque ad eam sententiam exquisitissimos indiderunt.
なぜなら彼らは、多種多様で雑多な、いわば乱雑な学識をかき集めたため、まさにその趣旨に合わせて極めて技巧を凝らした表題を付けたからである。
Namque alii Musarum inscripserunt, alii Silvarum, ille Πέπλον, hic Ἀμαλθείας Κέρας, alius Κηρία, partim Λειμῶνας quidam Lectionis Suae, alius antiquarum Lectionum atque alius Ἀνθηρῶν et item alius Εὑρημάτων.
ある者たちは『ムーサたち』と題し、ある者たちは『森の木々』、ある者は『ペプロス』、別の者は『アマルテイアの角』、また別の者は『蜜蜂の巣』、一部は『草地』、ある者は『自らの読書録』、別の者は『古代の読書録』、また別の者は『花咲くものども』、同様に別の者は『発見録』と題した。
Sunt etiam qui Λύχνους inscripserint, sunt item qui Στρωματεῖς, sunt adeo qui Πανδέκτας et Ἑλικῶνα et qui Προβλήματα et Ἐγχειρίδια et Παραξιφίδας.
さらに『灯火』と題した者たちもおり、同様に『絨毯』とした者たちもいれば、『全書』や『ヘリコン』、また『諸問題』や『便覧』や『懐刀』とした者たちさえいる。
Est qui Memoriales titulum fecerit, est qui Πραγματικὰ et Πάρεργα et Διδασκαλικά, est item qui Historiae Naturalis, et Παντοδαπῆς Ἱστορίας, est praeterea qui Pratum, est itidem qui Πάγκαρπον, est qui Τόπων scripserit; sunt item multi qui Coniectanea, neque item non sunt qui indices libris suis fecerint aut Epistularum Moralium aut Epistolicarum Quaestionum aut Confusarum et quaedam alia inscripta nimis lepida multasque prorsum concinnitates redolentia.
『覚書』を表題とした者もいれば、『実務的覚書』『余録』『教義的覚書』とした者もおり、同様に『博物誌』や『雑学史』とした者も、さらには『草原』とした者、同様に『万果録』とした者、『共通の話題』と書いた者もいる。同様に『雑纂』とした者も多くいるし、また自分たちの書物に『道徳書簡集』や『書簡形式の疑問点』や『混淆集』といった題名を付けた者たち、また過度に小粋で完全に多くの調和のよさを漂わせている他のいくつかの表題を付けた者たちも少なからずいる。
Nos vero, ut captus noster est, incuriose et inmeditate ac prope etiam subrustice ex ipso loco ac tempore hibernarum vigiliarum Atticas Noctes inscripsimus, tantum ceteris omnibus in ipsius quoque inscriptionis laude cedentes, quantum cessimus in cura et elegantia scriptionis.
しかし私たちは、自らの能力に応じて、冬の夜の徹夜の場そのものと時間そのものから、無頓着に、構想を練ることもなく、ほとんど野暮ったいほどに『アッティカ夜話』と題し、表題そのものの称賛においても、執筆における配慮と優雅さにおいて他者に劣っていたのと全く同じ分だけ、他のすべての人々に劣っているのである。
Sed ne consilium quidem in excerpendis notandisque rebus idem mihi, quod plerisque illis, fuit. Namque illi omnes et eorum maxime Graeci, multa et varia lectitantes, in quas res cumque inciderant, alba, ut dicitur, linea3 sine cura discriminis solam copiam sectati converrebant, quibus in legendis ante animus senio ac taedio languebit quam unum alterumve reppererit4 quod sit aut voluptati legere aut cultui legisse aut usui meminisse.
しかし、事物を抜粋し書き留めるにあたっての意図さえも、私にとっては彼ら多くの者たちと同じではなかった。なぜなら彼ら全員、とりわけそのうちのギリシア人たちは、多種多様な書物を読み漁り、いかなる事柄に出くわそうとも、いわゆる白線によって、区別の配慮もなく分量のみを求めてかき集めていたからである。それらは、読んでいるうちに、読むことが喜びとなるか、読んだことが教養となるか、記憶することが有用となるようなものの一つか二つをみつけるよりも先に、精神が老いと倦怠によって衰えてしまうほどである。
Ego vero, cum illud Ephesii viri summe nobilis verbum cordi haberem, quod profecto ita est πολυμαθίη νόον οὐ διδάσκει, ipse quidem volvendis transeundisque multis admodum voluminibus per omnia semper negotiorum intervalla in quibus furari otium potui exercitus defessusque sum, sed modica ex his eaque sola accepi quae aut ingenia prompta expeditaque ad honestae eruditionis cupidinem utiliumque artium contemplationem celeri facilique compendio ducerent aut homines aliis iam vitae negotiis occupatos a turpi certe agrestique rerum atque verborum imperitia vindicarent.
しかし私は、極めて名高いあのエペソスの人の言葉、実にその通りである「多くの知識は知性を教えない」という言葉を心に留めていたので、自分自身は、仕事のあらゆる合間、休息を盗むことができたすべての合間において、極めて多くの巻物を繙き通読することによって実に鍛えられ疲れ果てたが、それらの中から適度なものだけを、それも、機敏で達者な才能を誇りある教養への欲望と有益な諸技術の観察へと迅速かつ容易な捷径によって導くか、あるいは生活の他の業務にすでに従事している人々を、事物と言葉についての恥ずべき実に見苦しい無知から確かに救い出すようなもののみを受け取ったのである。
- pr.1.2facile inde nobis inventu atque depromptu foret
inventu と depromptu は限定の奪格(スピーヌム II)。形容詞 facile を修飾し、「見つけ出すこと、および取り出すことが容易である」の意をなす。
- pr.1.4Noctium esse Atticarum
inscripsimus の目的語節として不定詞 esse と属格述語 Noctium Atticarum が置かれている。「この著作が『アッティカ夜話』のものである(という題名を持つ)と標題を付した」の意。
- pr.1.11alba, ut dicitur, linea
ギリシア語の諺 λευκῇ στάθμῃ に対応するラテン語の成句。「(石工や大工が目印をつけない)白い糸/白線で」、すなわち「無差別に、基準や区別なしに」という意味を表す比喩表現。
- pr.1.11quibus in legendis ante animus senio ac taedio languebit quam unum alterumve reppererit
quibus は直前の converrebant の目的語(集められた雑多な記述)を先行詞とする関係代名詞で、動形容詞結合(quibus in legendis=「それらを読むことにおいて」)。ante ... quam 構文で「一、二の事柄を見出すよりも前に、精神が衰えるであろう」という骨格をなす。
