- 底本
- Apuleius. Apulei Platonici Madaurensis Florida. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1921.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi003.humanitext-lat2:9#1
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
アプレイウスは自身を中傷する者に対し、自身の置かれた厳しい評価環境と弁論の重責を総督の判決に喩えて語り、次いで万能の技術を誇ったソフィストのヒッピアスの逸話を紹介する。
si quis forte in hoc pulcherrimo coetu ex illis inuisoribus meis malignus sedet, quoniam ut in magna ciuitate hoc quoque genus inuenitur, qui meliores obtrectare malint quam imitari et, quorum similitudinem desperent, eorundem adfectent simultatem, scilicet uti, qui suo nomine obscuri sunt, meo innotescant,—si qui igitur ex illis liuidis splendidissimo huic auditorio uelut quaedam macula se immiscuit,1 uelim paulisper suos oculos per hunc incredibilem consessum circumferat contemplatusque frequentiam tantam, quanta ante me in auditorio philosophi nunquam uisitata est, reputet cum animo suo, quantum periculum conseruandae existimationis hic adeat, qui contemni non consueuit, cum sit arduum et oppido difficile uel modicae paucorum expectationi satisfacere, praesertim mihi, cui et ante parta existimatio et uestra de me benigna praesumptio nihil quicquam sinit neglegenter ac de summo pectore hiscere. quis enim uestrum mihi unum soloecismum ignouerit? quis uel unam syllabam barbare pronuntiatam donauerit? quis incondita et uitiosa uerba temere quasi delirantibus oborientia permiserit blaterare? quae tamen aliis facile et sane meritissimo ignoscitis. meum uero unumquodque dictum acriter examinatis, sedulo pensiculatis, ad limam et lineam certam redigitis, cum torno et coturno uero comparatis. tantum habet uilitas excusationis, dignitas difficultatis. adgnosco igitur difficultatem meam nec deprecor, quin sic existimetis. nec tamen uos parua quaedam et praua similitudo falsos animi habeat,2 quoniam quaedam, ut saepe dixi, palliata mendicabula obambulant. praeco proconsul(is) et ipse tribunal ascendit, et ipse togatus illic uidetur, et quidem perdiu stat aut ambulat aut plerumque contentissime clamitat, enimuero proconsul ipse moderata uoce rarenter et sedens loquitur et plerumque de tabella legit, quippe praeconis uox garrula ministerium est, proconsulis autem tabella sententia est, quae semel lecta neque augeri littera una neque autem minui potest, sed utcumque recitata est, ita prouinciae instrumento refertur. patior et ipse in meis studiis aliquam pro meo captu similitudinem; nam quodcumque ad uos protuli, exceptum ilico et lectum est, nec reuocare illud nec autem mutare nec emendare mihi inde quidquam licet. quo maior religio dicendi habenda est, et quidem non in uno genere studiorum. plura enim mea extant in Camenis quam Hippiae in opificiis opera. quid istud sit, si animo attendatis, diligentius et accuratius disputabo. et Hippias e numero sophistarum est, artium multitudine prior omnibus, eloquentia nulli secundus; aetas illi cum Socrate, patria Elis; genus ignoratur, gloria uero magna, fortuna modica, sed ingenium nobile, memoria excellens, studia uaria, aemuli multi. uenit Hippias iste quondam certamine Olympio Pisam, non minus cultu uisendus quam elaboratu mirandus. omnia secum quae habebat, nihil eorum emerat, sed suis sibi manibus confecerat, et indumenta, quibus indutus, et calciamenta, quibus erat inductus, et gestamina, quibus erat conspicatus. habebat indutui ad corpus tunicam interulam tenuissimo textu, triplici licio, purpura duplici: ipse eam sibi solus domi texuerat. habebat cinctui balteum, quod genus pictura Babylonica miris coloribus uariegatum: nec in hac eum opera quisquam adiuuerat. habebat amictui3 pallium candidum, quod superne circumiecerat: id quoque pallium comperior ipsius laborem fuisse. etiam pedum tegumenta crepidas sibimet compegerat; etiam anulum in laeua aureum faberrimo signaculo quem ostentabat, ipse eius anuli et orbiculum circulauerat et palam clauserat et gemmam insculpserat. nondum omnia eius commemoraui. enim non pigebit me commemorare, quod illum non puditum est ostentare, qui magno in coetu praedicauit, fabricatum semet sibi ampullam quoque oleariam, quam gestabat, lenticulari forma, tereti ambitu, pressula rutunditate, iuxtaque honestam strigileculam, recta fastigatione cymulae, flexa tubulatione ligulae, ut et ipsa in manu capulo moraretur et sudor ex ea riuulo laberetur.
もし万一、この極めて美しい集まりの中に、私のあの嫉妬深き者たちのうちの悪意ある者が座っているならば――大都市においては、より優れた者を模倣するより中傷することを好み、似通うことを諦めた相手に対して敵意を向けるようなこの種の手合いも見出されるものですが、言うまでもなく、自らの名においては無名である彼らは、私の名において知られるようになろうとしているのです――もしそれゆえ、あの妬み深い者たちの誰かが、あたかも一種の汚点のようにこの極めて輝かしい聴衆に紛れ込んでいるならば、私は彼が少しの間、この信じがたい会座の隅々に目を巡らし、私の前には哲学者の聴衆においてかつて見られたことのないほどのこの大群衆を眺めた上で、自らの心の中で熟考することを願います。軽蔑されることに慣れていないこの者が、名声を維持するためにどれほど大きな危険に直面しているかを。というのも、ほんの少数の控えめな期待に応えることでさえ難事であり、甚だ困難であるというのに、とりわけ私にとっては、前もって勝ち得た名声と、私に対するあなた方の好意的な期待とが、不注意に、あるいは胸先だけで軽率に口を開くことを一切許さないのですから。実に、あなた方の誰が私に対して一つの文法違反を許してくれるでしょうか。誰が野蛮に発音された一音節でさえ見逃してくれるでしょうか。誰が無秩序で欠陥のある言葉を、狂人たちにふと湧き出るかのように軽率に喚き散らすことを容認してくれるでしょうか。にもかかわらず、それらをあなた方は他の者たちには容易に、それも至極当然に赦しているのです。しかし私の言葉の一つ一つに対しては、あなた方は鋭く吟味し、丹念に検討し、鑢や定規にきっちりかけ、旋盤や真の悲劇の長靴と比較するのです。卑しさはそれほど多くの弁解を持ち、尊厳はそれほど多くの困難を抱えるのです。それゆえ私は自らの困難を認めておりますし、あなた方がそのように判断されることを拒みもしません。しかしながら、貧相で歪んだ類似によって、あなた方の心が欺かれるようなことがあってはなりません。しばしば申しましたように、ある種の外套を纏った乞食同然の者たちが徘徊しているからです。前官総督の布告人自身も法壇に登り、彼自身もトガを纏った姿でそこに認められ、実に長時間立ち続け、あるいは歩き回り、あるいは大抵は最大の力で叫び立てますが、これに対して前官総督自身は落ち着いた声で、稀にしか、しかも着席したまま語り、大抵は書板から読み上げます。なぜなら、布告人の多弁な声は下役にすぎませんが、前官総督の書板は判決であり、一度読み上げられれば一文字たりとも増やすことも減らすこともできず、朗読された通りに属州の公文書に記録されるからです。私自身も、自らの資質に応じて自らの研鑽の中に幾ばくかの類似を受け入れています。というのも、私があなた方に提示したものはすべて、即座に書き留められ読まれるのであり、私にはそれ以後、そのいかなるものも取り消すことも、変更することも、訂正することも許されないからです。それゆえ、語ることに対して、それも一種類の学芸においてだけではなく、より大きな慎重さが払われねばなりません。実際、カメーナ諸女神の分野における私の著作は、ヒッピアスの職人仕事における作品よりも多く現存しているのです。それがいかなるものか、もし心をお留めいただけるならば、より入念に、より正確に論じることにいたしましょう。 あのヒッピアスもまたソフィストの仲間であり、技芸の数においては万人を凌駕し、雄弁においては誰にも引けを取りませんでした。時代はソクラテスと同じ、故郷はエリスでした。家柄は知られていませんが、名声は実に大きく、財産はささやかでしたが、天分は高貴で、記憶力は卓越し、学芸は多岐にわたり、競争相手は多数でした。そのヒッピアスがかつてオリンピアの競技会に際してピサにやって来ましたが、その装いにおいて見事であること、その念入りな細工において感嘆すべきことに劣りませんでした。彼が身につけていたすべてのものの中で、購入したものは一つもなく、自らの手で自分自身のために作り上げたものばかりでした。着ていた着物も、履いていた履物も、人目を引いていた装身具もです。身体への着用として、極めて細やかな織りで、三筋の縦糸、二重の紫の肌着のトゥニカを身につけていましたが、彼自身がただ一人、自宅で彼自身のためにそれを織ったのでした。帯留めとして、バビロニアの絵画というべき奇抜な色彩で彩られた飾り帯を締めていましたが、この作業において彼を助けた者は誰一人いませんでした。上着として、上から羽織った白い外套を纏っていましたが、この外套もまた彼自身の労作であったことが私には知られています。足の履物であるサンダルも、自分自身のために自ら組み立てていました。さらに左手に誇示していた極めて精巧な印章付きの金の指輪も、彼自身がその輪を丸め、台座を閉じ、宝石を彫り込んだのでした。私はまだ彼のすべてを挙げ尽くしたわけではありません。というのも、彼が誇示することを恥じなかったことを、私が言及することを躊躇うことはないからです。彼は大群衆の中で公言したのです、自ら身につけていた油壺もまた、レンズのような形状で、滑らかな周囲を持ち、平たい丸み状に、自分自身のために制作したものであり、その傍らには、小舟のまっすぐな傾斜と、小管の曲がった筒状部を備えた立派な肌かき器までもが作られ、それ自体が柄によって手の中に留まり、汗がそこから小川のように滑り落ちるようになっているのだと。
- 9si quis forte in hoc pulcherrimo coetu ex illis inuisoribus meis malignus sedet ... si qui igitur ex illis liuidis splendidissimo huic auditorio uelut quaedam macula se immiscuit
関係節や理由節(quoniam...)が長く挿入されたため、si quis ... sedet の条件節が si qui igitur ... se immiscuit によって反復・再開されている(照応的再開・アナコロウトン)。主節の核動詞は uelim(願望・柔和な命令の接続法現在)。
- 9falsos animi habeat
falsus(欺かれた、誤った)に限定の属格(あるいは処格形起源の属格)animi が結びついた構文で、「心において誤りを犯す」「心を惑わされる」の意。habeat は願望・禁止の接続法現在(nec ... habeat で「〜させてはならない」)。
- 9habebat indutui ... habebat cinctui ... habebat amictui
indutui, cinctui, amictui はいずれも第4変化名詞の与格で、目的・用途の与格(dative of purpose)として機能し、「着るためのものとして」「締めるためのものとして」「羽織るためのものとして」のように対格補語(tunicam, balteum, pallium)の用途を明示している。
